Legenda aurea, De sancto Pelagio papa (fragm.)

Legenda aurea (c.1252-1264): De sancto Pelagio Papa (fragm.)

<76> Huius Bonifacii tempore mortuo Phoca et regnante Eraclio circa annos domini DCX Magumethus pseudo propheta et magus Agarenos siue Ismaelitas, id est Saracenos, hoc modo decepit, sicut legitur in quadam hystoria ipsius et in quadam chronica [cf. Beauvais, Spec Hist. XXIII, 39ss]. <77> Clericus quidam ualde famosus, cum in Romana curia honorem quem cupiebat assequi non potuisset, indignatus ad partes ultramarinas confugiens sua simulatione innumerabiles ad se attraxit. <78> Inueniensque Magumethum dixit ei quod ipsum illi populo preficere uellet. <79> Nutriensque columbam grana et alia huiusmodi in auribus Magumethi ponebat. <80> Columba autem super eius humeros stans de auribus eius cibum sibi sumebat sicque iam adeo assuefacta erat quod quandocumque Magumethum uidebat, protinus super eius humeros prosiliens rostrum in eius aure ponebat. <81> Predictus igitur uir populum conuocans dixit se illum sibi uelle preficere quem spiritus sanctus in specie columbae monstraret. <82> Statimque columbam secreto emisit et illa super humeros Magumethi qui cum aliis astabat euolans rostrum in eius aure apposuit. <83> Quod populus uidens spiritum sanctum esse credidit qui super eum descenderet ac in eius aure uerba dei inferret et sic Magumethus Saracenos decepit. <84> Qui sibi adherentes regnum Persidis ac orientalis imperii fines usque ad Alexandriam inuaserunt. <85> Hoc quidem uulgariter dicitur, sed uerius est quod inferius habetur. <86> Magumethus igitur proprias leges confingens ipsas a spiritu sancto qui in specie columbe que sepe uidente populo super eum uolabat se recepisse mentiebatur. <87> In quibus quedam de utroque testamento inseruit. <88> Nam cum in primeua etate mercimonia exerceret et apud Egyptum et Palestinam cum camelis pergeret, cum christianis et Iudeis sepe conuersabatur, a quibus tam nouum quam uetus didicit testamentum. <89> Vnde secundum ritum Iudeorum circumciduntur Saraceni, carnes porcinas non comedunt. <90> Cuius rationem cum uellet Magumethus assignare, dixit: <91>"Quod ex fimo cameli porcus post diluuium fuerit procreatus et ideo tamquam immundus a mundo populo est uitandus". <92> Cum christianis autem conueniunt quia credunt unum solum deum omnipotentem omnium creatorem. <93> Asseruit etiam pseudopropheta uera quedam falsis immiscens quod Moyses fuit magnus propheta, sed Christus maior et summus prophetarum natus ex Maria uirgine uirtute dei absque semine hominis. <94> Ait quoque in suo Alcorano quod Christus dum adhuc puer esset de limo terre uolucres procreauit, sed uenenum immiscuit quia Christum non uere passum nec uere resurrexisse dixit, sed alium quendam hominem sibi similem hoc egisse uel passum esse docuit. <95> Quedam autem matrona nomine Cadigan, que preerat cuidam prouincie nomine Corocania, uidens hominem Iudeorum et Saracenorum contubernio uallari extimabat in illo maiestatem diuinam latere et cum esset uidua ipsum in maritum accepit et sic Magumethus totius illius prouincie obtinuit principatum. <96> Ille autem suis prestigiis non solum predictam dominam, sed etiam Iudeos et Saracenos adeo dementauit ut se messiam in lege promissum publice fateretur. <97> Post hoc uero Magumethus cepit frequenter cadere epilentica passione. <98> Quod Cadigan cernens plurimum tristabatur eo quod impurissimo homini et epilentico nupsisset. <99> Quam ille placare desiderans talibus eam sermonibus demulcebat dicens: <100> "Gabrielem archangelum frequenter mecum loquentem contemplor et non ferens splendorem uultus eius in me deficio et tabesco". <101> Quod sic esse mulier et ceteri crediderunt. <102> Alibi