Apologia Alquindi

Epistulae al-Hasami et al-Kindi
(Apologia Alquindi)



El pasaje se corresponde con el rescriptum christiani, 38-43, es decir, la contestanción del cristiano al-Kindi, en donde se hace referencia a la influencia herética del monje Sergio (Bahira) sobre Mahoma, las influencias judías sobre el Corán y los problemas de recensión del texto sagrado.

 

 

 

 

 

38.- Tu igitur, quem Deus saluet, noli dissimulare, sed, sicut audisti, recognosce quia Sergius monacus, cum in monasterio grauiter peccasset et propter hoc excommunicatus et expulsus fuisset, uenit ad regionem Tuhemie, et inde usque ad Mecham descendens, ubi erant duo populi, unus cultor idolorum et alter iudaicus, inuenit ibi Mahumet, qui colebat idola. Volensque aliquid facere unde monachis illis qui eum expulerant placeret et reconciliari mereretur, erant enim heretici nestoriani, qui dicunt Mariam non peperisse Deum nisi hominem tantum, omni studio et conamine persuadebat ei ut ab idolis recederet et christianus nestorianus esset. Quod cum effectui mancipasset, discipulus eius factus est Mahumet, et ille se propter hoc Nestorium nuncupauit. Et ita factum est ut ab isto monacho aliqua de ueteri et nouo testamento edoctus, ipsa in Alcorano suo fabulose et mendose intexeret. Hoc etiam ille persuasit ut in Alcorano poneret dictum a Deo quod monachi et presbiteri christiani familiariores ei esse deberent, quia non superbiunt.

39.- Cum uero cognouissent iudei quod multi et etiam ipse Mahumet ad qualemcumque quasi umbram christianitatis illum monacum sequerentur et pene illud, quod postea factum est per Mahumet, per istum Nestorium iam consummatum esset, prosilierunt tres longe superius a nobis commemorati iudei, id est, Vheben, filius Munie, Abdalla filius Celemin et Chabin, qui cognominabatur Alhahabarc. Et timentes ne in ueram christianitatem quandoque Mahumet incideret, accesserunt ad eum et maliciosa calliditate socios uel discipulos eius se esse in hac secta dicentes,eique omnia,que turpia uel nequiora in Alcorano sunt, scribere persuadentes, usque ad finem eius cum eo semper fuerunt.

Post mortem uero Mahumet, cum, sicut diximus, unusquisque redisset ad sectam suam et successisset in regno Ebubecr, Hali quoque, filius Abitalib, licet nobilior eo sub ipso maneret, predicti iudei, uolentes iterum turbare omnia, persuadebant Hali dicentes: "Quare, cum sis fortis et nobilis, non te in prophetam eleuas sicut fecit socius tuus Mahumet, qui erat christianus nestorianus, et erimus tecum, sicut fuimus cum illo adiuuantes te in omnibus?" Ille autem, utpote iuuenis et totius bone doctrine expers, facile adquieuit. Iam enim quasi ad hoc predoctus fuerat, siquidem aliquando, cum puer esset et uagabundus, ut illius etatis est, quadam die per aliqua deuia incederet,Nestorii illius pseudomonachi latibulum, unde ab eo Mahumet furtim responsa dabantur, offendit. At ille, cum se deprehensum esse uideret, puerum tam minis quam blandimentis induxit ut hoc nulli hominum proderet. Itaque iam pene ad hoc incipiendum declinauerat Hali. Sed rex Ebubecr, hoc comperto, iuuenem ad se uenire mandauit. Quem cum uenisset, tantis blanditiis et promissionibus deliniuit ut ab huiusmodi incepto omnino desisteret, seque illi subditum in omnibus exhiberet.

Iudei tamen non cessauerunt facere quod potuerunt. Nam accepto libro ab ipso Hali, quem reliquerat ei Mahumet, quicquid sibi uisum est aut addiderunt aut detraxerunt aut mutauerunt. Ex quibus illud est unum: “Dicunt iudei: christiani nichil sunt; dicunt christiani: sed iudei stulti sunt”. Item inter alia multa et fabulosa illud capitulum, ubi est fabula de formica, et aliud, ubi est fabula de ape, et aliud ubi de aranea narratur.

