Fragmenta Alcoranica Latina


La intención de este apartado de Islamolatina es recoger traducciones latinas parciales del Corán tal como aparecen citadas en la literatura. La condición, además de la lengua latina, es que se trate de lugares alcoránicos que no provengan o copien de las traducciones "completas" del Corán, cuya nómina y ejemplos también pueden verse en Islamolatina.
Las citas serán tomadas con un contexto suficiente (expresado en letra cursiva) para su identificación. Con la indicación "cf." queremos expresar que se trata de un eco alcoránico. La selección pretende también recoger los nombres que reciben en los textos latinos los títulos de las suras y del propio Libro Sagrado del islam (Qur’ān), así como las expresiones latinas para la shāhāda [Profesión de fe del islam].

Antoni Biosca i Bas (Universitat d'Alacant) - Óscar de la Cruz Palma (Universitat Autònoma de Barcelona) coords.

sura 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58, 59, 60, 61, 62, 63, 64, 65, 66, 67, 68, 69, 70, 71, 72, 73, 74, 75, 76, 77. 78, 79, 80, 81, 82, 83, 84, 85, 86, 87, 88, 89, 90, 91, 92, 93, 94, 95, 96, 97, 98, 99, 100, 101, 102, 103, 104, 105, 106, 107, 108, 109, 110, 111, 112, 113, 114 - shāhāda [Profesión de fe] - Nombres latinos para el Qur’ān



sura 1
align="center">


Q. 1, 2-7: Bartholomaeus ab Edessa (Bartolomé de Edesa), [c. 1129-1146], Confutatio Hagareni 33. (Versión latina: ed. Le Moyne - van Gaasbeeck, Varia sacra ceu sylloge uariorum opusculorum graecorum ad rem ecclesiasticam spectantium, vol. 1, Leyden,1685, 344-347; PG 104, col. 1406 - original griego-bizantino: ed. Kl.P. Todt, Bartholomaios von Edessa, Confutatio Agareni, CISC Series Graeca 2, Würzburg - Altenberge, 1988, 34-36):

[2] Benedicimus tibi, o Deus,
[3] qui es Dominus et rerum omnium arbiter, qui et misericordiae abyssus et
[4] qui ultimo die sedebis iudex nullis donis et muneribus corruptibilis.
[6] O rex, concede nobis uias rectas,
[7] quas concessisti sanctis, ut in illis incedamus, non uero sicut illi qui ira et errore a uia recta deflexerunt. Amen.


Q. 1, 1-7: Raymundus Lullus (Ramon Llull) [c.1270], Liber de gentili et tribus sapientibus IV, prol. (Transcripción: Óscar de la Cruz):

[1] In nomine summi opificis, pii et misericordis,
[2] cui laus tribuatur et honor,
[4] quoniam ipse est mundi Dominus,
[5] ipsum adoro et in ipso confido,
[6-7] quoniam ipse ueritatis directio et salutis

Comm.: El texto latino es resultado de la traducción de la versión original catalana (ed. A. Bonner, Llibre del gentil e dels tres savis, NEORL II, Palma de Mallorca, 2001 -2a. ed.-, 159): En nom de Deu misericordiós, misericordiejant, al qual sia donada laor, cor es seynor del mon; en ell aor e en ell me confiy, cor ell es endresament de la dreturera carrera de salut.


Q. 1,1-7: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1538], Grammatica Arabica, ed. P. Gromosus, Paris, s.a. [1538] , in 12º. fol. Ex verso. (Edición: M.Th. D'Alverny, "Deux traductions latines du Coran au Mogen Age", Archives d'histoire doctrinale et littéraire du Moyen Age 16, Paris, 1948, 69-131 (reed. en Ch. Burnett (ed.), La connaissance de l'Islam dans l'Occident médiéval, Variorum, Londres, 1994):

[1] In nomine Dei misericordis, pii.
[2] Laus Deo, regi seculorum,
[3] misericordi et pio,
[4] regi diei iudicii.
[5] O uos omnes illi seruiamus, certe adiuuabimur.
[6] Dirige nos Domine in punctum rectum,
[7] in punctum inquam illorum in quos tibi complacitum est, sine ira aduersus eos, et non errabimus.

Comm.: Esta versión aparece editada también en la antología de Th. Bibliander, Machumetis Saracenorum principis eiusque successorum uitae ac doctrina, ipseque Alcora... t. 1-3, [Basileae], [Johannes Oporinus], 1550; fol. 8.


Q. 1,1-7: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 157-158):

Ea est oratio communis Mussulmanorum principiumque Alcorani, quae est septem miraculorum, id est periodorum. In qua uolo ostendere lectori quid sic Aiet ut insequentia intelligat. Numeris pono ipsa Aiet,
[1] In nomine Dei, misericordis, propitii.
Hoc proloquium dicebat semper a correptione morbi ecstasique surgens, unde obtinuit, ut ante principia omnium capitulum Alcorani ponatur et a religiosis philosophis in principio operum. Sed attendite ipsis miraculis:
[2] Laus Deo, domino seculorum,
[3] id est misericordi propitio secundo,
[4] regi diei iudicii tertio.
[5] Heus seruiamus et heus adiuuabimur quarto.
[6] Dirige nos (in) punctum rectum quinto (magna pausa),
[7] punctum eorum, in quibus tibi bene complacitum est sexto, sine ira aduersus eos et non errabunt septimo.


Q. 1,1-7; Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [med. s. XVI] (Apud ms. BNF lat. 3402, fol. 113r. Transcripción de Óscar de la Cruz):

[1] In nomine Dei misericordis propitii.
[2] Laus Deo regi seculorum,
[3] misericordi, propitio,
[4] regi diei iudicii.
[5] Deus uos seruiamus ei, certe adiuuabimur,
[6] dirige nos in punctum rectum,
[7] punctum illorum quibus benefecisti, sine ira aduersus eos et non errabimus.


align="center">



sura 2
align="center">


Q. 2, titulus: in tractatu Vacce: Quadruplex reprobatio [atrib. a Raymundus Martinus (Ramon Martí), med. s. XIII] (Apud ms. BNF, ms. lat. 4230, fol. 156rb. Transcripción de Óscar de la Cruz).


cf. Q. 2, 117: Anónimo de Santa María de Uncastillo [incert. (s. XIII)] (Ed. V. Valcárcel, “La Vita Mahometi del códice 10 de Uncastillo (s.XIII): estudio y edición”, M. Pérez González (ed.), Actas del III Congreso Hispánico del Latín Medieval (León, 26-29 de Septiembre de 2001), vol. I, Publ. Univ. de León, 2002, 211-245; 244):

incepit eis predicare de Deo in etate quadraginta annorum dicens unum Deum esse creatorem celi et terre, nullum alium habentem participem [cf. Q. 112, 3], non eadem intentione quam christiani tres Deos adorando confidentes.


cf. Q. 2, 184-185: Petrus Alphonsi (Pedro Alfonso) [c. 1110], Dialogus contra iudaeos V (Ed. M.J. Lacarra (dir.), Pedro Alfonso de Huesca, Diálogo contra los judíos, Instituto de Estudios Altoaragoneses, Huesca, 1996, 92):

Si tamen aut infirmitate quis fuerit pergrauatus aut in uia erit, quamdiu aut languoris aut itineris durauerit tempus, conceditur ei, quibuscumque uoluerit, et uesci simul et uti, sic tamen, ut, quod uel egritudinis uel uiae necessitate minus impleuerit, postea emendet, quando licuerit.


Q. 2, 187: Petrus Alphonsi (Pedro Alfonso) [c. 1110], Dialogus contra iudaeos V (Ed. M.J. Lacarra (dir.), Pedro Alfonso de Huesca, Diálogo contra los judíos, Instituto de Estudios Altoaragoneses, Huesca, 1996, 92):

Post solis autem occasum donec ad sequentis diei crepusculum semper eis cybo et potu propriisque uxoribus, prout cuique libet, liceat uti.


Q. 2, 230: Iohannes Damascenus (san Juan Damasceno), Liber de haeresibus, 100 [orig. griego, med. s. VIII] (Traslat. lat. PG 94, cols. 763-774, ex M. le Quien, Sancti Patris Nostri Iohannis Damasceni Monachi et Presbyteri Hierosolymitani, Opera Omnia quae extant, Paris, 1712: hic PG 94, col. 770):

Deinde cum acceptam illam adulterio stuprasset, legem hanc tulit: “Vxorem suam, qui uoluerit dimittat; quod si postquam dimiserit, ad eam reuertatur, ducat illam alter”.

Comm.: El texto hace alusión (illam) a Zaynab, en el momento en que Mahoma la conoce cuando todavía era la esposa de su Compañero Zayd ibn Ḥāritha.


cf. Q. 2, 285: Liber scalae Machometi, cap. 49 [trad. lat. med. s. XIII] (Ed. J. Muñoz Sendino, La Escala de Mahoma, traducción del árabe al castellano, latín y francés, ordenada por Alfonso X el Sabio, Madrid, 1949, 391):

Et, dum ista respicerem, ecce audiui post cortinas illas uocem quandam, que dixit uerba libri alkoran, unde inicium tale fuit: hamina, harazul, bime, unzila, yaly, quod est dicere: nuncius credidit totum, quod in istoria dictum est, a primo usque ad finem.

Comm.: E. Cerulli (Il libro della Scala e la questione delle fonti arabi della divina Commedia, Città del Vaticano, 1949, 238, np. 179) ofrece la transcripción del texto alcoránico amina ar-rasūl bi-mā unzila ilayhi y la observación: “Nel latino invece l'amanuense ha confuso (per errore omoteleutico col totum ?) la traduzione del versetto coranico con la frase successiva (quella che avrebbe dovuto corrispondere alle parole francesi su riferite), in modo che sembra erroneamente che a principio usque ad finem rientrino nella traduzione del versetto coranico”.


align="center">



sura 3
align="center">


Q. 3, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 174):

Sorah Humran, in Medina scriptum. Capitulum II. 200 aiet.

Comm.: Guillaume Postel, id. 252: In sora Humram, id est Ioachimi, quae 2 est.
Debe notarse que la referencia de la sura 3 como segunda -como indica Postel con la expresión "quae 2 est"- se explica por la consideración de la sura I como imprecación u oración de apertura y no como la sura primera. Ello provoca un desplazamiento en la enumeración de las suras, tanto en Postel como en buena parte de la tradición que cita el Corán por el número de las suras.


Q. 3, 2-4: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 174):

Vt partim pro Iudaeis captandis aut arguendis praecedens caput est collectum, ita partim in nos agit secundum. Et a Ioachino, quem Humran uocant, incoepit; sunt ergo diligentius omnia obseruanda in isto. Ita incipit: [2] Deus est. Non est Deus nisi ipse, uiuens, subsistens, [3] qui immisit super te librum uerum certumque ad id quod in manibus est, et coelitus etiam misit legem et Euangelium iam ante, [4] in directionem hominum. (incompleto) (...) Nunc etiam specifice dixit praecessisse legem et Euangelium coelitus missum, ut etiam itidem de Alcorano credatur.


Q. 3, 15: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 174-175):

Paulo post de Paradiso dicens, amplificat superius dicta: Qui timuerunt a Domino suo, habent Paradisos, sub quibus currunt flumina inque ipsis morantur cum coniugibus formosis et amabilibus.