tamen legitur quod fuerit quidam monachus qui Magumethum instruxit nomine Sergius qui in errorem Nestorii incidens dum a monachis fuisset expulsus in Arabiam uenit et Magumetho adhesit, licet alibi legatur quod fuerit archidiaconus in partibus Antiochie degens et fuerit, ut asserunt, Iacobita, qui circumcisionem predicant Christumque non deum, sed hominem tantum iustum et sanctum, de spritiu sancto conceptum et de uirgine natum affirmant; <103>que omnia Saraceni credunt. <104> Predictus igitur Sergius Magumethum de nouo et ueteri testamento, ut tradunt, plura edocuit. <105> Magumethus enim utroque parente orbatus sub patrui sui cura pueritie annos agebat. <106> Multoque tempore cum uniuersa gente sua Arabum ydolorum cultui deseruiuit, quemadmodum in Alcorano suo testatur deum sibi dixisse: <107> "Orphanus fuisti et suscepi te, in errore ydolatrie diu mansisti et inde eduxi te, pauper eras et locupletaui te". <108> Vniuersa enim gens Arabum cum Magumetho Venerem pro dea colebat et inde est quod adhuc sexta feria apud Saracenos in magna ueneratione habetur, sicut apud Iudeos sabbatum et apud christianos dies dominica colitur. <109> Magumethus igitur predicte Cadigan uidue locupletatus diuitiis in tantam prorupit mentis audaciam ut regnum Arabum sibi usurpare cogitaret. <110> Sed cum uideret se per uiolentiam hoc assequi non ualere, maxime cum a contribulibus suis qui eo maiores fuerant despiceretur, prophetam se fingere uoluit ut, quos non poterat subiugare per potentiam, saltem per sanctitatem attraheret simulatam; predictique Sergii uiri ualde prudentis consiliis adherebat. <111> Ipsum enim abscondite manere faciebat et ab eo omnia requirebat et populo referebat ac Gabrielem archangelum eum nominabat; <112> et sic Magumethus totius gentis illius prophetam se simulando obtinuit principatum omnesque sibi sponte uel timore gladii crediderunt. <113> Et istud est uerius quam illud quod supra de columba est dictum et sic est tenendum. <114> Predictus igitur Sergius cum monachus esset uoluit ut Saraceni monachali habitu uterentur, scilicet cuculla sine capucio, et ut instar monachorum multas et ordinatas genuflexiones facerent et ordinate ualde orarent et, quia Iudei uersus occidentem et christiani uerus orientem orabant, uoluit ut sui uersus meridiem orarent. <115> Que omnia adhuc Saraceni obseruant. <116> Multas autem leges Magumethus promulgauit quas predictus Sergius eum docuit, quarum multas de Mosayca lege accepit. <117> Sepe namque Saraceni se lauant et maxime cum orare debent, uerenda sua, manus, brachia, faciem et os et omnia membra corporis abluunt, ut mundius orare possint. <118> Orantes autem unum confitentur deum qui nullum equalem uel similem habeat eiusdemque Magumethum prophetam. <119> In anno quoque integrum mensem ieiunant; <120> ieiunantes autem nocturno tempore comedunt, diurno uero ieiunant, ita ut ab ea hora diei qua nigrum ab albo distinguere possunt usque ad solis occasum nemo comedere uel bibere aut se uxoris commixtione fedare audeat. <121> Post solis occubitum usque ad sequentis diei crepusculum semper licet eis cibo et potu et propriis uxoribus uti. <122> Infirmi autem ad hoc non obligantur. <123> Semel autem per singulos annos causa recognitionis ad domum dei que est in Mecha ire precipiuntur et ibi adorare eamque inconsutilibus tegumentis circuire et lapides per media foramina pro dyabolo lapidando iactare. <124> Quam domum dicunt Adam construxisse omnibusque filiis eius et Abraham et Ismaeli locum orationis fuisse, demum Magumethum eam domum sibi cunctisque gentibus suis tradidisse affirmant. <125> Omnes carnes preter porcinas, sanguinem et morticinum comedere possunt. <126> Quatuor legitimas uxores