Epistola VI, 8-9 ad Iohannem Hispalensem


Istoria de Mahomet <Adnotatio Mammetis Arabum principis>:
epistola
VI,8-9 ad Iohannem Hispalensem

 

8. Direximus uobis illam adnotationem Mammetis heretici in finem epistole huiusce adscriptam, simul et qualem inuenimus aput maiores partem illam orationis "maturius" quam inquiristis...

9. Ortus est Mammet hereticus Arabum pseudoprofetarum sigillus, Atichristi precessor, temporis imperatoris Eraclii, anno septimo, currente era sexcentesima quinquagesima VIa. In hoc tempore Ysidorus Yspalensis in nostro dogmate claruit et Sisebutus Toleto regale culmen obtinuit. Quem predictum nefandum profetam tantis miraculis eum sequaces sui coruscasse narrantur, ut etiam ardori sue libidinis uxorem alterius auferens in coniungio sibimet copularit, et ut nullum profete fecisse legimus, in camelum cuius intellectum gerebat presideret. Morte uero interueniente cum se die tertia resurrecturum polliceretur, custodientium negligentia a canibus reppertus est deuoratus. Obtinuit principatum annis decem, quibus expletis sepultus est in infernum era MCCXVII.

Ed. J. Gil, CSM, p.200-201

EDICIONES
  • F. Delgado León, Álvaro de Córdoba y la polémica contra el Islam: el Indiculus Luminosus. Cajasur, Córdoba, 1996 (trad. español).
  • M. Díaz y Díaz, "Los textos antimahometanos más antiguos en códices españoles", en Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Âge, 1970, pp. 197-201.
  • J. Gil, Corpus Scriptorum Muzarabicorum (CSM), Madrid, 1973.
  • J. Madoz, Epistolario de Álvaro de Córdoba, Madrid, 1947, pp. 170-171.
  • J. Palacios Royán, Epistolario de Álvaro de Córdoba. Univ. de Córdoba, 1997.
Campus d'excel·lència internacional U A B