Q. 3, 33-43: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 175):

Sed quae nosbis concedit, subiungo: [33] Deus purificauit Adamum, Noachum, gentem Abrahami et progeniem Ioachini in gentibus, [34] generationem quorundam a quibusdam. Et Deus est auditor, sapiens. [35] Quando dixit uxor Ioachini: “Domine, ego uoueo tibi quod est in utero meo. In obsequium recipe a me, quoniam tu es audiutor, sapiens”. [36] Et quum peperisset eam, dixit: “Domine, ego peperi eam foeminam -et Deus nouit ad quid nata est foemina, nec est masculus sicut foemina-. Ego uocaui eam Mariam. Illam et eius progeniem tuo munere et auxilio defendo a malo daemone”. [37] Et recepit eam Dominus eius receptione fortunata bonaque, educauitque eam in domo bona et fouit eam Zacharias. Quumque ingrederetur ad eam Zacharias operaturus sacris inueniebat apud eam fructus, dicebatque: “Heus Maria, unde habes ista?” Dicebat: “Hoc est a Deo”. Quando Deus dat bona quibus uult sine numero. [38] Ibi inuocauit Zacharias Dominum suum, et dixit: “Domine, da mihi de tua benignitate prolem bonam, quoniam tu es auditor inuocandus”. [39] Et uocauit eum angelus, quum staret orans in loco sacris addicto: 34/-“Ecce Deus nunciat tibi, Iachie, id est Ioannem, affirmatorem uerbi Dei, mundum castumue, constantem et prophetam optimum”. [40] Dixit: “Domine, ecce ego, aduenit mihi canicies, et iam perueni ad me grandior aetas, et mulier mea est sterilis”. Dixit: “Deus facit quod uult”. [41] Dixit: “Domine, da mihi signum”. Dixit: “Do tibi: non alloqueris homines triduo nisi signo, et recordare Dei, et lauda uespere et mane”. [42] Et quando dixit angelus: “O Maria, ecce Dominus sanctam te facit, et puram et beatam inter mulieres mundi et omnium saeculorum. [43] O Maria, prosternare ante Dominum tuum, et ora, et flecte genua cum flectentibus”.


Q. 3, 36: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 252):

Dixit Hanna uxor Ioachimi de Maria filia: “Ego uocaui eam Mariam et defendo eam et prolem eius a daemone pernicioso”.


Q. 3, 45-52: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 175):

[45] Altercantur angeli: “Quis custodiam habebit tui?”. Tunc dixit: “O Maria, ecce Deus mandat tibi uerbum a se, cuius nomen est Christus Iesus, Mariae filius, admirabilem in praesenti et futura uita, et erit de proximis, [46] et alloquet homines in cunis et fasciis, et erit optimus”. [47] Dixit Maria: “An erit mihi partus et non attigi hominem?”. Ita Deus creat quod uult, quando praefiniuit praeceptum. Quum enim cuique dicit “Esto”, fit. [48] Docebit eum sapientiam, librum, legem et Euangelium [49] et prophetiam ad filios Israel. “Ecce ego uenio ad uos cum miraculis, ecce formo uobis ex luto figuram auium, et insufflo in eam et fit auis cum praecepto Dei, et sano psoras et lepras, et suscito mortuos cum praecepto Dei. Edico uobis quid comedatis et quid reiiciatis in domibus uestris. Ecce hoc in miraculum est uobis, ut sitis fideles”. [50] Etiam uenit ad confirmandam legem, et ad permittendum uobis quaedam antea uobis illicita. “Et ueni ad uos cum miraculis a Domino uestro, ut timeatis Deum et obediatis. [51] Quoniam Dominus meus est Dominus uester. Seruite illi. Hos est punctum rectum”. [52] Et quando sensit Iesus ex illis incredulos, dicit: “Quis fiet Nazarenus Dei, id est Christianus?”. Dixerunt geuariune, id est apostoli et discipuli: “Nos sumus Christiani Dei, credimus in Deum. Manifestum est quod nos simus fideles”.

Comm.: Respecto a Q. 3, 53: "geuariune" se trata de una transcripción del ar. ḥawāriyyūna. En la trad. castellana de J. Cortés (1986): "apóstoles", como hace G. Postel.


Q. 3, 45-46: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 252):

[45] “O Maria (inquit angelus), ecce Deus euangelisat tibi uerbum suum ex se, cuius nomen est Christus Iesus, Mariae filius, ad quem mundi praesentis et futuri facies conuertentur, et est de proximis (incompleto), [46] et alloquet homines in cunis et fasciis, eritque uir optimus”.


Q. 3, 48: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 252):

Et docuit eum (Christum Deus) librum et sapientiam et legem et Euangelium et prophetam statuit ad filios Israel. “Iam ueni ad uos (ait ibidem Christus) cum miraculis Domini uestri. Ego creo uobis ex luto figuram auium, et insufflo in eas et fiunt aues cum permissione Dei, sano psoras et lepras, et uiuifico mortuorum sine precibus incompleto: est proprie Dei solius de creatione auium. Miraculum est de infantia saluatoris.


Q. 3, 55: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 175):

Et paulo post:Et quando dixit Deus: “O Iesu, ego te exalto et extollo te ad me, et eripiam te ab illis qui non crediderunt, et ponam eos qui sequuti sunt te cum impiis in die iudicii. tum in reditu uestro iudicabo inter uos, in eo quod in disceptationem uocatis”.


Q. 3, 65: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 176):

Ideo dicit: Heus uos populi scripturis nitentes, non est uobis necessarium cum Abrahamo sentire, quum coelitus missa sit lex, et Euangelium post eius tempora longe et tamen non attenditis.


Q. 3, 66-68: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 177):

[66] Heus uos! Illa sunt uobis necessaria in quibus habetis scientiam, et non est uobis necessarium de quo non est uobis in ipso intelligentia, quoniam Deus intelligit et uos non intelligitis. [67] Non fuit Abrahamus Iudaeus aut Christianus, sed absolutus Mussulman. Et non erat idololatra, [68] quoniam illi homines sunt cum Abrahamo, qui sequuntur eum, et prophetam eius, qui crediderunt. Et Deus est patronus credentium.


Q. 3, 72-73: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 177):

[72] Et dixit portio ethnicorum: “Credimus in id quod traditum est super eos qui crediderunt facie diei (id est uulgo) et errauerunt. Expectat eos, si forte redeant. [73] Ne credatis, nisi qui sequitur fidem uestram”. Dic quod “Directio est directio Dei. Si ponatur unus, quemadmodum traditum est uobis, et necesse est usui uestro, erga Dominum uestrum”. Dic: “Bona sunt in manu Dei, et donat ea cui uult, quoniam est auditor, sapiens”.


align="center">



sura 4
align="center">


Q. 4, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 178):

Sora Elnasae, id est Mulieres, in Medina scriptum. 175 aiet.

Comm.: En G. Postel, id. 253: In Sora nesae, id est mulieres, 3. Tanto las formas "Elnasae" como "nesae" transcriben el nombre árabe de la sura: sūratu-n-nisā’


Q. 4, 3: Guillelmus Tripolitanus (Guillermo de Trípoli), [m.post. 1273], De statu Sarraenorum 51 (Ed. P. Engels, Wilhelm von Tripolis, Notitia de Machometo / De statu Sarracenorum, CISC SL 4, Altengerge,1992, 362):

Habeas uxores duas et tres et quatuor et ita nouem et concubinas, quot potuerit emere dextera tua manus [cf. Q. 4, 24-25]. Et si in oculis tuis displiceat uxor, trade libellum repudi et abire permittas, liceatque tibi uti -ne dicam abuti- quod emerit manus tua, sicut licet uti asino uel caballo.


Q. 4, 3: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 178):

In hoc sorah de iure mulierum potissimum tractat, et de bonis pupillorum, qua lege conseruari administrarique debeant, ait: Accipe quot uxores uobis placuerit, binas, ternas, quaternas. Et nisi timueritis, ne pacifice una regere poteritis, quot poterit edomare potentia uestra (incompleto).


Q. 4, 24-25: Guillelmus Tripolitanus (Guillermo de Trípoli), [m.post. 1273]: ver en Q. 4, 3 (Guillelmus Tripolitanus): ...et ita nouem et concubinas, quot potuerit emere dextera tua manus...


Q. 4, 24: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 256):

Dicit Mustapha Muhamed in Sora nesae: Liber Dei permittit uobis ut uestris pecuniis ematis cum ingenuis ancillas, ut paretis pecunia puellos non corruptos (incompleto).


Q. 4, 156-157: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 180):

Ait: [156] Et impietas eorum (Iudaeorum) et uebum eorum est contra Mariam blasphemia magna. [157] Verbum eorum est: “Nos occidimus Christum Iesum, filium Mariae, prophetam Dei”, sed nequaquam occiderunt eum nec crucifixerunt eum; sed illi putauerunt, seu uisum est illis, aut, ut Gallice Arabica repraesentem: il leur a semblé, hunc omnia tendunt (incompleto).


Q. 4, 157-159: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 181):

Sequitur paulo post: (...) [157] Et non interfecerunt eum ullo pacto, [158] sed extulit eum Deus ad se et est Deus uenerandus, sapiens. [159] Et si gens ethnica credat in eum ante mortem eius et diem iudicii, erit ipsi salus.


Q. 4, 158: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 255):

Ex libro Suneh, ubi exponitur locus Sora elnesae, in quo dicitur: Sed extulit eum ad se Deus, Christum scilicet (incompleto).


Q. 4, 159: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 257):

Et certe Iudaei et qui lege diuersa ab Euangelio donati sunt modo credant in eum Iesum et Euangelium ante mortem eius et diem resurrectionis, erit super eos testis.


Q. 4, 171: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 157):

Deum esse unum et non habere socium, quum tamen ubique se in consortium ei adiungat, dum ait Credite et obedite Deo et eius Apostolo, quum unum dicat Deum solum demum illi iungit Spiritum (incompleto).


Q. 4, 171: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 181):

(...) Certe Iesus Christus nil est nisi filius Mariae, propheta Dei, et uerbum eius, quod destinauit ad Mariam, et spiritus ex se. Credite ergo in Deum et prophetam eius, et ne dicatis “trinum”. Complete bonum uobis, quia non est Deus nisi unus (cui sit laus) nec est ei filius (incompleto).


Q. 4, 171: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 253):

In Sora nesae, id est mulieres, 3, uersus finem: O praediti libro! (modo nos et Iudaeos, modo ea appellatione quod naturae praescripto utantur, idololatras et naturales intelligit) ne extollamini uestro iudicio et ne dicatis de Deo nisi uerum. Non est Iesus Christus filius Mariae nisi propheta Dei et uerbum eius, quem misit in Mariam et Spiritus ex eo. Credite ergo in Deum et prophetam eius, et ne dicatis “tres” (incompleto)


Q. 4, 172: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 182):

Subiungit: Non negabit Christus quod sit seruus Dei, nec angeli Deo proximi.


align="center">



sura 5
align="center">


Q. 5, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 182):

Sora Elmeideh, id est captitulum Mense, in Medina scriptum.

