Liber contra sectam sive haeresim Saracenorum - Liber I

Ed. Reinhold Glei, Petrus Venerabilis. Schriften zum Islam, col. Corpus Islamo-christianum, Altenberge, 1985, pp. 30-224.

 

CONTRA SECTAM SARACENORUM

 Liber primus

 <23> In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius omnipotentis et veri dei, Petrus quidam, Gallus natione, Christianus fide, abbas officio eorum qui monachi dicuntur, Arabibus Ismaelis filiis legem illius qui Mahumetus diciturservantibus.

<24> Mirum videtur et fortassis etiam est, quod homo a vobis loco remotissimus, lingua diversus, professione seiunctus, moribus vitaque alienus, ab ultimis Occidentis hominibus in Orientis vel meridiei partibus positis scribo, et quos numquam vidi, quos numquam forte visurus sum, loquendo aggredior. Aggredior inquam vos, non, ut nostri saepe faciunt, armis sed verbis, non vi sed ratione, non odio sed amore. Amore tamen tali, qualis inter Christicolas et a Christo aversos esse debet, tali qualis inter apostolos nostros et illius temporis gentiles, quos ad Christi legem invitabant, exstitit, tali qualis inter ipsum creatorem et rectorem omnium deum et illos, quos, dum adhuc creaturae, non creatori servirent, a cultu simulacrorum vel daemonum per suos avertit. Amavit plane ipse illos, antequam ipsi illum amarent, agnovit antequam agnoscerent, vocavit dum adhuc contemnerent. Contulit bona facientibus mala, misertus est pereuntibus sola gratia cosque sic eripuit a miseria sempiterna. Habet hoc ab ipso ecclesia Christianorum, ut sicut ille, ut ait Christus noster: "Solem suum oririfacit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos", sic illa et in ipso amicos et propter ipsum diligat inimicos.

<25> Succedit huic Christianae auctoritati ratio evidens, qua "omne animal", ut ait quidam, "diligit simile sibi". Probatur hoc inde, quod, cum sub hoc genere, quod est animal, universae quadrupedum, volucrum vel quorumlibet taliumspecies contineantur, familiarius sibi est unumquodque animal in propria specie quam in universali genere. Apparet hoc in domesticis, claret et in ipsis agrestibus bestiis, quae aut semper aut saepe ab illis, quas a se natura discrevit, abhorrent easque, quas similes sibi aut conformes sentiunt,consectantur. Quae si ut assolet fieri contra se invicem qualibet de causa felle moto concertant, redeunt tamen cito sedato motu ad pacem, nec oblivisci quod factae sunt prolixiore tempore possunt. Cumque inter infinitas quae, ut dictum est, sub animali continentur species etiam homosit, et, quod milla alia animalium species habet, etiam ratione praeditus sit, longe amplius cogitur diligere similem sibi ratione suadente quam ille natura trahente.

<26> Hae sunt causae, quibus vos Christianus diligere, quibus vobis salutem debet optare. Harum altera divina, altera humana est: In illa praecepto divino oboedit, in hac naturae propriae satisfacit. Hoc modo ego de innumeris et interinnumeros servos Christi minimus vos diligo, diligens vobis scribo, scribens ad salutem invito — non ad salutem filiorum hominum, "in quibus", iuxta verba David, "non est salus", quia iuxta eundem "vana est salus hominis", sed ad illam de qua idem: "Salus autem iustorum a domino, et protector eorum est in tempore tribulationis." Quae Psalmorum verba ea vobis de causa propono, quia Psalmos a deo David fuisse datos a vestro Mahumeto audio: Loquens enim Abdiae ludaeo sic ait: "Unum quidem: deus. <...> Duo vero: Adam et Eva. <...> Tria vero: Gabriel, Michael,Seraphiel. <...> Quattuor: lex Mosi, Psalmi David, Evangelium et Alfurkan". Item: "Nec enim simul descendit super me verbum dei, quemadmodum simul data est lex Mosi, Psalmi David et Evangelium Christo".

<27> Invito vos ad salutem, non quae transit, sed quae permanet, non quae finitur cum vita brevi, sed quae permanet in vitam aeternam. Hanc consequi, hac tempore a deo praestituto frui mortalibus quidem datum est, sed non nisi illis, qui de deo quod est, non quod non est sentiunt, qui eum non iuxta cordis sui phantasmata, sed sicut ipse se coli et vult et praecipit colunt.

<28> Ad ista vos: "Absit, ut aliter sentiat intellectus noster; absit, ut aliter se habeat professio nostra! Nos nihil de eo somniavimus, nihil prorsus confinximus. Sentimus de ipso, fatemur de ipso non iuxta figmenta cordis nostri, sed iuxta quod tradidit nobis missus ab ipso propheta noster. Ille cum sit ordine ultimus in prophetis et velut 'signaculum omnium prophetarum' et legis divinae non auctor sed lator, non deus sed nuntius, mandata caelestia a deo per Gabrielem sibi missa nihil plus minusve continentia accepit, accepta patribus nostris nobisque servanda tradidit. Haec servamus, haec custodimus, his animas, his corpora, his vitam mortemque nostram dicavimus."

<29> Et o homines, homines inquam, non solum natura rationales, sed et ingenio et arte rationabiles, utinam mihi hic intellectuales vestrorum cordium aures praebeatis, utinam superstitionis obstinatione remota, quae subinferre praeparo, audiatis. Audiatis ideo dico, quia, quod valde mirum est, si tamen verum est, nullum contra morem vobis assuetum, nullum contra vestras patrias leges agere volentem, nullum contra ritus ab ipso quem supra nominavi vestro propheta vobis traditos disputare quaerentem vos velle audire audivi. Et non solum vos hoc a nullo velle audire accepi, sed ut ipsa loquendi primordia lapidibus aut gladiis vel quolibet alio mortis genere obstruatis, vobis lege praeceptum ab Oriente vestro ad Occidentem nostrum fama diffusa fatetur.

