Epistula ad Bernardum

Epistula Domini Petri Cluniacensis ad Bernardum Clareuallis

Epistola domni Petri abbatis ad domnum Bernardum Claraeuallis abbatem, de translatione sua qua fecit transferri ex Arabico in Latinum sectam siue heresim Sarracenorum.

<1> Singulari ueneratione colendo, totis karitatis brachiis amplectendo, indiuiduo cordis mei hospiti, domno Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensis abbas, salutem ad quam suspirat aeternam.
<2> Mitto uobis, carissime, nouam translationem nostram, contra pessimam nequam Mahumet heresim disputantem, quae dum nuper in Hispaniis morarer, neo studio de Arabica uersa est in Latinam. <3> Feci autem eam transferri a perito utriusque linguae uiro, magistro Petro Toletano. Sed quia lingua Latina non adeo ei familiaris uel nota erat ut Arabica, dedi ei coadiutorem doctum uirum, dilectum filium et fratrem Petrum, notarium nostrum, reuerentiae uestrae ut aestimo bene cognitum. Qui uerba Latina impolite uel confuse plerumque ab eo prolata poliens et ordinans, epistolam immo libellum multis ut credo propter ignotarum rerum noticiam perutilem futurum, perfecit. <4> Sed et totam impiam sectam, uitamque nefarii hominis ac legem quam Alchoran, id est collectaneum preceptorum, appellauit, sibique ab angelo Gabrihele de caelo allatam, miserrimis hominibus persuasit, nichilominus ex Arabico ad Latinitatem perduxi, interpretantibus scilicet uiris utriusque linguae peritis, Rotberto Ketenensi de Anglia, qui nunc Pampilonensis ecclesiae archidiaconus est, Hermanno quoque Dalmata, acutissimi et litterati ingenii scolastico, quos in Hispania circa Hiberum astrologicae arti studentes inueni, eosque ad hoc faciendum multo precio conduxi.
<5> Fuit autem in hoc opere intentio mea, ut morem illum patrum sequerer, quo nullam umquam suorum temporum uel leuissimam ut sic dicam heresim silentio preterierunt, quin ei totis fidei uiribus resisterent, et scriptis atque disputationibus esse detestandam ac dampnabilem demonstrarent. <6> Hoc ego de hoc precipuo errore errorum de hac fece universarum heresum, in quam omnium diabolicarum sectarum quae ab ipso Saluatoris aduentu ortae sunt reliquiae confluxerunt, facere uolui, ut sicut eius letali peste dimidius pene orbis infectus agnoscitur, ita quam exsecrandus et conculcandus, detecta eius stulticia et turitudine, a nescientibus agnoscatur. Agnoscetis ipse legendo, et sicut arbitror ut dignum est deflebitis, per tam nefarias et abiectissimas sordes, tantam humani generis partem deceptam, et a Conditore suo per spurcissimi hominis sectam nefariam, etiam post Redemptoris gratiam tam leuiter auersam.
<7> Specialiter autem uobis haec omnia notificaui, ut et tanto amico studia nostra communicarem, et ad scribendum contra tam perniciosum errorem, illam uestram quam nostris diebus Deus uobis singulariter contulit doctrinae magnificentiam animarem. Nam licet hoc perditis illis, ut aestimo, prodesse non possit, responsionem tamen condignam, sicut contra alias hereses, ita et contra hanc pestem, Christianum armarium habere deceret. Quam si superfluam quilibet causatus fuerit, quoniam quibus resistere debeant talibus armis muniti non adsunt, nouerit in republica magni regis quaedam fieri ad tutelam, quaedam fieri ad decorem, quaedam etiam ad utrumque. Nam ad tutelam facta sunt a Salomone pacifico arma, licet tempore suo minus necessaria [II Para. 10,15-16]. Preparati sunt a Dauit sumptus, parata et ornamenta, tampli diuini constructioni et ornatui deputata [I Para. 22,1-6; 14-16]. Sed nec illa eius tempore alicui usui profecerunt, sed in usus diuinos post eius tempora transierunt. <8> Manserunt itaque ista aliquanto tempore ociosa, sed incumbente necessitate apparuerunt quae diu uacauerant fructuosa. Nec tamen ut michi uidetur opus istud etiam hoc tempore ociosum uocare debeo, quoniam iuxta apostolum, uestrum est et omnium doctorum uirorum, "omnem scientiam extollentem se aduersus altitudinem Dei" [II Cor. 10,5], omni studio uerbo et scripto impugnare, destruere, conculcare. <9> Quod si hic errantes conuerti non possunt, saltem infirmis ecclesiae qui scandalizari uel occulte moueri leuibus etiam ex causis solent, consulere et prouidere, doctus uel doctor si zelum habet iustitiae, non debet negligere. Propono inde uobis patres omnes, et precipue patrem Augustinum, qui licet Iulianum Pelagianum, licet Faustum Manicheum, uerbis et labore suo ad fidem rectam conuertere nequiuerit, non tamen quin de eorum errore magna contra eos uolumina conderet, omnisit. Sic de reliquis sui temporis et non sui temporis hereticis, sic de Iudeis, sic de paganis faciens, non solum contra eos sui temporis homines armauit, sed etiam ad nos et ad posteros omnes, maximae aedificationis et instructionis karisma transmisit.
<10> Si igitur reuerentiae uestrae in his laborandi Deo aspirante uoluntas fuerit, nam facultas per eius gratiam deesse non poterit, rescribite, et mittemus librum quem nondum misimus, ut per os uestrum ipsius laude repletum, spiritui nequitiae "Spiritus benignus" [Sap. 1,6] respondeat, et ecclesiae suae thesauros gazis uestrae sapientiae suppleat.
<11> Explicit epistola domni Petri abbatis, ad Bernardum Claraeuallis abbatem.

 

Ed. J. Kritzeck, Peter the Venerable and Islam, Princenton, 1964, pp. 212-214.

Campus d'excel·lència internacional U A B