Comm.: El nombre de la sura "Elmeideh" transcribe del árabe sūratu-l-mā’ida, es decir, la sura de la mesa.


Q. 5, 3: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 182):

Dixit in superioribus quatuor esse prohibita, nunc longe plura: Prohibitum est uobis ne utamini morticinio, sanguine, carne suis et animalis sine Dei inuocatione necati carne, suffocato, ambusto, oppresso, quacumque ruina perempto et quicquid attigerunt ferae.


Q. 5, 14: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 182):

Contra nos hoc habet: Et ex illis qui dixerunt: “Nos sumus Christiani”, nos (Deus) approbauimus fidem eorum, et obliti sunt id quod recordati erant, et disseminauimus inter eos inimicitias et iras ad diem usque iudicii, et nequaquam Deus est inter illos in eo quod faciunt.


Q. 5, 15-16: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 183):

Sed peragamus: [15] Heus uos naturae legibus utentes! (ita enim intelligit habentes librum, quod interpretes dixere “uiri legum”) Venit ad uos propheta noster multa explicaturus ex iis quae uos latent de libro, et celabit uos in quibusdam. Iam uenit uobis a Deo lux, et liber explicatus, [16] cum quo dirigit Deus eum qui sequitur uoluntatem eius et uiam pacis, et educit eum ex tenebris ad lucem cum praecepto suo, et dirigit eos ad tzirat mustechim, id est ad punctum rectum Alcorani.

Comm.: La expresión de la aleya 16 transcribe del árabe "ṣirāṭin mustaqīm".


Q. 5, 17: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 184):

inquit autem: Et ideo errant qui dicunt quod est Christus filius Mariae. (...) Sequitur: Dic: “Et quid prohiberet Deum si uellet occidere Christum et Mariam matrem eius et quotquot in terra sunt?” Deus enim est rex coeli et terrae, etcetera (incompleto).


Q. 5, 18: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 184):

Peragamus: Dicunt iudaei et christiani: “Nos sumus filii Dei et amici eius”. Dic: “Sed minime affligeret uos in peccatis uestris! Itaque, estis homines. Ex his enim quod creauit”, cuius uult miseretur et punit quem uult (incompleto).


Q. 5, 46-47: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 185):

De Christo uero ait: [46] Et destinauimus in uestigiis eorum (prophetarum, de quibus supradixit) Iesum filium Mariae, certissimum confirmatorem legis, et dedimus illi Euangelium, in quo lux est et directio certa ad ea quae de lege habentur, [47] et in directionem firmam mentuentibus, ut iudicet gens Euangelii de eo quod immisit Deus in ipso. Et qui non iudicant secundum quod misit Deus in eo Euangelium sunt iniqui.


Q. 5, 46-47: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 257):

In Sora elnesae: [46] Dixit Deus: “Et institimus super uestigia eorum cum Iesu filio Mariae, confirmatore earum legum diuinarum, quae ante in manibus erant Iudaeorum, et dedimus illi Euangelium, in quo est directio et lumen et certitudo legis ueteris [47] et directio et eruditio timentibus, ut iudicent assertores Euangelii de eo quod Deus in eo misit. Qui enim non iudicant secundum id quod est in Euangelio sunt peruersi.

Comm.: Aunque la "sora elnesae" es el título que le da Postel a la sura 4 (cf. Q. 4, titulus), la cita corresponde con la sura 5. Debe observarse que esta segunda cita de Q. 5, 46-47 es el resultado de una traducción propia, pero independiente de la primera.


Q. 5, 66: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 185):

Et si, inquit, reciperetis legem et Euangelium et quod est destinatum ad uos a Domino uestro, tantum haberetis ciborum, ut essent supra uos et sub pedibus uestris. Vt omnes cogat in unam legem, impossibile quidem donat uentris foelicitate, qua et bruta ipsa nos praecedunt.


Q. 5, 68: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 185):

Deinde ait: O ethnici! nil potestis, donec recipiatis legem et Euangelium et quod missum est uobis a Domino uestro (incompleto).


Q. 5, 109-116: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 186-187):

Nunc unum elogium Christi iterum subingo. Ait: [109] Die congregationis Deus dicet prophetis: “Quidnam cupiuistis?”. Dixerunt: “Non habemus scientiam, quoniam tu es sciens et absconditus”. [110]Quando dixit Deus: “O Iesu fili Mariae! recordare beneficii mei in te et generationem tuam, quod formaui te de Spiritu sancto: ‛Alloquebaris homines in cunis et fasciis’. [110] Et quod docui te librum et sapientiam et legem et Euangelium. Et quando creabas ex luto figuras auium cum parecepto meo et insufflabas in eas et fiebant aues cum praecepto meo, et sanabas psoras et lepram cum praecepto meo, et quando suscitabas mortuos imperio meo, et quando institui filios Israel per te, quando uenisti ad eos cum sapientia, dixerunt uero impii ex ipsis: ‛Non est nisi incantatio manifesta!’. [111] Et quando reuelaui Apostolis ut credant in me et prophetam meum, dixerunt: ‛Credimus et testis es, ecce nos sumus fideles’. [112] Et dixerunt Apostoli: ‛O Iesu fili Mariae, nunquid obediemus Domino tuo, qui missit ad te de coelo mensam?’. Dixit: ‛Timete Deum, si uos estis fideles’. [113] Dixerunt: ‛Videtur nobis quod si comedamus ex ea (mensa) confirmabuntur corda nostra et sciemus quoniam iam erimus confirmati et certi, et erimus pro ea (mensa) testes, id est martyres’. [114] Dixit Iesus filius Mariae: ‛Deus Domine noster, mitte nobis coenam seu mensam de coelo, quae sit nobis firmamentum, et nobis et posteris nostris, et in miraculum abs te, et dita nos, quoniam tu es diuinum optimus’. [115] Ecce ego mitto eam ad uos, et qui ex uobis impius post illam fuerit, ulciscar eum, ut unicum et inauditum omnibus saeculis et gentibus sit eius supplicium”. [116] Et quando dixit Deus: ‛O Iesu fili Mariae, tu dixisti hominibus: ‛Recipe me et matrem meam, duos deos praeter Deum’, dixit: ‛Laus sit tibi, Domine, id est absit ne fiat hoc mihi, ut hoc dicam, quod in me non est uerum. Si dixi hoc, tu nosti illud, tu scis quid est in anima mea, ego nescio quid est in tua, quoniam tu es sapiens, absconditus, etcetera.


Q. 5, 109-111: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 253):

In Sora Elmeide, id est coenae seu mensae, 4: [110] Dixit Deus: “O Iesu fili Mariae! recordare beneficii erga te et erga matrem tuam, quod te formaui de Spiritu sancto: ‛Alloquebaris homines in cunis et fasciis’. [110] Quod docui te librum, sapientiam, legem et Euangelium. Quando creabas de luto aues et cum parecepto meo et insufflabas in eas et fiebant aues cum praecepto meo, et sanabas psoras et lepras cum praecepto meo, et quando suscitabas mortuos cum praecepto meo, et quando informabas filios Israel ex te, quun ueni ad eos cum prudentia, et dixerunt illi qui aduersantur quod hoc erat incantatio manifesta. [111] Et quando reuelaui Apostolis: ‛credite in me et legatum meum’, dixerunt: ‛Credimus et ipse sis testis, quoniam sumus fideles Mussulmin’.

Comm.: Efectivamente, la referencia "Sora Elmeide, id est coenae seu mensae" está desplazada, porque no se trata de una cita de la sura 4, sino de la sura 5. Nótese que esta segunda traducción de Q. 5, 109-111 ofrece correcciones respecto de la primera.


Q. 5, 112-115: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 254):

Et paulo post de sacramento altaris, quod ideo in magno Behiram, id est Paschate legitur, quando reconciliantur: [112] Et quando dixerunt Apostoli: ‛O Iesu fili Mariae!, nonne potest Dominus tuus mittere nobis coenam de coelo?’. Dixit: ‛Timete Deum, si estis fideles’. [113] ‛Volumus ut comedamus de ea coena et confirmentur corda nostra et scimus quod iam confirmasti nos, et facti sumus super ea coena testes’. [114] Dixit Iesus filius Mariae: ‛Domine Deus noster, mitte nobis coenam de coelo, quae sit nobis robur et praecedentibus et posterioribus nostris, et sit in miraculum abs te, et dita nos, quoniam tu es ditantium optimus’. [115] Dixit Deus: “Mitto eam uobis, et qui post (eam assumptam) impie egerit, ego tali eam ulciscar supplicio, ut nullum in aeternum sit futurum simile”.


Q. 5, 116: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 254):

Falso etiam hoc ait, quod sequitur dixisse Iesum: Et quando dixit Deus: ‛O Iesu fili Mariae, tu dixisti hominibus: ‛Recipe me et matrem meam, duos deos praetermisso Deo’, dixit: ‛Absit ne fiat hoc mihi, ut de me dicam quod non est in ueritate. Si dixi illud, certe id nosti.


align="center">



sura 6
align="center">


Q. 6, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 187):

Sora elanham, id est bonorum. 167 aiet, in Mecha scriptum.

Comm.: Postel transcribe el nombre árabe de la sura, sūratu l-’an‛ām.


Q. 6, 6-7: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 187):

Nugas statim in principio profert, quum loquitur de poena Sodomae et reliquarum quinque nefariarum ciuitatum. Ait enim: [6] Post pluuiam Dominum misisse flumina sub ipsis, quod idem attribuit paradisis. Iordanis quidem salubres aquas in mari mortuo perdit, sed submersis impiis urbibus. Itaque falsum est hoc etiam. Et pro illis aut post illas, restituimus alias urbes. Non enim nusquam reaedificabitur locus ille, et ait: [7] “Nisi misissemus tibi librum in charta, id est libellis, et suis manibus tetigissent, dixissent qui non credunt: ‛Haec est incantatio patens!’.


Q. 6, 8-9: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 187):

Vt autem uidearis habere causam communem et persimilem cum Mose et Christo, dicis te uocari incantatorem, ut illi ab aduersariis dicebantur. [8] Et dicunt: “Non uenit ad eum angelus”. Et si mitteremus ad eum angelum, res esset transacta, id est nil amplius paterent. Demum non respiciunt. 9Et si poneremus eum angelum, oporteret ponere hominem, et indueremus erga quod ipsi induunt.


Q. 6, 10: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 187):

Et ideo inquit: Riserunt eos qui ante fuerunt, et conuersum est in eos quod illi praedicebant. Sunt terriculamenta.


Q. 6, 14: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 187-188):

Dic, inquit“Iussum est mihi ut essem primus Mussulman”, et non essem de ponentibus participem. (incompleto)


Q. 6, 35: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 188):

Dicit demum: Et quamuis fuerit graue tibi, secede ab eis, si potes, et quaere speluncam in terra aut scalam ad coelum, ut uenias ad eos cum miraculis. Si forte congreget eos Deus et non sint de stultis.


Q. 6, 37: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 188):

Quum uero rogarent uideri miracula, dicebat: “Deus est potens ut mittat miraculum, et ideo multi non intelligunt”.