<30> Videte igitur, viri iuxta scientiam saecularem prudentes, videte inquam, et remoto obstinatae voluntatis obice subtiliter considerate, utrum mos iste probabilis sit, utrum ratione aliqua subnixus esse possit. Non vult aliquis hominum, qui non tantum natura rationalis, sed et vivaci mentis acumine rationabilis est, non vult plane in rebus temporalibus falli, non vult certa pro incertis aut incerta pro certis accipere, ut delusus cuiuslibet astu vel imprudentia quod verum est falsum putet, quod falsum est verum existimet. Non cedit in hac parte cuilibet necessitudini nec alicui super his carissimo acquiescit, non amicis, non sanguinis affinitate coniunctis, nec ab ipsis, quibus artiori amoris vinculo iungitur, coniugibus se scienter decipi aequanimi-ter pati potest. Cumque multotiens multa et máxima carni ac spiritui molesta amicorum causa ab amicis patienter ferantur, istud tamen homini natura indidit, ne se falli ab aliquo quantumlibet próximo aut amico pacto quolibet patiatur. Scrutamini universa officia mortalium et artes ipsas quae liberales, sed et ipsas quae serviles dicuntur, attendite, utrum aliquis studiosorum saecularem scientiam amantium de ipsis vel in ipsis se falli velit et non magis earum veracem ac certam notitiam ab eruditoribus sive magistris accipere.

<31>Hoc indicat praecipue ipsius terrenae sapientiae studium, cui percipiendae cum hi, qui Graece "philosophi", Latine "amatores sapientiae" vocantur, summo conamine inhiarent ac pro ingeniorum varietate de ipsa diversi diversa sentirent, laxabant libera frena sermonibus et pro maiori minorive acumine rationis in medium quae senserant preferentes innumeris disputationum modis ad veritatem earum rerum, quae in propositis quaestionibus versabantur, pertingere laborabant. Non obstruebant ora eorum,quos studiosos inquirendae veritatis credebant, immo magis de oppositis disputando certatim se aliosque omni loquendi genere ad laudabile studium accendebant. Hic Graecorum, hic Latinorum, hic Persarum, hic Indorum aliarumque gentium sapientibus mos hoc propositum semper fuit, ut et ipsi scrutandae rerum veritati semper in-sisterent et ad idem inquirendum, examinandum, diffiniendum frequentibus studiosos collationibus animarent. Quis iam eorum ingentem multitudinem, qui Ínter reliquos in investiganda rerum veritate maxime floruerunt enumeret? Famosa et sollemnis est eorum notitia apud nostros, qui rerum creatarum veritatem ac virtutem non tacendo nec ad tacendum ora hominum obstruendo, sed loquendo ac disputando de naturae occultis eruerunt, et quae absque dubio certa ac vera esse reppererant, tam suitemporis hominibus quam posteris tradiderunt.

<32> Cum igitur omnis rationabilis mens rerum creatarum veritatem agnoscere cupiat illiusque veritatis agnitionem ad commoda sua convertere optet, et quod tacendo consequi non valet, quaerendo et disputando assequi velit, numquam increatae rei verax cognitio negligenda est, numquid, quousque qui eam non capit intelligat, inquirendum, disputandum, examinandum non est? Nonne longe acrioribus stimulis ingeri mens humana debet ad agnoscendam increatam essentiam quam ad investigandam creatam naturam? Videatur quid de his duobus alteri praeponderet, quid magis commodis humanis inserviat. Hoc inquam videatur, et tunc, cuius magis cognitioni animus humanus insistere debeat, agnoscetur. Volo plane rerum ad praesens visibilium vim sive virtutem agnoscere, ut in aliquo mihi, dum hic mortaliter vivo, suffragentur, ut aliquod huic meae transitoriae peregrinationi auxilium vel commodum ferant. Ad quid autem rem increatam et insuper omnia creantem cunctaque creata regentem agnoscere quaero, nisi ut et hic viventi congrua vitae huic subsidia donet etpost mortem hanc aeternaliter ac feliciter vivere praestet? Quae vero est natura haec, quae substantia vel essentia? Nonne illa, quae communi universarum gentium more iuxta proprietatem uniuscuiusque linguae deus creditur, deus dicitur? Est igitur natura illa deus ille, qui solus increatus est, qui solus creator est, qui solus rector omnium, qui solus praesentium et aeternorum bonorum auctor et largitor est.

<33> Videte igitur vos, videte inquam vos quibus scribo, et iuxta Psalmum David, cui ut credo non discreditis, "iuste iudicate, filii hominum", utrum de creatura disputandum sit, de creatore tacendum, utrum libera loquendi facultas dari debeat quaerenti de infimis et fugitivis bonis, et obstrui debeat os quaerentis et agentis de summo et aeterno bono. Liber ad cuneta mihi poterit esse discursus loqui volenti de universis creatis, et statim, ut de ipsorum creatore agere voluero, lex Mahumetica os obturabit aut, si quid forte contra eam dixero, vix primis verbis elapsis caput secabit? Estne hoc legis alicuius praeterquam vestrae? Estne gentis alicuius praeterquam vestrae? Estne sectae alicuius praeterquam vestrae? Vere nullius, plane nullius! Dirigite oculos huc illucque, et ab ortu solis usque ad occasum, ab Austro usque ad Aquilonem, universarum gentium leges, ritus ac mores scrutamini, et sicubi simile quid cautum vel traditum reperire potueritis, coram producite. Non sic, non sic ut interim de aliis taceam lex Christiana, non sic quidam de magnis Christi apostolis iubet: "Parati", ait, "estoteomni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe." Quid certe, quid portendit mos huiusmodi, quid sibi vult lex talis, lex inquam talis, quae prohibet audiri contra vos disputantem, quae pati non potest ratione praevia contra vestros ut cre / ditur errores agentem? Nonnevidetur vobis hoc omni plenum pudore, non cernitis hoc omnimodo refertum dedecore? Liberam semper frontem veritas habet, non quaerit angulos, velari dedignatur, obscura fugit, clara cunctisque patentia quaerit. Sola falsitas agnosci timet, discuti veretur, latibulis gaudet, produci inpublicum ut mortem formidat.