40.- Qualiter uero scriptura ista non solum a iudeis sed etiam a multis aliis uarie excepta, diuerse intellecta, multiformiter exposita et tandem tota pene dilacerata sit ex aliqua parte non propter te, qui hec omnia melius nosti, sed propter alios dicam. Post quadraginta dies uel, sicut alii uolunt, post sex menses ex quo regnare ceperat Ebubecr, uocauit Hali filium Abitalib et dixit ei: “Quare presens non fuisti, quando factus sum rex, et non cum aliis nobis astitisti, cum sis magnus princeps noster et nobilis?” Respondit Hali: “quia occupatus fui in colligenda scriptura, sicut iniunxit michi propheta”. Et iam collegerat Eleage, filius Iuzef,multos codices et diminuerat multa in illis, sicque ceteri multi.

Quidam enim legebant secundum Hali, scilicet familia et domestici et propinquiores eius,illam scripturam que fuerat apud chorais et que prima illius fuisse dicebatur, quam tradiderat ei Nestorius monacus, quem uocauit aliquando Gabrihelem, aliquando spiritum fidelem. Alii uero legebant collectum a diuersis hominibus. Multi uero secundum arabem quendam uenientem nuper de solitudine, qui multa inde scribserat absque sensu et ratione. Alii secundum Zahefatin et Azihbin, alii secundum Hatuhil Enhail, alii secundum Hazim Elquef, alii secundum alios. Qui omnes in membranis et rotulis, quod unicuique uidebatur, transtulerant. Alii iterum secundum Iben Muzod, qui dicebat: "Quicumque uult habere Alchoran recentem et sicuti descendit, purum et inuiolatum, querat exemplaria filii Umemabeth mulieris". Est enim illius exemplar qui ostendebatur semel in anno Mahumet, et in anno quo mortuus est, bis. Alii secundum Hubei filium Hagb, quod pene simile erat exemplari Iben Muzod.

Erant itaque uarii inter se et discordes, dicebantque cum legerent ad alterutrum: "ego melius quam tu, sed tu deterius quam ego", et "ego totum habeo sed tu nichil, sed tu nichil et ego totum". Hoc igitur modo aliis addentibus, aliis minuentibus, aliis mutantibus, aliis alio quolibet modo corrumpentibus, liber ille omni fide indignus effectus est.

41.- Denique mortuo Ebubecr et succedente sibi Ozmen, filio Hafen, cui insidiabatur Hali, filius Abitalib, et querebat eum interficere, cum perlatum fuisset ad regem de diuersitate scripture et assiduis contentionibus et rixisque propter eam fiebant, dicerentque illi sapientiores timere se ne hac de causa seditiones et discidium orirentur in regno, maximeque ne ex toto scriptura illa periret, precepit rex omnes libros et cartulas undecumque colligi, licet tamen Hali Abitalib et Iben Muzod libros suos dare noluerunt. Reliqui uero collecti dati sunt in manus Zeidi, filii Zebith Alenzari, et Abdalla, filii Alahabet, ad redigendum omnia in unum codicem et emendandum, dictumque est illis: "Si contigerit uos in aliquo capitulo non posse concordare, scribite illud secundum exemplar et auctoritatem chorais". Quod et ipsi fecerunt sicuti, uerbi gratia, quando inuenerunt in quodam loco archam et alius dixit arcem et alius archam, tandemque secundum id quod habebat chorais dixerunt, sic et de multis aliis. Facientesque quatuor similes codices, unum miserunt in Mecha<m>, alium in Siriam, alium Aleirac, alium reliquerunt in ciuitate. Sed ille qui ad Mecham missus fuerat incendio periit, quando uastata est Mecha ab Ozeraio. Ille uero qui in ciuitate remansit in diebus Gezit, filii Maoia, perditus est. Tertius, qui in Aleirac erat, a tempore Almustar nusquam comparuit. Rex autem Ozmen, qui libros illos preceperat fieri, quecumque remanserunt in cartis, precepit comburi.