Q. 6, 38: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 188):

Sequitur inde miraculosa et portentosa affirmatio: Nec est ullum animal in terra uel uolatile uolans cum alis suis, quin sit gens similis uobis. Et ne non credatis, nil quicquam scripsit uobis quin sit a Deo. (incompleto)


Q. 6, 48: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 188):

Paulo post, quum peterentur miracula, dicit: Deus non mittit prophetas nisi annunciantes. (incompleto)


Q. 6, 90: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 189):

Quod dicebat: Non accipio a uobis stipendium. id est falsissimum. (incompleto)


Q. 6, 91: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 189):

Quum uero argueretur quod multa contraria legi diuinae adferret, excogitauit statim responsum: Et non tribuunt Deo reuera potentiam suam, quum dicunt: “Non immitti coelitus quicquam in homines”. Dic: “Misit librum, cum quo uenit Moses in lucem et directionem hominum, quem per liberos disposuerunt, ex quibus multos celatis et multos occultatis”. Non satis est hoc dicere, oporteret demonstrare.


Q. 6, 101: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 189):

Quod paulo post contra Christum dicit non habere filium ipsum Deum, quum non habuerit coniugem, nemo unquam ita credidit natum esse filium a patre in diuinis, ut hic nascimur. (incompleto)


Q. 6, 130: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 189):

Ait: O cohortes daemonum et hominum, nonne uenerunt uobis prophetae ex uobis narrantes uobis miracula et nunciantes uobis diem uestrum? Dixerunt: “Sumus testes apud nos”. Et seduxit eos uita praesens et confessi sunt apud se quod fuerunt impii.


Q. 6, 163: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 190):

Repetit demum: Se iussum esse ut esset primus Sarracenus aut Mussulmanus. Vtcunque capiat, mendacium est, iam demosntratum. (incompleto)


align="center">



sura 7
align="center">


Q. 7, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 190):

Sora elehraph, Mechense, 205 aiet.

Comm.: Postel transcribe el nombre árabe de la sura, sūratu l-’a‛rāf.


Q. 7, 11-14: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 190):

Ab ipso limine statim repetit errorem iam refutatum, [11] quod Deus dixerit angelis ut adorarent Adamum, et dixit illi Satanas: “Non adorabo”. [12] Et dixit Deus: “Quid prohibuit te ut non adorares Adamum, quum id te iusserim?” (incompleto) [13] Dixit Deus: “Abscede ex eo (paradiso) et ne superbias in eo”. )incompleto) [14] Dixit: “Expectabo ad diem usque iudicii”.


align="center">



sura 8
align="center">


Q. 8, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 190):

Sora 7, elanphal, in Medina scriptum. Hic est principium legis rapinarumque et caedium praescriptum, ut nil sanctum sit coram sectatoribus illos animat quantum potest.

Comm.: Postel transcribe el nombre árabe de la sura, sūratu l-’anfāl. La referencia a caedium praescriptum remite al título de la sura, que se traduce en ocasiones por "El Botín" (v.gr. J. Cortés, 1986). En cuanto a ésta como sura 7, se debe a la consideración de la primera sura como apertura o imprecación inicial no computada, lo que provoca el desplazamiento en el cómputo de las suras en una posición.


align="center">



sura 10
align="center">


Q. 10, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 191):

Sora Ionus, id est Ionas. Nonum caput, Mechense.


Q. 10, 2-3: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 191-193):

Sed a principio capitis est aliquid notandum: [2] Ista miracula libri sapientis, nonne sunt hominibus admirationi, quod nos reuelauimus homini ex ipsis, et quod praenunciet hominibus et praedicet his qui crediderunt, quoniam habent primitias ueritatis apud Dominum suum? Dixerunt chaphiri: “Haec est incantatio patens!”. [3] Quod Dominus uester Deus est, qui creauit coelos et terram in sex diebus; demum est eleuatus super thronum, ubi disponit praeceptum. Nec est ullus redemptor, nisi post praeceptum eius. Haec ille. [...] [p. 193] Sequitur: [3] Nec est ullus redemptor, nisi post praeceptum eius.

Comm.: La voz chaphiri transcribe el ar. kafarū, sc. ‘increduli, infideles, impii’. Esta forma aparece en varias aleyas de la traducción de G. Postel.


Q. 10, 15: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 193):

Et quando leguntur eis miracula nostra, dixerunt qui non sperant occursum nostrum: “Ede Alcoranum, ne sine illo (simus), aut muta ipsum!”. Dic: “Non licet mihi ut mutem illud de arbitrio animae meae, quoniam non sequor nisi quod reuelatum est mihi, quia timeo Dominum,si offendam eum”.


Q. 10, 35-39: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 194):

[35] Dic: “Nunquid ex similitudinibus et particibus uestris, aliquid diriget uos ad ueritatem?”. Dic: “Deus dirigit ad ueritatem”. An qui dirigit ad ueritatem, nonne dignior est ut debeat esse dux, an qui non dirigit nisi ut dirigatur? Et quid uobis est, ut ita iudicetis? [36] Et non sequuntur multi eorum nisi opinionem. Sed opinio non detrahet quicquid ueritati, quoniam Deus est sapiens in eo quod faciunt. [37] Et ne fiat ut hoc Alcoranum sit effictum sine Deo. Sed determinat id quod in manibus ante erat, et distinguit librum in quo non est naeuus a Domino saeculorum. [38] Nunquid dicunt: “Confixit illud?”. Dic: “Venite cum capite huic simili, et inuocate quem poteritis praeter Deum, si uos estis ueraces”. [39] Equidem falsum dixerunt quod non comprehenderunt cum scientia, et nequaquam uenit ad eos interpretatio eius.


Q. 10, 37: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 155):

Quod in sora Ionus, id est Ionas, ait: Non fuit istud Alcoranum absque Deo effictum, sed authoritate certa nititur, inter uetus et nouum Testamentum.


Q. 10, 41: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 195):

Quum uero urgeretur fateri leges alias esse bonas et a Deo profectas, tunc dicebat: “Habeo mihi laborem meum, uos uobis habere laborem uestrum. Innocens sum ab his quae facitis, uos ab his quae facio”.


Q. 10, 100: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 195):

Quum dicit Muhamed: “Nonne coges homines quousque credant, et non est positum in potestate hominis, ut credat, nisi cum imperio Dei?”


align="center">



sura 11
align="center">


Q. 11, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 195):

Sora Hud, 10, Mechense.


align="center">



sura 12
align="center">


Q. 12, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 196):

Sora Ioseph, 11, Mechense.


align="center">



sura 13
align="center">


Q. 13, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 196):

12 capitulum, Raad, Mechense.

Comm.: cap. Raad: ar. sūratu r-ra‛d, en la trad. de J. Cortés (1986): 'El Trueno'.


align="center">



sura 14
align="center">


Q. 14, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 196):

15 Abraham, Mechense.


Q. 14, 21-22: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 196):

Quum illos qui audiebant, iam peruertisset, atque adeo deploratos et obcaecatos dixisset: [21] Illi dicebant: “Nil ergo refert, nam si Deus introduceret nos, crederemus”. [22] Subiungit Satanae colloquium, ut eos reuocet. Et dixit Satan: “Postquam Domini praeceptum transactum est, quoniam Deus promisit uobis promissionem ueram, promisi uobis ut deprauarem uos. Nec est mihi super uos potestas, nisi quod uocaui uos et respondistis mihi, ne ergo arguatis me, sed uosipsos redarguite. Nec sum admonitor uester, nec uos estis hortatores mei. Ego blasphemus sum factus, in eo quod me constituistis similem iam antea, quoniam iniqui habent magnum supplicium”.


Q. 14, 35-37: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 197):

[35] Et quando dixit Abraham: “Domine, fac hanc regionem fidelem et protege me et filios, ne adoremus idola! [36] Domine, quoniam perdiderunt multos homines. Et qui me secutus fuerit, ipse erit a me; et qui restiterit mihi, tu es misericors propitius. [37] Domine noster, ego habitaui habitareque feci generationem meam iuxta flumen sine semine, apud domum maledictam. Domine noster, ut offerant preces, fac ergo propitiationem hominum secundum desyderium eorum, et dita eos fructibus, si forte ipsi te lauden etcetera.


align="center">



sura 15
align="center">


Q. 15, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 198):

Elhageiat, 14, Mechense.

Comm.: Elhageiat, tanscribe ar. sūratu l-Ḥijr, el nombre de una ciudad de Arabia que da nombre a la sura, según Q. 15, 80.


Q. 15, 4-7: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 198):

[4] Nunquam destruximus ullam urbem, quin haberet librum intellectum; [5] nec anticipabit populus terminum suum, nec prorogabit. [6] Dixerunt: “Heus tu, super quem uenit memoria! Tu es a daemone agitatus. [7] Cur non ostendis nobis angelum, si uera dicis?”.


Q. 15, 13: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 198):

Verum quomodo audes perdite nebulo, dicere euanuisse leges antiquorum? Iam, inquit, euanuit lex antiquorum seu primorum.


align="center">



sura 16
align="center">


Q. 16, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 199):

Sora Nachal, 15

Comm.: Nachal transcribe el ar. sūratu n-naḥl , en la trad. de J. Cortés (1986): 'Las Abejas'.


Q. 16, 67: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 199):

Ait: Et de fructibus palmarum et de racemis concessit, ut capiatis ex illis ebrietatem et opes bonas. In hoc est miraculum etcetera.


Q. 16, 101-103: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 199):

Ait: [101] Et quando mutauimus miraculum loco miraculi, et Deus est sapientior in eo quod missit. Dixerunt: “Certe, tu fingis ista”. Sed multi eorum non intelligunt. [102] Dic: “Missi illud Spiritus sanctus a Domino tuo, ut confirmentur illi qui credidere, in quae annunciationem et directionem Mussulmanis. [103] Et ideo intelligo quoniam dicent. Reuera docet eum homo linguam in qua conueniunt uulgarem, et ista est Arabica clara.


align="center">



sura 17
align="center">


Q. 17, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 200):

Sora filii Israel, 16, Mechense.


Q. 17, 1: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 150):

Capite uel sora 16 Alcorani, quae uocatur benu Israil, id est filiorum Israel, ita scriptum est: Sobhan illedi asradi bihebdihi leilan min elmesgedi ilharani, illai mesgedi elacza [ar. subḥāna-l-ladī ’asrā bi-‛abdihī laylan mina-l-masjjidi-l-ḥarāmi ’ila-l-masjidi-l-’aqṣa] etcetera, id est Laus sit illi qui transtulit seruum suum noctu a templo Haram, id est Mechae, ad templum Acza, id est sanctum Hierosolymitanum. (incompleto).


Q. 17, 2-9: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 200):

Ait: [2] Dedimus Mosi librum et posuimus in directionem filiis Israel, “nisi sumatis praeter me patronum”. [3] Generationes eorum quos tulimus cum Noacho seruo glorioso. [4] Et narrauimus filiis Israel in libro ut corrumpentur in terra, bis exaltarentur exaltatione magna. [5] Et cum aduenerint hae promissiones, misimus ad eos seruos nostros crudelissimos, et uestigabunt recessus habitationum et erit promissio facta impletaque. [6] Demum reddemus uobis uicem super illos. Dotabimus uos cum pecuniis et filiis, et faciemus uos magnam multitudinem. [7] Si benefacitis, uobis ipsis benefacitis. [7b] Et ingrediemini templum, quemadmodum ipsum ingressi sunt prima uice, et perdetis eos qui se extollunt perditione. [8] Fortasse Dominus uester miserebitur uestri, et forte promissio uestra est promissio nostra, et ponemus gehennam impiis ob obicem. [9] Quia hoc Alcoranum dirigit populis praefectos.