<34> Quare hoc? Quare inquam veritas lucem, falsitas appetit tenebras? Haec plane causa, haec est et milla alia prorsus, nisi ea, quam Christus noster in Evangelio suo, quod ei datum Mahumetus vester et dixit et scripsit, de bene agentibus et mala facientibus profert: "Omnis", ait, "qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne arguantur opera eius. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta." Certe verba haec verba veritatis sunt. Verba sunt plane illius, quem Mahumetus vester de quo paulo ante scripsi immensis laudibus effert, quem in diversis sui Alkorani locis nuntium dei, verbum dei, spiritum dei fatetur, quem sine peccato vixisse, quem maiorem omni homine, etiam se ipso, non negat. Qui si absque peccato iuxta illum in terris conversatus est, mendax pro certo non est. Nam si notam mendacii non cavisset, utique non parvus sed magnus peccator fuisset. Eius verba sunt illa quae praemisi: "Omnis, qui male agit, odit lucem, et qui facit veritatem, venit ad lucem." Ad quid istud? Contra morem reprobum, contra legeminauditam, quae non licere vult, quod omnibus licet, quae agere contra se ex ratione volentibus auditum et aditum intercludit. Nam si mos ule, si lex illa veritatis est, quid timet ad lucem venire, ut manifestum fiat, quia in deo vel a deo sunt facta? Sed quid frustra longos circuitus de recunctis nota facerem? Idcirco plane absque dubio mos ule, lex illa totiens nominata odit lucem, diligit tenebras, non fert arguentem, non patitur contradictorem, ne arguatur falsitas eius, ne nota fiat orbi terrarum doloso silentio tecta nequitia eius.

<35> Attendite iam et super his et recolite verba illius vestri ut putatis prophetae, quam frivola sint, quam enervia, quantum omni robore veritatis ac rationis carentia: "Si quis", ait ule deum sibi introducens loquentem, "tecum disceptare voluerit, dic te faciem tuam eiusque sequaces ad deum convertisse, quod agendo tam legum scientes quam illitterati bonam legem sequentur. Sin autem, tuum est mea praecepta gentibus solummodo patefacere." Item: "Si quis tecum de lege certamen inire voluerit, dicei anathema et iram dei talibus solummodo comminare." Et iterum: "Nolite disputare cum legem habentibus. Melior est enim caedes quam lis."

<36> Quae sunt, quaeso, huiusmodi verba? Quae sunt huiusmodi mandata? Ergone rationalis animus in tantum asinina stoliditate sepelietur, ut more bruti animalis illius quaelibet vel quantalibet onera sibi imposita patienter ferat, disceptare de his non audeat, inquirere utrum bona an mala, utrum utilia an noxia sint, non praesumat? Si hoc concessero, necesse iam erit circumferri me omni vento doctrinae ac more harundinis flatu quolibet agitatae hac illacque inflecti, cedere omni errori, acquiescere cuilibet falsitati, nihil certi tenere, bona malis, vera falsis indiscrete confundere. Quid plane hoc concesso distabit inter hominem et pecus? Quid inter humanum animum et beluinum spiritum? Plane nihil, quantum ad stultam oboedientiam, sed rursus multum, quantum ad diversam naturam. Non enimiam homo iumentis comparabitur, sed iure pecude stolidior iudicabitur. Non contradicit cuiuslibet imperio pecus, quia caret rationali animo, et acquiescit rationalis animus contradicente rationis iudicio. Quia non est datum iudicium pecori, indiscrete cunctis imperantibus cedit; cui inter bonum et malum, inter verum ac falsum discernere naturale est, his etiam, quae damnanda iudicat, vilior pecude factus oboedit. Miror nec mirari sufficio, quomodo hoc a peritis et doctis hominibus extorquen cuiuslibet astu potuit, ut crederent verba quae praemisi a deo esse prolata, cum nihil prorsus in eis nisi stultum, nisi crudele, nisi insanum invenire vel negligens vel studiosus lector praevaleat.

<37> Nam quid est hoc: "Si quis tecum disceptare voluerit, dic te faciem tuam eiusque faciei sequaces ad deum convertisse?" Si ergo, ut te ipsum alloquar, o Mahumete, si certe mihi tecum de lege tua, utrum iusta an iniusta sit, disceptare volenti nihil aliud responderis nisi "te faciem tuam eiusque faciei sequaces ad deum convertisse", credam te vera dixisse? Credam te verum prophetam dei fuisse? Cre­dam legem, quam genti tuae tradidisti, a deo tibi traditam esse? Vere me plus quam asinum si assensero, vere plus quam pecudem si acquievero. In quo enim mihi te veraciter aliquid dixisse vel in modico fidem facis, si te faciem tuam ad deum convertisse vel a deo avertisse asseris? Sed et quod obsecro monstrum est, quod tibi dixisse deum adiungis: "Quod agendo tam legum scientes quam illitterati bonam legem sequentur?" Quid agendo? Si dixeris faciem tuam te ad deum convertisse, propter hoc igitur tam legum scientes quam illitterati legem tuam quam bo­nam dicis sequentur? Sed quid rem aperte ridiculosam persequor?