insimul habere eis licet et quamlibet usque tertio repudiare et rursus recipere, ita tamen ut quaternarium numerum non transcendant. <127> Emptitias uero atque captiuas quot uolunt habere licitum est et eas uendere possunt cum uolunt nisi earum aliquam impregnassent. <128> Conceditur eis de propria cognatione habere uxores ut sanguinis proles accrescat et fortius inter eos amicitie uinculum astringatur. <129> Circa possessiones repetendas obseruant ut actor testibus probet et reus iuramento se comprobet innocentem. <130> Cum adultera deprehensus cum ea pariter lapidatur, cum alia autem fornicatus octoginta uerberibus plectitur. <131> Magumethus tamen dixit sibi a domino angelo Gabriele nuntiante fuisse concessum quod ad aliorum uxores accedere posset ut uiros uirtutis et prophetas generaret. <132> Quidam autem seruus eius cum pluchram uxorem haberet et sibi ne cum domino suo loqueretur interdixisset, quadam die ipsam cum eo loquentem inuenit et protinus eam a se reiecit. <133> Quam Magumethus recipiens inter alias suas uxores connumerauit. <134> Timens uero ex hoc murmur populi cartam de celo sibi delatam confixit in qua continebatur quod si aliquis uxorem repudiaret, eius esset uxor qui eam suscepisset; <135> quod Saraceni usque hodie pro lege obseruant. <136> Fur prima et secunda uice uerberibus plectitur, tertia manus et preciditur, quarta pedis truncatione punitur. <137> A uino semper abstinere iubentur. <138> Seruantibus hec et alia legis mandata promisit deus, ut asserunt, paradisum, id est hortum deliciarum aquis preterfluentibus irrigatum, in quo sedes habebunt perpetuas nec frigore aut estu aliquo affligentur, omnibus ciborum uescentur generibus, quicquid petierint coram ipsis statim inuenient, sericis uestimentis omnicoloribus induentur et uirginibus speciosissimis coniugentur, in deliciis omnibus accubabunt. <139> Quibus angeli pincernarum more cum uasis aureis et argenteis deambulabunt, in aureis lac, in argenteis uinum afferentes et dicentes: <140> "Comedite et bibite in letitia". <141> Tria flumina, scilicet lactis, mellis et uini optimi aromatici eos habere dixit Magumethus in paradiso, et quod angelos pulcherrimos sunt uisuri et adeo magnos quod ab uno oculo angeli usque ad alium sit spatium unius diei. <142> Non credentibus uero deo nec Magumetho erit, ut asserunt, infernalis pena sine fine. <143> Quibuscumque autem peccatis quilibet obligatus fuerit, si in die mortis deo et Magumetho crediderit, in die iudicii Magumetho interueniente, ut asserunt, saluus erit. <144> Hunc pseudophrophetam Saraceni tenebris inuoluti spiritum prophetie super omnes habuisse affirmant et decem angelos sibi fauentes et eum custodientes eum habuisse predicant. <145> Addunt quoque quod antequam deus celum et terram creasset, nomen Magumethi in conspectu dei astabat et nisi ipse Magumethus futurus fuisset nec celum nec terra nec paradisus fuisset. <146> Mentiuntur quoque de eo quod luna ad eum accessit, quam ille in sinu recipiens in partes duas diuisit et iterum coniunxit. <147> Venenum insuper sibi in carne agnina oblatum fuisse dicunt. <148> Agnus autem ei locutus est dicens: <149> "Caue ne me sumas quia in me habeo uenenum". <150> Et tamen post plures annos ueneno sibi dato interiit.

Ed. G.P. Maggioni.

 


EDICIONES

    Th. Graesse, Legenda aurea, uulgo historia lombardica dicta (ad optimorum librorum fidem), Osnabrück, 18903 [cap. CLXXXI]
    G.P. Maggioni, Iacopo da Varazze, Legenda Aurea, SISMEL, Florencia, 1998 [cap. CLXXVII]

BIBLIOGRAFÍA

    O. de la Cruz Palma, "La Vita Magumethi de Voragine - Iacobus a Voragine (Iacopo da Varazze) c. 1126-1298", Mirandum 19 (2008), pp. 5-34.(pdf)

Campus d'excel·lència internacional U A B