Q. 17, 85: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 202):

Te interrogabunt, inquit, de Spiritu. Dic: “Spiritus est de praecepto creatoris domini, et non habetis de scientia nisi parum”.


Q. 17, 88: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 202):

Quum multas nugas attulit, ut toto opere, dicit: Si omnes daemones et homines uellent componere simile Alcoranum, non possent (incompleto); quod ideo credo et concedo homini, quoniam extra rationem...


Q. 17, 94-95: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 202):

Corporeos uero angelos et uulneribus mortique obnoxios facit, quum ait: [94] Dixerunt: “Misit Deus apostolum hominem” (incompleto). [95] Dic: “Si angeli in terra permanerent tuti, mitteremus quoque coelitus angelos apostolos”.


Q. 17, 100: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 202):

Quum tributa illi dare non satis ampla uiderentur, seque excusarent ob paupertatem Iudaei, dicit: Si possideretis thesauros misericordiae Domini mei, tunc etiam conseruaretis timore expensarum, quia homo est auarus.


align="center">



sura 18
align="center">


Q. 18, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 202):

Sora Elchahaph, id est spelunca, 17, Mechense.

Comm.: El nombre de la sura Elchahaph transcribe el ar. sūratu l-Kahf, en la traducción de J. Cortés (1986) 'La Caverna'.


align="center">



sura 19
align="center">


Q. 19, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 204):

Miriem, id est Maria, 18.


Q. 19, 16-35: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 204-205):

De Maria ita nugatur: [16] Recordare Mariae in libro tuo quomodo secessit a cogitatione sua uersus locum orientis, [17] et accepit sine illis uelum. Et misimus ad eam Spiritum nostrum, et illi facta est conceptio hominis perfecti. [18]Dixitque: “Defendat me, misericors, abs te”. “Nonne times?”. [19] Dixit: “Certe, ego sum nuncius Domini tui, ut det tibi puerum sanctum”. [20] Dixit: “Quomodo erit mihi puer et non me tetigit homo et non fui incesta?”. [21]Dixit: “Sic dixit Dominus tuus. Ipse est summe potens ut ponat illud in miraculum hominibus et in misericordiam a nobis”. [22] Et res est transacta, et concepit eum, et secessit in certum locum. [23] Et uenit illi partus ad truncum palmae. Dixit: “O, utinam mortua essem ante, et fuissem obliuione oblita!”. [24] Et uocauit eam qui erat sub ea: “Ne timeas, iam posuit Dominus tuus sub te excelsum. [25] Excute uersus te truncum palmae: cadent super te dactyli maturi. [26] Comede et exulta mecum, exhilaraque oculos, et si uideris aliquem hominem dic: 'Voui misericordi silentium, et non alloquor hodie hominem'”. [27] Et tulit eum ad cognatos suos, gestans eum. Dixerunt: “O Maria, certe commisisti rem nefariam! [28] O soror Aron, nonne erat pater tuus malus aut mater tua incesta?” [29] Et conuersa est ad eum. Dixerunt: “Quomodo alloquar eum qui est in cunis puer?”. [30] Dixit: “Ego sum seruus Dei. Dedit mihi Deus librum, et fecit me prophetam, [31] et fecit me benedictum. Timeo quum factus sum, et praecepit mihi orationes et decimas, quandiu persistam uiuus, [32] et colerem genitricem meam. Et non fecit me fortem, laboriosum. [33] Et pax super diem quo natus sum et diem quo moriar et diem qua persistam uiuus. [34] Hic est Iesus filius Mariae, uerbum ueritatis, de quo ambiguunt. [35] Non suscepit Deus filium, laus illi.


Q. 19, 29-31: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 254):

In Sora Meriama, id est Maria: [29] Dixit Maria uirgo: “Quomodo alloquar eum qui est in cunis infans?”. [30] Dixit Christus: “Ego sum seruus Dei. Dedit mihi librum, et posuit me ut essem propheta, [31] et beatus. (incompleto)


align="center">



sura 20
align="center">


Q. 20, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 205):

19, Theh.

Comm.: El nombre de la sura Theh transcribe el ar. sūratu ṭā hā, por lo tanto un título tomado de las dos letras que encabezan la sura


align="center">



sura 21
align="center">


Q. 21, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 205):

20, Prophetae.

Comm.: El nombre de la sura Prophetae traduce el ar. Sūratu l-’anbiyā’, también en la traducción de J. Cortés (1986) 'Los Profetas'.


align="center">



sura 22
align="center">


Q. 22, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 206):

21, Elhegh.

Comm.: El nombre de la sura Elhegh transcribe del ar. Sūratu l-ḥajj, es decir 'la Peregrinación'. El mismo Postel (ibid. p. 206) explica el sentido de este ritual: Peregrinatio illa est 4 mensibus in anno fieri solita Mechae, in memoriam Abrahami et eius sacrificii. Ideo quaedam illic instituit conformia idololatriae, et est, ut ita dicam, ubique similis. Iam id refutatum est, quod Abraham fuerit aliquando in domo prisca interdictaue, propterea non immoror.


align="center">



sura 23
align="center">


Q. 23, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 207):

Muminime, id est fideles, 22.

Comm.: El nombre de la sura Muminime transcribe del ar. sūratu l-mu’minūn, es decir 'los Creyentes'.

Q. 23, 1-6: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 207):

legem hanc proponit quae in capite huius sora est: [1] Beati, inquit, fideles [2] qui sunt in suis orationibus metuentes, [3] et qui ab impostura recedunt, [4] et qui pura faciunt, [5] et qui pudenda sua custodiunt [6] nisi apud uxores suas aut quod acquisiuit fides eorum, id est apud mancipia. Illi enim sunt sine culpa uel non culpati.


align="center">



sura 24
align="center">


Q. 24, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 208):

Elnor, id est lux, 23, Medinae scriptum.
Comm.: El nombre de la sura Elnor transcribe del ar. sūratu n-nūr, es decir 'la Luz')

Q. 24, 1-3: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 208):

Qualem fidelitatem in capite fidelium uidimus, talem lucem in isto sumus uisuri. Vt enim praecedenti capite patuit hominis nefas, ita et in hoc se propalabit authoremque illustrabit. Ait: [1] Misimus sora et explicauimus eam, et misimus in ea miracula prudentiae, si forte recordemini. [2] Fornicatrix et fornicator, feriantur singuli 100 plagis! Et non capiatis cum eis misericordiam in lege Dei, si creditis in Deum et diem extremum! Et adsint testes supplicio eorum aliqui fidelium. [3] Fornicator non contrahat, etcetera.

Q. 24, 4: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 208-209):

Qui uero, inquit, accusant castas et non accedunt cum 4 testibus, feriantur 80 uerberibus. (...) [p. 209] Et ne admitatur, inquit, in testimonium qui falso accusauerit.

Q. 24, 5: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 209):

Et interim, si conuertatur et facit bonum qui erat infamis, Deus est pius, misericors.

Q. 24, 6-10: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 209):

[6] Si uero, ait, non potest probare nisi per se, unus testis satis est, dum attestationibus 4, dicit: “Per Deum, ego sum de fidelibus” (incompleto), [7] et quinto, maledictio Dei super se, si est mendax. [8] Et remittent ei (foeminae) supplicium, si contratestetur quater, quod est uis eius mendax, [9] et quinto quod irascatur Deus super eam, si uir eius est uerax. [10] Et nisi Deus benefaceret uobis et misericordia eius, et certe Deus est conuersor, sapiens.

Q. 24, 12-14: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 209):

[12] An non audistis opinionem credentium uirorum et mulierum apud se bonam, quum dixerunt: “Haec est fictio manifesta”? [13] Nonne uenerunt ad eum cum quatuor testibus? Et quia non uenerunt cum testibus, illi sunt apud Deum mendaces. [14] Et nisi Deus etcetera (incompleto).

Q. 24, 15-16: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 209):

Sequor: [15] Et quando detrahebatis ei linguis uestris et dicebatis ore uestro id in quo non est uobis scientia, et cogitabatis leue quod apud Deum magnum est. [16] Quin potius quando audiuistis de eo dicere debebatis: “Ne fiat hoc nobis ut loquamur de hoc; absit: hoc est peccatum magnum!”.

Q. 24, 17: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 210):

Vetat uobis Deus ne redeatis ad similem in aeternum, si estis fideles.

Q. 24, 19: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 210):

Et item: Illi uero qui optant ut scelus publicetur apud illos qui crediderunt, habent supplicium magnum in praesenti saeculo et in futuro, et Deus nouit id quo non intelligitis.

Q. 24, 27-28: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 210):

Sed ad rem: [27] O uos qui credidistis! ne ingrediamini domos non uestras quoad pulsaueritis, et pacem dixeritis habitantibus illas. Hoc uobis bonum est, si forte recordamini. [28] Et si neminem in illis reperiatis, quousque praecipiatur uobis. Et si dicatur uobis: “Recedite”, recedite. Vobis hoc est honestius. Et Deus quod uos scitis scit, etcetera.

cf. Q. 24, 35: Raymundus Lullus (Ramon Llull) [1309], Ars mystica theologiae et philosophiae III, 1 (Ed. H. Riedlinger, 1967, ROL V, p. 339):

Lichinum lampadis accensum cum flamma candelae recipit lumen de lumine; et ideo in quantum ipsum et recipiens, illuminat se de lumine, in tantum quod est lumefactum. Verumtamen ipsum lichinum non est ipsum lumen, sed tantummodo ab ipso illuminatum sive habituatum. Et hoc sequitur, quia ipsa comparatio est in comparativo gradu. Sed si ipsa comparatio esset in superlativo gradu, lichinum converteretur cum lumine, et lumen cum lichino, tamquam subiectum cum praedicato; ita quod lumen esset lichinum, et lichinum esset lumen, remanentibus lichino et lumine diversis speciebus in numero. Ad propositum: Filius Dei recipit a beata Virgine carnem et sanguinem et animam creatam ab ipso. Et sic hominificavit se ex humanitate coniuncta cum ipso, sicut lumen cum lichino, et multo melius sine comparatione. Et quia talis hominificatio fuit facta in superlativo gradu, Deus fuit factus homo, et homo Deus, natura divina et humana remanentibus fidderentibus genere et specie et numero. Hoc factum fuit, quia divina voluntas voluit, et intellectus divinus hoc intellexit, et potestas divina hoc potuit, cum sit infinita; et idem cum voluntate et intellectu. Et ideo datus est modus et posse, per quem Deus assumpsit carnem.

Q. 24, 35: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 210):

Quis non admitetur theologiam huius hominis: Qua Deum facit candelam in uase uitreo, quod est stella, etcetera (incompleto)

Q. 24, 39: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 211):

Postquam se false aquae imagine dixit, inquit: Inuenit tamen Deum penes se, qui quod aestimabat adimplet (incompleto).


align="center">



sura 25
align="center">


Q. 25, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 211):

Alphurcan, 24

Comm.:El nombre de la sura Alphurcan transcribe del árabe sūratu al-furqān, en la traducción de J. Cortés (1986) 'El discernimiento'. Con este nombre alfurcán se conoce también en la tradición al propio Corán.


align="center">



sura 26
align="center">


Q. 26, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 212):


25, Sigra, poesis.