<38> Hunc praecedentem sequatur et alius versus: Scribis enim deum adiecisse: "Sin autem, tuum est mea praecepta gentibus solummodo patefacere." Quid est hoc? Dixeras deum dixisse, quod si ea quae praemissa sunt diceres, "tam legum scientes quam illitterati bonam legem sequerentur." Quid est ergo quod addidisti: "Sin autem, tuum est mea praecepta gentibus solummodo patefacere?" Facis primo deum loqui modo enuntiantis, et nunc subinfers verba dubitantis? Enuntiantis enim modo locutus est, quando dixit legem scientes vel sine litteris bonam legem secuturos; dubitantis vero, quando dixit: "Sin autem." Quod si enuntiative locutus est, cur omnes tam scientes quam illitterati tuam legem non sequuntur? Quod si dubitabat tibi credituros, quare dixit omnes legem tuam secuturos?

<39>Sed sequitur et aliud quod praemisi capitulum: "Si quis tecum de lege certamen inire voluerit, dic ei anathema et iram dei talibus solummodo comminare." Et hoc cui non liceat? Cui plane hominum hoc non facillimum sit? Quod praeciperis dicere mihi, hoc idem non prohibeor et ego dicere tibi. Sicut tibi leve est ut mihi tecum de lege tua certamen inire volenti dicas anathema, ita mihi perfacile est, ut te mecum de lege mea agente, si acquiescere nolueris, dicam tibi anathema. Si leve tibi est iram dei mihi nisi tibi credidero comminari, ita et mihi vel cuilibet facile est eandem iram dei nisi mihi acquieveris comminari pariter et imprecari. Estne igitur iustum, estne rationabile, ut milla mihi auctoritate proposita, nulla ratione praeostensa credam tibi, acquiescam legi tuae, si nihil mihialiud nisi anathema dixeris, si nihil aliud quam iram dei comminatus fueris? Sed quia cuius ponderis haec tua verba sint brutis etiam pectoribus patet, procedo.

<40> "Nolite", inquit, "disputare cum legem habentibus. Melior est enim caedes quam lis." Et hoc infernale consilium quis non videat? "Nolite", inquit, "disputare cum legem habentibus." Qui sunt legem habentes? Prout obscura hominis illius intelligere possumus, legem habentes nulli sunt alii quam ludaei vel Christiani. Nam oculorum acie huc illucque diducta nullos alios in orbe legem habentes, quando haec ab illo dicta sunt, vel tunc fuisse vel adhuc esse video quam illos quos praemisi: Iudaeos scilicet aut Christianos. Hi plane non alii legem prius acceperant, acceptam iuxta suos libitus vel intellectus tenebant: Iudaei legem datam per Mosen, Christiani legem datam per Christum. Nam pagani vel vestrae stirpis Saraceni, qui vestrum Mahumetum praecesserant, legem prius accepisse dicendi non sunt. Nulla enim vel paganis ab aliquo lex data fuerat, quos solus error falsis nec nunc dicendis hominum opinionibus infecerat, nec Saracenis, quia necdum legis vestrae lator ne dicam auctor suprascriptus advenerat.

<41> Quod si quis forte opposuerit quasdam legum sanctiones Graecis aut Latinis vel quibuslibet aliis gentibus traditas, sicut olim Solonis leges Graecis, sicut quorundam Latinorum sapientum Romanis, respondeo legibus illis non esse cautum vel traditum, quid de deo crederent, quo ritu vel modo eum colere deberent, sed tantum, non mandato divino sed hominum consilio provisum, qualiter suam rem publicam unaquaeque gens regeret, quo ordine pacis vel belli tempere vitam transigeret, ne si absque alicuius certae legis limite bestiali more vivere conarentur, mala bonis, iusta iniustis passim permiscendo confunderent, nec ipsi vel eorum res publica in tanta rerum perturbatione diu persistere possent.

<42> De divinis vero nullus apud eos sermo, nisi qui omni auctoritate et ratione destitutus et aut ex ridiculosis fabulis aut ex stultis hominum deliramentis aut fraudulentis daemonum oraculis originem trahens non ad veram deitatis cognitionem vel cultum nomines duceret, sed idolis vel quibuslibet rebus creatis pro creatore ad colendum propositis ab ipsa plenissime et omnino miserrime averteret. Ea de causa huiusmodi nomines legem habentes dicendi non sunt, quam a deo non acceperunt, sed ipsi sibi ritum vivendi vel deum colendi prout libuit confinxerunt. Soli ergo Iudaei vel Christiani ante Mahumetum vel eius tempore legem habentes dicendi sunt, quam non a se inventam, sed a deo traditam acceperunt. De his igitur mihi videtur dictum ab eo: "Nolite disputare cum legem habentibus."

<43>Cur hoc ab isto dictum est, cur ne cum legem habentibus disputarent ab eo praeceptum est? Si de veritate legis suae confidebat, quare suos disputare prohibuit? Si diffidebat, cur ea quae sui non possent defendere scripsit? Sed noverat aut ipse aut (quod pace vestra dictum sit) qui per eum loquebatur, Satanas, legis Iudaicae vel Christianae tantum esse robur, tam stabile fundamentum, ut non dicam humanis verbis vel rationibus obrui, sed nec vi bellica nec armorum fremitu nec tormentis dirissimis seu mortibus quibuslibet impulsum vel in modico posse nutari. Expertus fuerat illius primae legis tempere Iudaeorum in Macchabeis constantiam, evangelicae gratiae diebus in martyribus tolerantiam non posse praevalere aeternae sapientiae humanas radones, invictae virtud non posse resistere mortalium languidos et enerves conatus. Eapropter qui mundanam sapientiam, qui humanam virtutem legibus divinis iam substratam cernebat, quomodo sibi lite proposita de victoria suae partis blandiri poterat vel saltem primos disputationum ictus perferre? Destitutus itaque omni resistendi praesidio confugit ad fugam et qui nil rationabile vel ponere vel obicere poterat, elegit silentium.