Ex his igitur uarietatibus et mutationibus que superius dicte sunt, contigit ut multa ibi capitula diuersa inter se et sibi inuicem contraria inueniantur, sicut, uerbi causa, capitulum bouis et capitulum uacce, de quibus dicitur quod capitulum bouis ante fuerit prolixius capitulo uacce,nunc uero breuius.Dicitur etiam capitulum sententiarum corruptum esse et imperfectum. Capitulum quoque barathi et elanfel olim sine interpositione dicuntur fuisse; interpositionem dico que ita ad initium uniuscuiusque capituli habetur: ‘in nomine Dei misericordis et miseratoris’. Dicit quoque filius Muzod quod partes ibi que dicuntur Mahuzeten a nescio quibus postea addite sint. Gomar uero cuidam qui multa inibi corruperat et abstulerat ita maledicit: “Non sit, inquit, immunis a peccato qui hoc uel illud abstulit”. Deinde sic prosequitur: “Quid enim nocebat ei, si Deus facile agebat cum hominibus? Venit enim Mahumet in lege spatiosa et lata”. Et iterum dicit Hubei duo capitula inde ablata esse, capitulum chonotu, id est, orationis cuiusdam, et capitulum almothati.Sed de capitulo almothati dicitur quod Hali abstulerit illud: "Dixit etiam Aissa, uxor Mahumet". Hali non istud solum sed multa alia abstulisse et pene totum demutasse, insuper prohibuisse homines ne legerent Alchoran, et propter hoc multos sepe uerberasse.

42.- Post multa iterum tempora Elehegeig, filius Iuzef, cum regnare cepisset, iussit congregari omnes libros et cartas et uolumina, confectoque ex eis uno codice ad suum libitum, postquam multa adiecit, multa detraxit, multa uariauit, cetera omnia ubicumque inuenirentur iussit incendi. Tuncetilleliber,quemsuperius in Siria remansisse retulimus, pariter combustus est.Voluit enim rex Elehegeig in hoc imitari Ozmen filium Hafen, cum esset probus et studiosior omnibus, licet curuus esset statura et gibbosus. Fecit autem de suo libro sex exemplaria, ex quibus unum misit in Egiptum, alterum in Siriam, alterum in Ciuitatem, alterum in Mecham, alterum in Mesopotamiam, alterum in Albazara. Aliquando etiam uenerunt ad istos multi de gente Elnehbeti, qui idolatre erant, et simulantes se uelle esse sarracenos ut legem eorum, si possent, adnichilarent, multa nichilominus in predicta scriptura, ubicumque latenter poterant, modis omnibus lacerabant.

43.- Quod si nulla alia uarietatis huius scripture causa fuisse uideretur quam quod illi a quibus habebatur, scilicet, Hali et Ebubecr et Ozmen et Gomar semper discordes fuerunt et inimici, sufficeret, dum pro certo constat singulos eorum pro sua intentione alterum aduersus alterum in libro suo iuxta propriam uoluntatem quicquid sibi placuit ad sue cause commodum uel addidisse uel minuisse uel uariasse.

Hec igitur et his similia, que non a nobis uel a quibuslibet sed a maturis et doctis et ueracibus uiris qui omnia subtiliter et longo tempore inuestigauerant habemus, satis euidenter omni rationabili homini ostendunt quam nulla fide uel reuerentia digna sit hec scriptura que totiens aucta, totiens minuta, totiens innouata, totiens uariata, totiens mutata,totiens dilacerata probatur.Viri certe probi sarraceni et qui satis inde dolebant michi sepius hoc dixerunt quod tota Alcorani scriptura adeo commixta et confusa sit ut quicquid ibi est totum sine continuatione, sine compositione, absque omni uerborum ordine, postremo absque ullo sensu uel ratione esse uideatur, unde iterum atque iterum mirari non cesso te de hac scriptura dixisse quod talis nec ab hominibus nec a demonibus fieri possit.

Ed. Fernando González Muñoz, Exposición y refutación del Islam. La versión latina de las epístolas de al-Hasimi y al-Kindi, Unv. da Coruña, 2005.

Campus d'excel·lència internacional U A B