Comm.:El nombre de la sura Sigra transcribe del árabe sūratu aš-šu‛arā’, en la traducción de J. Cortés (1986) 'Los poetas. Guillaume Postel justifica no recurrir a los contenidos de esta sura resumiendo del modo siguiente (ibid.): Quum nil aliud quam falsa ueris admisceat, historiis Veteris Testamenti adiungens cum multa mendacia tum fabulas uetularum Arabiae, atque solita reciret miracula et blasphemias iam supra refutatas, ideo nil in hunc locum scribo.


align="center">



sura 27
align="center">


Q. 27, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 212):

26, Formica


Q. 27, 11: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 212):

Sibi patrocinatur suisque applaudit uitiis, quum Mosem facit ex stirpe ignem petere a rubo [cf. 27, 8] Deumque uocare ad se sine timore [cf. 27, 10]: [11] Non enim mei legati nisi qui peccauerint. Deinde, si conuersi fuerint, Deus est misericors et pius.


Q. 27, 16-19: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 212):

Deinde fabulam de Salomone fingens ait: [16] Et successit Salomon Dauidi et dixit: “Heus homines! edocti sumus loquelam auium et donati sumus omni re, quoniam hoc est bonum insigne”. [17] Et inuocati sunt a Salomone cohortes daemonum et hominum et auium, et illae conuenerunt. [18] Quousque uenit ad flumen formicae, dixit formica: “O formicae! intrate in habitacula uestra, ne uos rapiat Salomon et cohortes eius”, et ipsae non parcent. [19] Et excitatus est clamor a uocibus earum et dixit: “Doce me ut laudem te pro beneficio tuo quo beneficisti mihi pro me et patre meo, ut faciam bonum etcetera (incompleto)


align="center">



sura 28
align="center">

Q. 28, 85-86: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 213):

[85] Dic, inquit,: “Creator meus nouit quis est directius et quis est in errore manifesto” (incompleto). [86] Et non sperabas quod tibi traderetur liber, nisi de misericordia Domini tui. Non sis ergo elatus super blasphemos”.


align="center">



sura 29
align="center">

Q. 29, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 213):

Aranea


align="center">



sura 30
align="center">

Q. 30, titulus-2: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 241):

Nam in Alcorano caput unum est quod titulum habet Rom, id est Romanos uel Graecos (nam hodie Graeci Romaei, id est Romani, dicuntur) incipitque: [2] Victi sunt Romani, quo uero in loco non dicunt.


align="center">



sura 33
align="center">

Q. 33, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 213):

Elagzab

Comm.:El título de la sura Elagzab transcribe el árabe sūratu al-’aḥzāb, en la traducción de J. Cortés (1986) 'Las Facciones'.

Q. 33, 5-6: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 214):

[5] Et si non cognoscatis patres uestros aut fratres uestros in fide et opibus uestris, non est uobis necesse in eo quod peccatis in eo, et ideo ne ambigant corda uestra, quoniam Deus est misericors et pius prophetae (incompleto). [6] Illi sunt fideles, etcetera (incompleto).

Q. 33, 12-13: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 213):

[12] Memineris quando dicebant: “Duplices corde”, et in quorum cordibus erat morbus: non praecipit eius Apostolus nisi damna et incommoda. [13] Et memento quum quibusdam ciuibus Ietribae dicerent: “Non est uobis locus, recedite”. Et petebant licentiam quidam eorum a propheta, dicentes: “Domus nostrae sunt ruinosae”, et non erant desolatae, sed uolebant subterfugere etcetera.

Q. 33, 19: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 214):

Et quum accedimus, uides eos ueluti mortuos timore angi. Quum autem abiimus, acuunt linguas suas, ut te reprehendant (incompleto).

Q. 33, 27: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 214):

Quosdam eorum interficietis, alios captiuos agetis, et eorum occupabitis possessiones bonamque terram, quam nunquam eratis ingressi, quia Deus super omnia potens.

Q. 33, 28: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 214):

O propheta! dic uxoribus tuis: si mundum istum amant, et ad decus eius accedant, dabo eis uitam et delicias multas.

Q. 33, 36: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 214):

Iam ante dixeram (quod saepius notare potui) Deum sibi socium facere Muhamedem. Statutum est, ait, praeceptum a Deo et a propheta eius ut non sit fidelis sine fideli. (...) Non sit, ait, fidelis sine fideli, quando quidem statuit Deus et propheta eius praeceptum, si uobis bonum est praeceptum eorum; et qui auersatur Deum et prophetam eius, iam errat errore manifesto.


Q. 33, 37: Eulogius Cordubensis (Eulogio de Córdoba) [m. 859], Liber apologeticus Martyrum 16 (Ed. J. GIL, Corpus Scriptorum Muzarabicorum [CSM], 1933, 485):

Cumque in tanto uaticinii sui errore sudaret, uxorem cuiusdam uicini sui nomine Zeit concupiuit et suae libidini subiugauit. Quod ille maritus eius sentiens exhorruit et prophetae suo, cui contradicere non ualebat, praetermisit. Illam uero quasi ex uoce dominica in lege sua annotari praecepit: “Cumque mulier illa displicita esset in oculis Zeit et eam repudiasset, sociauit eam prophetae suo coniugium, quod ceteris in exemplum et posteris fidelibus id agere cupientibus non sit in peccatum”.

Comm.: D. Millet-Gérard, Chrétiens mozarabes et culture islamique dans l'Espagne des VIIIe-IXe siècles, Paris, 1984, 129, recoge la opinión de F.R. Franke (1958, 40) [en ‟Die freiwilligen Märtyrer von Cordova und das Verhältnis der Mozaraber zum Islam nach den Schriften des Speraindeo, Eulogius und Alvar”, Gesammelte Aufsätze zur Kulturgeschichte Spaniens, 23, 1-170 -no consultado-] sobre que esta cita del Corán es la primera que concurre en la literatura de polémica cristiana de época mozárabe, que es como decir en latín.

Q. 33, 37-40: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 215):

[37] Et quando dicebas illi cui benefecit Deus et tu benefecisti: “Serua tibi uxorem tuam et time Deum”, et tegis apud te quod Deus reuelat et times homines et Deus dignior timore. Et quando compleuit Zeidus ex ea appetitum, iunximus eam tibi ne sit apud fideles scandalum in uxoribus seruorum suorum, quando impleuerint desyderium ex ipsis. Et sit praeceptum Domini factum. [38] Non sit super propheta scandalum in eo quod dixit Deus: “Habet legis potentiam”. Deus erat in illis qui iam ante decesserunt et est praeceptum Dei potentissimum [39] apud quem peruenit prophetia Dei, illum timent omnes, neminem timet nisi Deum et satis est cum Deo acquirere. [40] Non est Muhamed pater illius uirorum uestrorum, sed est propheta Dei, sigillum prophetarum, et est Deus in omni re sapiens.

Q. 33, 42-43: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 217):

[42] Adorate Deum mane et uespere. [43] Ipse est qui orat pro uobis, et angeli eius, ut educat uos de tenebris in lucem (incompleto).

Q. 33, 49-53: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 217):

[49] O propheta! inquit, nos facultatem dimittendi uxores tuas tibi facimus, quum desideris illis praemium earum, et etiam ancillas, quum dederis praemium ex his quae tibi contulit Deus, et filias patrui tui et filias amitae tuae, et filias auunculi tui, et filias auunculae tuae, quae pregrinantur tecum, et mulieres fideles, si dederint seipsas prophetae, si uoluerit propheta ut iungantur tibi, tibi bonum est, praeter fideles. [50] Iam nouimus quod exposuimus apud eos de uxoribus et ancillis seu mancipiis, ut non sit tibi offensio apud illos, eam ob rem, quoniam Deus est pius et propitius. [51] Coniuges tibi et amplectere quam uoles et quam optaueris ex illis quas absoluisti; nec est hoc tibi prohibitum, quaecunque licet, si placueris oculis earum et non contristantur. Et si acceptant quae das illis omnibus. [52] Non est concessum tibi ut uxores permutes, id est ut parentes et alienas habeas cum tuis. At si placuerit tibi pulchritudo earum praeter ancillas, Deus est pius. [53] O qui creditis! non intretis domos prophetae, nisi permittatur uobis; ad comedendum, non respicientes uasa. Sed quum uocati fueritis, ingredimini; et quando comederitis, discedite et ne recitetis facta et res gestas, quoniam haec aegre fert propheta et ueretur a uobis, et Deus non ueretur ob uerum (incompleto).

Q. 33, 60-61: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 218):

Audite praescriptum: [60] Si non recesserint ab urbe in quorum cordibus est morbus, et si pergant spargere in ciuitate rumores (incompleto). [61] Maledicti sunt: ubicunque reperti fuerint, capite eos et occidite.


align="center">



sura 35
align="center">


Q. 35, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 218):

34, Angeli aut creator


Q. 35, 1: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 218):

Laudetur Deus creator coeli et terrae, ait, qui fecit angelos apostolos praeditos alis duabus tribusue aut quatuor. Addit in creatione quod uult etcetera (incompleto).


align="center">



sura 36
align="center">

Q. 36, 13-17: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 219):

Et proposuit illis similitudinem: [13] Et proposuit illis similitudinem: Ciues urbis, [14] quando uenere ad eam legati, quum ad eos missimus duos, mendaces eos dixere, et auximus numerum tertio; et dixerunt: “Nos ad uos sumus Apostoli”. [15] Dixerunt: “Quid uos nisi homines, similes nobis, nil quicquam coelitus concessit uobis Deus; nec aliud quam mentimini”. [16] Dixerunt: “Dominus noster scit quod nos sumus ad uos destinati, [17] nec ad nos pertinet, nisi manifesta praedicatio”, etcetera (incompleto).


align="center">



sura 42
align="center">

Q. 42, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 179):

Sorat Sori

Comm.: El nombre de la sura Sori transcribe del árabe sūratu aš-šura, en la traducción de J. Cortés (1986) 'La Consulta'. Pero también en Q. 42, 11 (p. 256) el nombre de esta sura es "Sora hissec". En ibid. p., 220, G. Postel corrobora los dos nombres para esta sura 42: In capitulo 41 quod uocant occidui Sori, orientales autem eschec, sunt quaedam...

Q. 42, 11: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 179):

Quod si quis neget, producam testimonium ex Sorat Sori. Ne autem in re tam absurda quicquam fingere me dicant, arabica subiungo: Phatriru ssamauati uelardhi geala lechum min anphussicumum azuagian ue minelnhami ezuagian iedreuchum phihi [sc. fāṭir-s-samāwāti wa-l-’arḍi ja‘ala lakum min ’anfusikum ’azwājan wa mina-l-’an‘āmi ’azwājan yadra’ukum fihi] hoc est uerbum de uerbo: Formator coeli et terrae dedit uobis ex uobis coniuges, et ex bestiis coniuges permittit uobis in eo.