<44> Sed ne ex toto adversae parti cedere videretur, pro ratione arma assumpsit, et furiosorum more nullum dans interroganti responsum ad lapides, fustes vel gladios se convertit. His armatus agentem contra se impetit, immo paene priusquam agere incipiat, velut ex improviso irruens fera crudelis extinguit. Talem, tam iustum, tam rationabilem disputationibus fmem vester propheta Mahumetus, o Agareni, imponit, tam aequa sententia inter partes sibi adversas discernit, tale iudicium usque ad sua vel vestra tempora. saeculis inauditum laudabilis arbiter profert. Nam ut praemisi, haec eius verba sunt.

<45> Postquam enim dixit: "Nolite disputare cum legem habentibus", subdit: "Melior est enim caedes quam lis." Et quid dicam? Deficiunt verba ad tantam absurditatem, tam bestialem crudelitatem, tam nefandam nequitiam confutandam. Vere avida humani sanguinis bestia Satanas hoc invenit, per hunc velut per organum sibi congruum hoc efflavit, cuius lingua sicut penna vel calamo usus tam inhumanum et immane facinus et dbcit et scripsit. Sciebat fabulosam et nugacissimam, ut suo loco probabitur, sectam aliter diu stare non posse, non ignorabat erroneum dogma velut aranearum telam levi negotio dissolvendum, si libera con­tra illud agere volentibus via pateret, si praedicatoribus verbi divini more antiquo adversus eam disputare liceret.

<46> Non erat immemor olim "in omnem terram eorum sonum exisse et in fines orbis terrae eorum processisse verba", qui missi a Christo verbum aeternae vitae ubique disseminaverant et totum fere mundum ad agnitionem veritatis perduxerant. Intelligebat nullum eorum qui per eos crediderant credere potuisse, nisi prius audiret quod credere deberet, nec audire hoc posset, si praedicatore careret. Nam sicut ait quidam magnus apostolus noster: "Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi", non potuisset fides Christiana in hominum mentibus oriri non audita praedicatione, nec audiri praedicatio potuisset absque prae­dicatore. Et quia subtilis ad fallendum et perdendum perditus angelus máximo se fraudandum lucro noverat, sicut olim se fraudatum dolebat, si aditus audiendi sermoni dei daretur, nec dubitabat se a cordibus deceptorum expellendum, si ule admitteretur, interposuit ferreum quem de pro­fundo nequitiae consilio hauserat obicem, quem nullus transgredi posset. Fecit hoc ut atrium suum — heu proh dolor — iam magnum in pace custodiens securius possideret, ut, qui audito verbo salutis salvari poterat, tali arte auditu subtracto in aeternum periret.

<47> Propter haec omnia prolatum est ab illo vestro totiens nominato verbum tam sollemniter exsecrabile: "Melior est caedes quam lis." Et litem quidem etiam Christiana lex improbat iuxta quod praemissus noster apostolus docet: "Servum", ait, "dei non oportet litigare." Damnat enim talium litium animosas contentiones, quae fiunt non causa veritatis inveniendae, sed procaci studio propriae sententiae defensandae. Improbat plane ut dixi Christiana sobrietas superbas ac furiosas lites docens discipulum sapienter et modeste vel quae proponenda sunt proponere vel quae obicienda sunt obicere. Non approbat tamen, ut ule vester propheta, caedes nec dicit: "Melior est caedes quam lis." Utrumque enim malum esse docet, utrumque damnabile esse non tacet. Sed cum utrumque ipsius iudicio improbetur, magis tamen horum alterum damnat. Non dicit: "Melior est caedes quam lis" vel "Melior est lis quam caedes", quia non recipit comparationem, quod omnino ma­lum est, adiunctum rei, quae omnino bona est, vel e converso. De duobus enim bonis vel de duobus malis comparatio fieri potest, non de altero bono et altero malo vel de altero malo et altero bono. Non igitur ut dictum est apostolus noster dicit, quod Mahumetus vester astruit, meliorem esse caedem quam litem vel litem quam caedem, sed caedem lite longe peiorem.

<48> Et quae mens parum, ne dicam multum rationabilis hoc verum esse non videat? Disquirite universarum gentium iudicia, et quicquid uspiam terrarum sol videt scrutamini, utrum leges humanae in alus multis diversae in hoc unonon conveniant, quo longe maiori poena plectitur iniustae caedis reatus quam iniuriosae litis excessus. Mirum si et leges vestrae, quas prudentes secundum carnem non ignoramus, in hac tam iustissima causa non concordant, quod natura ipsa etiam verbis tacentibus praedicat, maiorem iniuriam maiori poena puniendam, maiorem iacturam maiori ultione damnandam. Quod si ita est, meliorem esse caedem quam litem falsum est. Sed litem malam, caedem lite longe peiorem verum est. Quod si forte intellectus illius in eo quod dixit: "Nolite disputare cum legem habentibus" nec antiquos paganos legum quarumlibet inventores excepit, longe deformius et diffidentius hoc ab illo scriptum est, quando etiam cum illis, quorum leges milla divinitatis auctoritate, nulla veritatis virtute subnixae coram processerant, disputare ausus non est. Quid igitur restat?Deponite tantum dedecus, neque vos tam turpi nota deinceps inuri patiamini, qua putatur in tantum vos diffidere de propria secta, in tantum eam omni rationis / robore destitutam, ut ne dicam sponte, sed nec provocati in publicum prodire audeatis, aut cum quolibet vel minimo contradictore disputationum manum conserere.

<49> Et qualiter nobis vel orbi, partis vestrae si qua esse posset iustitia vel veritas, innotescet, qualiter vobis et vestris lux fidei Christianae infulgebit, si nec vos vestra, qualiacumque sint, proponitis nec nostra a nostris auditis? Et licet non ignoremus, quod vestra vobis sufficere videantur, quod plenam vos deitatis notitiam habere credatis, quod tam nos quam omnes alios aliarum vel alienarum legum sectatores praeter vos errare arbitremini, audite tamen quae propo-nenda sunt cum pace nec in hoc ab universarum gentium vel legum more soli dissentiatis, maxime cum liberum vo­bis sit disputationibus cunctis et allegationibus finitis quaecumque dicta fuerint aut probare aut improbare aut suscipere aut respuere. Et quia causa salutis vestrae me ad haec scribenda impulit, nec, quia remotissimi et ignotissimi eratis, caritas, quam non ut erga Christianos, sed ut erga ethnicos habeo, silere me permisit, debetis et vos hanc saltem huic caritati meae vicem, ut et si his quae dicenda sunt nolueritis acquiescere, saltem non recusetis audire. Non deserat et illud tenax vestrorum ista legentium velaudientium memoria, ut quia in rebus dubiis non potest agnosci quod verum est, nisi prius destruatur quod falsum est, necesse mihi erit et contra vestrum legislatorem et contra ipsius legislationem verbis materiei congruentibus agere, quia non parva veritati iniuria fieret, si vel in sententiis vel in sermonibus contra iustitiam relator parceret falsitati.

<50> Non igitur statim moveamini, non statim ut sic loquar insaniatis et ad lapides ut supra dixi aut gladios concurratis. Imitamini saltem in hoc nostros, qui, cum frequentem cum Iudaeis, quorum inter ipsos plurima multitudo subiectamoratur, sermonem conserant, et multa ac paene universa fidei Christianae contraria ab ipsis audiant, non in furiam commoventur nec velut contra blasphemos in eorum necem insurgunt, sed audiunt patienter, respondent sapienter neque hos ut hostes salutis suae statim perimunt, sedaequanimiter, si forte aliquando convertantur, exspectant. Hunc modum et erga innumeros ipsius vestri generis ac vestrae legis captivos, quos in proeliis saepe capere solent, conservant, et sola ad proprium solum redeundi facultate subtracta linguae libertatem non adimunt. Et ut ipsi nobis aliquid velut ex vestra parte opponamus, quod, quia forte ignoratis, ipsi opponere non possetis, legitur in lege Iudaeorum, quae et Christianorum est, sed sic a nobis intellecta ut intelligenda est, deum praecepisse occidi blasphemos, qui aliquid ad deum pertinens verbis vel factis impiis temerare auderent. Sed non iuvat in hoc vel in modico partem vestram, quia legis illius auctorem praeter paucos paganos verum deum esse nullus iam in orbe dubitat, quod vero secta vestra ex deo non sit, omne praeter vos universarum quae sub caelo sunt gentium genus affirmat. Iustum igitur est, ut, quos blasphemos creditis, interim occidere differatis, quo usque indubio veritatis examine cognoscatur prophetam vestrum a deo missum, legem vestram a deo datam fuisse, sicut ule qui blasphemos praecipit occidi, verus deus probatur exsistere.

<51>Tali modo, tali consideratione, non furiosa sed sollicita, non praecipiti sed modesta, universae gentes totius orbis, reges ac principes Christi nuntios susceperunt, susceptos audierunt, et licet diu multumque conati resistere, tandem rationi, tandem perspicuae veritati, immo spiritui dei illustranti cesserunt. inter quos, ne nimius fiam, innumerabiles dimittens regnum quoddam in ultimis Occidentis partibus ac paene extra orbem constitutum vobis propono, ac regem ipsius Ethelbertum nomine, qui paene a vestro Mahumeto contemporaneus exstitit, in exemplum produco.

<52> <B>ritannia prius ab antiquis Britonibus regnum illud dicebatur, sed ab Anglorum gente nomine dirivato nunc Anglia vocatur. Gens illa ante quingentos annos de partibus Saxoniae egressa magnas illius insulae partes (nam insula est magno mari oceano circumsaepta) vi bellica obtinuit atque in ea sibi regnum constituit. Erat haec gens antiquis idolatriae erroribus adhuc irretita et cultum creatoris creaturae impendens longe ab ipso seiuncta. Misertus est tan­dem benignus conditor erroneae gentis et per summumChristianorum magistrum, Romanum dico pontificem, qui Gregorius dicebatur, eos a morte eripuit et sempiternae vitae adiunxit. Is enim divino tactus spiritu ad evangelizandum illi genti Christi Evangelium electos misit discipulos, in quibus primus erat vir quidam sanctus nomine Augustinus, per quorum verba et insignia, opera rex cum integra gente ad fidem Christi conversus et Christianorum numero fideliter adiunctus est. Sed quomodo nuntios sibi missos susceperit, quid post causam adventus sui redditam eis responderit, quid egerit, qualiter se erga eos habuerit,quia ad causam de qua agitur multum, immo ex toto pertinet, audite. Verba vero ipsa ex antiqua Anglorum historia excerpta haec sunt:

<53> "Eo tempere rex Ethelbertus in Cantia potentissimus erat, qui ad confinium usque Humbri fluminis, quo meridiani et septemtrionales populi Anglorum dirimunt fines, imperium protenderat. Est autem ad orientalem Cantiae plagam Thanetos insula non modica, id est magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis Anglorum <fa>miliarum sescentarum. Quam a continenti terra secernit fluvius Vuantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum et duobus tantum in locis est transmeabilis: Utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo applicuit servus domini Augustinus et socii eius, viri ut ferunt fere quadraginta. Acceperunt autem praecipiente beato papa Gregorio de gente Francorum interpretes [centum] mandaveruntque regi se venisse de Roma ac nuntium ferre optimum, qui sibiobtemperantibus aeterna in caelis gaudia et regnum sine fine cum deo vivo et vero sine ulla dubietate promitteret. Qui haec audiens manere eos in illa quam adierant insula et eis necessaria ministrari, donec videret quid eis faceret, iussit. <...> Post dies ergo venit ad insulam rex, et residenssub divo iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium. Caverat enim ne in aliquam domum ad se introirent veteri usus augurio, ne superventu suo, si quid maleficae artis habuissent, eum decipiendo superarent. At illi non daemonica sed divina virtute praediti veniebant, crucem pro vexillo portantes argenteam et imaginem domini salvatoris in tabula depictam litaniasque canentes pro sua simul et eorum propter quos venerant salute aeterno domino supplicabant.

<54> Cumque ad iussionem regis residentes verbum ei vitae una cum omnibus qui aderant eius comitibus praedicarent, respondit ule dicens: 'Pulchra sunt quidem verba et promissa quae affertis, sed quia nova sunt et incerta, non his possum assensum tribuere relictis eis quae tanto tempore cum omni Anglorum gente servavi. Verum quia de longe huc peregrini venistis et ut ego mihi videor perspexisse ea, quae vos vera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse vobis, quin potius hospitio vos benigne recipere et quae victui vestro sunt necessaria ministrare curabimus. Nec prohibemus, quin omnes quos potestis fidei vestrae religionis praedicando societis.´ Dedit ergo eis mansionem in civitate Dorobernensi, quae imperii sui totius erat metropolis, eisque ut promiseratcum administratione victus temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit." Sic rex iste, sic innumeri alii aliarum gentium reges nuntios Christi suscipiebant, susceptos omni humanitate et honore colebant. Decet vos hoc idem facere aut, si non ex toto illos imitari disponitis, saltim si quid commodi vel salutis vobis afferunt audire pariter et probare.

<55> Iam ad proposita sermo festinet et primo contra pessimum hostem dei adiutus spiritu dei ad proelium accingatur. Sed priusquam comminus manus conserere assueta ratio proeliandi suadeat, praemitto quod praemittendum est, quaero quod quaerendum est. Ex quo ab aliquot annis lex Mahumetica de lingua Arabica in patriam id est Latinam meo studio translata est, mirari non desino nec satis mirari sufficio, qua ratione propheta ille vester suo Alkorano quaedam de Hebraica, quaedam insuper de Christiana lege excerpta admiscuit, et, cum magnum se pro viribus utrique genti hostem exhibeat, velut Iudaeus aut Christianus plurima quae scribit legis eorum auctoritate confirmat. Si enim his quae nostra sunt credit, utique in quantum credit nullo rationabiliter resistente, nobiscum sentit. Quod si ex partenobiscum sentit, cur non omnibus quae nostra sunt assentit? Si acquiescit Iudaicis vel Christianis scriptis ex parte, cur non acquiescit ex toto? Cur monstruosum se exhibet recipiendo ex scriptis nostris quod vult et reiciendo quod non vult? Nam lego eum introducentem in illo suo libronomina vel gesta illorum, quos litterae Hebraicae sonant, cerno eum nominantem quos scripturae Christianae memorant. De illis quasi excerptos video: Noe, Abraham, Loth, lacob, Ioseph, Mosen, Pharaonem, David et quosdam alios. De istis: Zachariam, Elisabeth, Iohannem Zachariae filium, Mariam, Iesum vel Christum Mariae filium, Gabrielem Zachariae vel Mariae loquentem, Iohannis exortum, Christi nativitatem ex virgine et quaedam alia.

<56> Cum igitur ut dixi quaedam ex iam dictis scripturis excerpserit, cur non aut Iudaeus factus est cuncta Iudaica suscipiendo, aut Christianus Christiana ex integro volumina approbando? Cur bonam dixit legem Iudaicam quam non sequitur, cur Christianum Evangelium praedicat quod vituperat? Aut enim pravae sunt hae scripturae et abiciendae sunt, aut veraces et praedicandae sunt. Nam longe alia lex est divinorum verborum quam humanorum, alia longe ratio legis divinae quam traditionis humanae. Nam si inquarumlibet gentium legibus quaedam iuste decreta sunt, saepe tamen contigit, quod contra regulam aequitatis aliqua vel forte plurima sancita sunt. At non ita prorsus, non ita in lege caelesti, non sic in supernis oraculis quolibet tempore quibuslibet datis. Etsi enim ab humanis ingeniis rationabiliter ratione utentibus vera aliqua proferuntur, potest fieri, ut, quia homines sunt, quandoque raro, quandoque saepe fallantur. Unde in Psalmis, quos iam dictus propheta vester David traditos asserit, legitur: "Omnis homo mendax."