Q. 42, 11: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 256):

In contrarium dicit Muhamedes in Sora hissec: Creator coeli et terrae dedit uobis ex uobis ipsis coniuges, et ex brutis coniuges, in quo permittit uobis.


align="center">



sura 43
align="center">

Q. 43, 32: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 221):

Dicit sequenti capite: se ideo bona eorum apud quod agebat diripuisse, ut diuideret inter eos, et quosdam in gradus dignitatum promoueret (incompleto)


align="center">



sura 44
align="center">

Q. 44, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 221):

34 (sic) Dochan, id est fumus

Comm.: El nombre de la sura Dochan transcribe del árabe sūratu d-duḥān, en la traducción de J. Cortés (1986) 'El Humo'.

Q. 44, 2-3: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 221):

[2] Per librum, inquit, clarum, [3] misimus eum in nocte bendicta (incompleto).


align="center">



sura 46
align="center">

Q. 46, 8: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 221):

Multa sunt nobis hic notanda, fere in omnibus uersibus se prodit. Quum illi obiicitur esse figmentum, sacramento negat: 8Si confinxi, inquit, nil mihi sit Dei (incompleto).

Q. 46, 9: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 221):

Dic, inquit: “Non sum primus prophetarum nec scio quid fiet de me aut de uobis. incompleto Certe non est primus nec postremus, quia inter eos es nullus.

Q. 46, 29-31: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 222):

[29] Et quando destinauimus ad te multitudinem daemonum ut audirent Alcoranum, quumque legerent illud dixerunt: “Silete”. Et quando completum est, redierunt ad populum suum euangelizantes et dixerunt: [30] “O popule noster! nos audiuimus librum destinatum post Mosem, confirmantem quod in manibus est dirigentem ad uerum et ad uiam rectam. [31] O popule noster! satagite inuocare Dominum et credite in eum. Remittet uobis peccata uestra et seruabit uos a supplicio graui.


align="center">



sura 47
align="center">

Q. 47, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 223):

Vocant Africani et Arabes hoc caput elcatal id est occisionem; alii Muhamed ut plane sint synonyma ista: occisio, pestis, pernicies et Muhamedes.

Q. 47, 4-7: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 223):

Audite edictum: [4] Et cum legi uestrae repugnantibus occurretis, ceruices abscindite quousque coeperitis eos, tumque stringite uinculis ut a nobis postea se redimant dum consummatum fuerit bellum aut expeditio eius. Et si uellet Deus, ulcisceretur de illis, sed examinare uult mortuo. Et qui occiderint in uia Dei non sunt opera eorum irrita, [5] quoniam dirigentur et prosperabunt cum Deo [6] et intrabunt paradisum illis destinatum. [7] O qui creditis! si Deum defenditis, defendet uos et confrimabit gressus uestros, etcetera

cf. Q. 47, 15: ver Q. 48: titulus: Quadruplex reprobatio, y su comentario.

Q. 47, 15: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 223):

In paradisis, inquit, agent, sub quibus curunt flumina aquae clarissimae, flumina lactis cuius nunquam mutabitur sapor, et flumina uini dulcissimi bibentibus, et flumina mellis purificti, et habent in illis de omni fructu et misericordiam a Domino.

Q. 47, 22: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 223):

Et dicunt qui crediderunt: “Nunquam missa est ad eum prophetia”. Et quando mittitur prophetia iudicans, in qua est memoria occisionis, uideas eos in quorum cordibus est morbus, te respicientes aspectu timentis mortem, et melius esset eis acquiescere et dicere: “Bene est”. Et quando urget praeceptum, si crederent Deum, melius esset illis etcetera.


align="center">



sura 48
align="center">

Q. 48, titulus: Quadruplex reprobatio [atr. a Ramon Martí, med. s. XIII] (Apud BNF, ms. lat. 4230, fol. 152va. Transcripción de Óscar de la Cruz):

Item dixit in Alchorano in tractatu Alquitel, id est Pugne, quod in Paradiso erunt riui aque incorrupte et riue lactis, cuius sapor non immutabitur, et riui uini quod erit delectabile bibentibus, et riui mellis collati et habebunt ibidem de omnibus fructibus.

Comm.: El texto recoge los contenidos de Q. 47, 15. El desplazamiento entre el título de la sura -es decir, Q. 48- para referirse a los contenidos de la sura anterior debe explicarse no como un simple error, sino teniendo en cuenta la consideración de la sura 1 como oración o apertura del Corán, con lo que habitualmente la tradición consideró que la sura 2 era la primera.

Q. 48, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 224):

Sequens ideo caput seu prophetia uocatur phatha, id est porta, quod liceat per bellum intrare in persuasionem.

Comm.: El título de la sura Phatha transcribe del árabe sūratu al-fatḥ, en la traducción de J. Cortés (1986) 'La Victoria aplastante'.

Q. 48, 24-25: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 224):

[24] Et ille est qui separabat manus uestras a manibus eorum in ualle Mechae postquam dedit uobis aduersus eos uictoriam, et Deus respicit ea quae facitis. [25] Sunt illi qui Chaphiri sunt, et sunt aduersati uobis in templo interdicto, uictima ligata est ut compleatur occisio eius. Et nisi essent uiri fideles, etcetera (incompleto).

Q. 48, 29: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 224):

Et paulo post: Satis est testimonium Muhamedes, et qui sunt cum eo sunt fortiores aduersariis (incompleto).


align="center">



sura 52
align="center">

Q. 52, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 224):

51 Eltur

Comm.: El título de la sura Eltur transcribe del árabe sūratu al-ṭūr, en la traducción de J. Cortés (1986) 'La Montaña'.

Q. 52, 17-19: Quadruplex reprobatio [atr. a Ramon Martí, med. s. XIII] (Apud BNF, ms. lat. 4230, fol. 152va. Transcripción de Óscar de la Cruz):

Item dixit ibi in Alchorano in tractatu Nelumantileth, ultimo capitulo, quod [17] timentes Deum erunt in umbris et in fontibus et habebunt fructus quas concupiscent et dicetur eis: [19] “Comedite et bibite sine pribatione, secundum quod operati estis”.

Comm.: La referencia al título de la sura Nelumantileth no ha sido identificado. Además, el contenido que ofrece este pasaje no se corresponde con el final de ninguna sura del Corán. A la hora de acudir a la explicación de un posible error, también hay que considerar que los títulos de las suras tenían varias tradiciones. Por otro lado, la expresión quas concupiscent recoge parcialmente la idea de Q. 52, 18, pero hay que reconocer que este lugar se identifica mejor con Q. 52, 17 y Q. 52, 19, habiendo saltado la aleya 18, en referencia al castigo del fuego del infierno (gehena).


align="center">



sura 55
align="center">

Q. 55, titulus: Quadruplex reprobatio [atr. a Ramon Martí, med. s. XIII] (Apud BNF, ms. lat. 4230, fol. 152va. Transcripción de Óscar de la Cruz):

Item dixit in Alchorano in tractatu Errahem, id est Misericordis , ubi describit Paradisum in aliam uitam, quod ibi erunt fontes, fructus, uxores, tapecia de serico et puelle uirgines cum quibus concubent et non fedauerit illas puellas ante eos homo uel dyabolus.

Comm.: El texto hace referencia a los contenidos de Q. 55, 46-78.

cf. Q. 55, 46-78: ver supra Q. 55, titulus: Quadruplex reprobatio


align="center">



sura 57
align="center">

Q. 57, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 225):

In fine elhedid 56 capitulo, dat etiam Christo testimonium, quod pii misericordes et religiosi sint eius sectatores.

Comm.: El título de la sura Elhedid transcribe del árabe sūratu l-ḥadīd, en la traducción de J. Cortés (1986) 'El Hierro'.

Q. 57, 27: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 254-255):

In Sora elhedid, id est ferrum: Dicit Deus: “Postea instituimus super uestigia eorum cum prophetis nostris et instituimus cum Iesu filio Mariae, et dedimus ei Euangelium et posuimus in corda eorum qui sequuti sunt eum mansuetudinem et misericordiam et religionem, quam ipsi inuenerunt. Non scripsimus illis hoc Euangelium nisi ut consequantur misericordiam Dei, et non seruant eam uera conseruatione et dedimus illis qui crediderunt ex illis premium suum.


align="center">



sura 61
align="center">

Q. 61, 4: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 226):

In principio ait: Deus amat eos qui occidunt in uia Dei, et instar muri se opponunt hostibus et uersus finem.

Q. 61, 6-7: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 225):

Vnum nobis superest notandum ex multis mendaciis, quum in 60 Sora elsec , haec uerba Christo adscribit: [6] Et quum dixit Iesus filius Mariae: “O filii Israel! ego sum missus ad uos a Deo, ad confirmandum quod in manibus habetis de lege, et annuncio uobis prophetam post me, cuius nomen Ahmad”. Et quando uenit ad eos cum miraculis, dixere: “Haec est incantatio patens!”. [7] Et quis est iniquior quam qui fingit de Deo mendacium? (incompleto).

Q. 61, 10-12: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 226):

[10] O uos qui creditis! nonne uobis placet ut liberem uos a supplicio magno? [11] Credite in Deum et prophetam eius (...) Et laborate in uia Dei pecuniis et corporibus uestris. Hoc uobis conducit, si uos intelligatis. [12] Miserebitur peccatis uestris et introducet uos in paradisos sub quibus fluunt flumina et in habitacula bona in paradisis Eden. Hoc est refugium magnum.

Q. 61, 14: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 226):

Et paulo post: O qui credidistis! Estote christiani Dei, sicut dixit Christus filius Mariae discipulis suis: “Quis uult fierei christiani in Deo?”. Dixerunt Apostoli puri: “Nos sumus christiani Dei”, et crediderunt quidam filiorum Israel et blasphemauerunt quidam.


align="center">



sura 66
align="center">

Q. 66, 1-5: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 226):

Quomodo uero sibi gratiam obstricti sacramenti faciat, uidendum. Capite proximo [sc. Q. 66] ita scribit: [1] O propheta! ne in religionem uertas periurium, quod tibi remisit Deus, quaeris gratiam ab uxoribus tuis? Et Deus est misericors et pius. [2] Iam absoluit uos Deus a uiolatione fidei et Deus est patronus uester prudens et sapiens. [3] Et quando communicauit secretum factumue suum propheta cuidam uxorum suarum, et reuelauit illud, manifestauit illi Deus, et est agnitum a quibusdam, a quibusdam uero negatum. Et quando reuelauit illi (foeminae) dixit: “Quis tibi reuelauit hoc?”. Dixit: “Reuelauit illiud mihi sapiens cognitor”. [4] Si conuertamini ad Deum, mundabit corda utriusque uestrum; et si conspiraueritis in eum, Deus est patronus eius et Gabriel et boni fideles et angeli erunt post hac uindices. [5] Forte Deus eius si repudiauerit uos, loco uestri dabit uxores meliores uobis, fideles Mussulmanas, sedulas, diligentes, religiosas etcetera (incompleto).


align="center">



sura 72
align="center">

Q. 72, 6: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 227):

ait enim: Etenim quidam uiri ex hominibus inierunt foedus cum quibusdam uiris ex daemonibus et adauxerunt eis timorem.


align="center">



sura 92
align="center">

Q. 92, 8-6: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 137):

Nam et ipse de se fatetur in Alcorano dicens: [8] Pauper eras et es ditatus; [6] pupillus eras et es collectus.

Q. 92, 6-8: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 228):

91. De se fatetur contra astum et uersutias Chalephroum, qui adfinxerunt fabulas generationi eius, ad stultam multitudinem retinendam, ait enim de prima sua conditione: [6] Nonne reperit te Deus pupillum et fouit? [7] Nonne reperit errantem et direxit? [8] Nunquid reperit pauperem et ditauit? Ergo pupillos non opprimas etcetera.


align="center">



sura 93
align="center">

Q. 93, 6-8: Petrus Alphonsi (Pedro Alfonso) [c. 1110], Dialogus contra iudaeos V (Ed. M.J. Lacarra (dir.), Pedro Alfonso de Huesca, Diálogo contra los judíos, Instituto de Estudios Altoaragoneses, Huesca, 1996, 94):

quemadmodum ipse in Alcorano suo testatur dicens deum sibi dixisse: [6] “Orphanus fuisti, et te suscepi, [7] in errore, et te direxi, [8] pauper, et locupletaui”.

Comm.: La cita de Pedro Alfonso fue tomada por Iacobus de Varagine (Jacopo da Varazze sive Voragine) [c. 1230-1298], Legenda aurea, cap. CLXXVII, 106-107 (Ed. G.P. Maggioni, Iacopo da Varazze, Legenda Aurea, Firenze, 2007 -2a ed.-, 1416): Multoque tempore cum uniuersa gente sua Arabum ydolorum cultui deseruiuit, quemadmodum in Alcorano suo testatur deum sibi dixisse: “Orphanus fuisti et suscepi te, in errore ydolatrie diu mansisti et inde eduxi te, pauper eras et locupletaui te”.


Q. 93, 6-8: Alquindi, K. 19, 6-8 [trad. lat. Petri Toletani, c. 1142-1143] (Ed. F. González Muñoz, Exposición y refutación del Islam. La versión latina de las epístolas de al-Hāšimī y al-Kindī, 2005, Univ. da Coruña, 43):

sicuti in sua scriptura testificatur dicens ita dictum sibi fuisse: [6] “Nonne tu fuisti pupillus et collectus es? [7] Et in errore et iustificatus es? [8] Et pauper et ditatus es?”


align="center">



sura 94
align="center">

Q. 94, titulus: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 228):

Caput Miraculum. Cf. en Q. 94, 1-3 (G. Postel).

Q. 94, 1-3: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 228):

Sequens caput miraculum exenterati prophetae aperit: [1] Nonne fidi exenterauique pectum tuum [2] et sustuli a te peccatum tuum, [3] quod rumpebat dorsum tuum? etcetera. Hoc debetur Halimae nutrici. Iam iusta superius tradidi.br>


align="center">



sura 96
align="center">


Q. 96, 1-5: Quadruplex reprobatio [atr. a Ramon Martí, med. s. XIII] (Apud BNF, ms. lat. 4230, fol. 158rb-158va. Transcripción de Óscar de la Cruz):

Qualiter autem dicatur effectus fuisse propheta habetur ex uerbis Axe uxoris sue in libro Muzlim , cuius uerba sunt hec: “Datum fuit Mahometo quod diligeret solitudinem et sese dabat et erat solitarius in quadam cauerna Hire, et ibi dabat se cultui pluribus noctibus. Et redibat ad uxorem suam Hadiga, et inde portabat illuc uictualia et ibi residebat. Et ipso ibi exeunte, uenit angelus et dixit ei: ‘Lege’. Qui respondit: ‘Nescio legere’ Et accepit eum et obpressit eum amplectendo uehementer et dimisit eum. Item dixit ei: ‘Lege’. Qui respondit: ‘Nescio legere’. Item tercio accepit eum et oppressit eum amplectendo uehementer et dimisit eum. Et dixit:

[1] Lege in nomine Domini Dei tui,
[2] qui creauit hominem de sanguine coagulato.
[3] Lege. | Et Dominus tuus honoratus.
[4] Ipse est qui docuit hominem cum calamo,
[5] quod nesciebat”.

Comm.: Una importante tradición islámica considera que la sura 96 es la primera que fue revelada al Profeta Muhammad a través del ángel Gabriel y, por lo tanto, la primera sura del Corán por orden cronológico. Sin embargo, la propia sura alcoránica no es tan explícita como se presenta en este contexto de la Quadruplex, ya que ha acudido a la información tradicional de los hadices, concretamente de Muslim.
Para el texto: Axe se identifica con la joven esposa del Profeta, ‘Ā’isha, fuente de muchos hadices. Muzlim es la autoridad de hadices Muslim [Abū l-Ḥusayn Muslim b. al-Ḥadjdjādj, n. 202/206 H./817/821 d.C. - m. con 50 años (lunares)], del que la Quadruplex cita el del libr. 1, n. 301 (puede leerse una traducción inglesa de M. Muhsin Khan en http//www.usc.es.edu/dept/MSA/fundamentals/hadithsunnah/muslim/sbintro.html). La cauerna Hire se refiera a una cueva (del monte) Ḥirā’, en donde, efectivamente, la tradición islámica ubica uno de los retiros del Profeta y en donde experimentó las primeras revelaciones. uxorem suam Hadiga se identifica también claramente con su primera esposa Khadīdja, una de las primeras personas en tener noticia de las revelaciones dadas al Profeta y, por lo tanto, uno de los llamados Compañeros del Profeta más insignes.


align="center">



sura 112
align="center">


Q. 112, 1-4: Guillelmus Tripolitanus (Guillermo de Trípoli), [m.post. 1273], Notitia de Machometo 15 (Ed. P. Engels, Wilhelm von Tripolis, Notitia de Machometo / De statu Sarracenorum, CISC SL 4, Altengerge,1992, 260)

Et forma salutis siue ymago ita dicit: [1]“Dic: est Deus tuus [2] Deus solidus [3] non generans nec generatus [4] nec est similis ei aliquis”... hec forma non est nisi doctrina et docma dyaboli contra fidem sancte Trinitatis.


Q. 112, 3-4: Raymundus Lullus (Ramon Llull) [1312], Liber de participatione christianorum et sarracenorum I (Ed. A. Oliver - M. Senellart, 1988, ROL XVI, 247, lins. 44-50):

Dicere quod[3] Deus non est gignens neque genitus [4] neque habet parem dici potest corporaliter, cum Deus non sit corpus. Et sic Mahometus excusari potest quantum ad hoc; non autem quantum ad essentiam spiritualem, cum Deus sit essentia sive substantia spiritualis. Et ideo per talem modum bene possent convenire saraceni et christiani, prolongando se ipsos a fallacia aequiuocationis siue accidentis.


cf. Q. 112, 3: Anónimo de Santa María de Uncastillo [incert. (s. XIII)] (Ed. V. Valcárcel, “La Vita Mahometi del códice 10 de Uncastillo (s.XIII): estudio y edición”, M. Pérez González (ed.), Actas del III Congreso Hispánico del Latín Medieval (León, 26-29 de Septiembre de 2001), vol. I, Publ. Univ. de León, 2002, 211-245; 244):

incepit eis predicare de Deo in etate quadraginta annorum dicens unum Deum esse creatorem celi et terre [cf. Q. 2, 117], nullum alium habentem participem, non eadem intentione quam christiani tres Deos adorando confidentes.


Q. 112, 4: Petrus Alphonsi (Pedro Alfonso) [c. 1110], Dialogus contra iudaeos V (Ed. M.J. Lacarra (dir.), Pedro Alfonso de Huesca, Diálogo contra los judíos, Instituto de Estudios Altoaragoneses, Huesca, 1996, 92):

Hoc facto [sc. ablutione] publica uoce preconantur unum confidentes deum, qui nullum uel similem habeat uel aequalem, eiusque Mahomam esse prophetam [cf. shāhāda].


align="center">



sura 114
align="center">

Q. 114, 1-6: Guillaume Postel (Guilielmus Postellus) [1553], De orbis terrae concordia, (Ed. Johannes Oporinus, Basileae, s.a. [1543-1544], 228):

Sed ultima plane prodit authorem et negocii totius ansam. Ait enim: [1] Dic: “Defendo me cum Domino hominum, [2] rege hominum, [4] a malo uesuas, id est perturbationis mentis occulti, [5] qui perturbat in pectoribus hominum [6] a daemonibus et hominibus.


align="center">



shāhāda [Profesión de fe]
align="center">


ver en Q. 112, 4: Petrus Alphonsi: ...unum confidentes deum (...) eiusque Mahomam esse prophetam.


Bartholomaeus ab Edessa (Bartolomé de Edesa), [c. 1129-1146], Confutatio Hagareni 33. (Versión latina: ed. Le Moyne - van Gaasbeeck, Varia sacra ceu sylloge uariorum opusculorum graecorum ad rem ecclesiasticam spectantium, vol. 1, Leyden,1685, 339-340; PG 104, col. 1402 - original griego-bizantino: ed. Kl.P. Todt, Bartholomaios von Edessa, Confutatio Agareni, CISC Series Graeca 2, Würzburg - Altenberge, 1988, 30):

lex quam genti Musulmanicae tradidit in eo tantum consistit, ut dicatur: “Non est Deus nisi Deus et Muhamed Apostolus Dei”.


Anónimo de Santa María de Uncastillo [incert.(s.XIII)] (Ed. V. Valcárcel, “La Vita Mahometi del códice 10 de Uncastillo (s.XIII): estudio y edición”, M. Pérez González (ed.), Actas del III Congreso Hispánico del Latín Medieval (León, 26-29 de Septiembre de 2001), vol. I, Publ. Univ. de León, 2002, 211-245; 244):

Et harabes respondentes dixerunt: “Verum est unicum Deum esse”.


Ricoldus de Monte Crucis (Riccoldo da Montecroce) [c. 1243-1320], Itinerarium (Ed. R. Kappler, Riccold de Monte Croce. Pérégrination en Terre Sainte et au Proche Orient. Texte latin et traduction. Lettres sur la chutte de Saint-Jean d'Acre. Traduction, Paris1997, 172-174):

Ipsi tamen Sarraceni uolunt dicere quod sicut ista est per se uera Non est deus nisi Deus, ita ista Maccometus est nuntius Dei. Sed quantam iniuriam faciant ueritati philosophye qui iuxta propositionem uerissimam ponunt propositionem falsissimam, et quantam iniuriam faciant Deo qui iuxta ueritatem Dei ponunt falsitatem et malitiam Maccometti, quidlibet sapiens per semetipsum potest auertere. Et hoc dicentes solum credunt saluari.


align="center">



Nombres latinos para el Qur’ān
align="center">


Alcoranus, -i: Alcorani: ver Q. 1,1-7: Guillaume Postel, De orbis terrae concordia. - Alcorano: ver Q. 93, 6-8: Petrus Alphonsi; Q. 5, titulus: Quadruplex reprobatio; Q. 48, titulus: Quadruplex reprobatio

Alphurcan [indecl.]: ver en Q. 25, titulus, Guillaume Postel, De orbis terrae concordia..

Alkoran [indecl.]: ver en cf. Q. 2, 285: Liber scalae Machometi.


align="center">

Campus d'excel·lència internacional U A B