<57> Illa autem aeterna maiestas, quae deus est, a quo omnis veritas, immo qui etiam essentialiter veritas est, sicut lux in tenebras non potest mutari, sic vel sono audibili vel inspiratione intelligibili creaturis rationalibus loquens nescit mentiri. Inde constat quod cuneta mortalibus ab ipso tradita et per eos scripturae mandata vera sint, certa sint, indubia sint. Ex his colligitur, quod, si litterae Iudaicae vel Christianae, immo (ut verius dicam) sensus earum a deo ad homines processit et ab illo ipsis traditus est, ut veraces et velut rivus a fon te veritatis dirivatus non ex parte, ut vester propheta facit, sed ex toto suscipiendae sunt, honorandae sunt. Cur ergo legislator vester partim has scripturas approbat, partim reprobat, partim suscipit, partim abicit? Nam sicut iam dictum est, si divinae sunt, non ex parte, sed ex toto suscipiendae sunt; si divinae non sunt, non ex parte, sed ex toto reprobandae sunt. Aut ergo suscipiat has scripturas sicut divinas, ut servet Alkoran suum, aut, si eas divinas esse negaverit, auferat ea quae inde assumpsit de Alkorano suo, immo iustiore assumpto consilio auferendo falsa, quae de falsis scripturis assumpserat, falsificet simul et auferat eorum causa ipsum totum Alkoran suum.

<58> Ad haec aliquis vestrum: "Libros Iudaicos vel Christianos divinos fuisse non nego, sed sicut a primis auctoribus conscripti sunt. Sed novi processu temporis diversis casibus illa prima volumina perisse ac postmodum a quibusdam Iudaeis Iudaicos, a quibusdam Christianis Christianos reparatos fuisse. Qui primorum librorum velut originalem veritatem ignorantes tam ex variis praecedentium relationibus quam ex proprii cordis coniectura libros, qui nunc a Iudaeis vel Christianis habentur, prout libuit condiderunt ac verafalsis, falsa veris permiscentes omnem eis veritatis constantiam abstulerunt. Hac de causa libris huiusmodi, quibus utraque gens instanti tempere utitur, fidem non adhibeo, hac de causa falsatos vel corruptos affirmo. Electa sunt tamen a deo et tradita prophetae nostro, quae vera esse constabat, atque ab illo scripturae legis nostrae admixta. Ista per illum legislatorem nostrum deus inter verum falsumque discrevit mittendo ei per tomos ea quae ex ipsis scripturis vera esse noverat, non mittendo quae falsa esse sciebat."

<59> Et, o prudentes iuxta carnem viri, unde istud probatur? Unde probatis, inquam, quod proponitis? Unde ostenditis libros prius veraces, a sequentibus vel Iudaeis vel Christianis corruptos? Et gratias quidem deo, quod aliquando veraces fuisse asseritis. In hac enim parte nobiscum sentitis, in hac parte Iudaeis concordatis. Sed ad probandum, ut dictum est, quod falsati fuerint, quam auctoritatem, quam rationem, quibus cedere compellamur, affertis? Et certe iuxta legem divinam ac secundum illam, quae universarum gentium leges aut iura scripta superat, Romanam dico, agenti probado semper incumbit. Creditis et proponitis libros divinos Iudaicos a Iudaeis, Christianos a Christianis processu temporis casibus variis esse corruptos. Sed quia ut absentes scribenti respondere non potestis, proponam ipse mihi, nec segnius quam vos vestra quibus innitimini volumina perscrutabor.

<60> Et plane nullo vestrum, ut arbitror, resistente universis scripturis vestris iuxta vos sublimius et velut vertex omnium supra memoratum Alkoran vestrum exsistere praedicatur. Illud enim est, quod de caelis a deo missum, et non simul sed paulatim ac per partes mense, qui apud vos Ramadan dicitur, prophetae vestro a Gabriele traditum affirmatis. Ipsum igitur ab illo suo principio, quod est "In nomine domini pii et misericordis; liber hic, absque falsitatis vel erroris annexu veridicus", usque ad illum suum finem, in quo rursum ait: "In nomine domini pii et misericordis; te sanctificando omnium gentium dominum, omnium regem, omnium deum iugiter atque suppliciter exora", ipsum inquam summae legis vestrae ex integro librum revolvite, et si aliquid de falsatis libris Iudaicis aut Christianis vel a deo vel a vestro propheta dictum eruere inde poteritis, coram proferte.

<61>Scrutamini et alios licet longe inferioris auctoritatis qui apud vos leguntur aut habentur libros, et aut breve aliquodm verbum aut saltem iota unum corruptas a quibuslibet quolibet tempore scripturas iam dictas significans nobis proponite. Sed non sumus adeo ignari aut expertes litterarum vestrarum, nec lingua Arabica adeo se subducere potuit cognitioni Latinae, ut aliquid earum rerum, quae ad causam assumptam pertinent, nos latere potuerit et utrum litterae vestrae in aliqua parte sui nostras falsatas esse contineant, nobis licuerit ignorare. Habet gens nostra plurimos

in utraque lingua peritos, qui non tantum ea, quae ad religionem vel ritum vestrum pertinent, ex vestris litteris sollicite eruerunt, sed etiam quantum ad liberalia vel physica studia spectat, armariorum vestrorum intima penetrarunt. Ea de causa tam ex translatis litteris iamque Latinis quam ex ipsis Arabicis agnoscimus nec Alkoran vestrum nec librum Abdiae Iudaei nec "Genealogiam Mahumeti" nec quaelibet alia legem vel legislatorem vestrum sonantia volumina scripturas Hebraicas vel Christianas quolibet tempore aliquo casu falsatas esse vel in modico memorare.

<62> Cum haec ita se habeant, cum litteras nostras vel Iudaeorum, ut saepe dictum est, aliquando falsatas esse libri vestri in milla sui parte contineant, unde haec opinio vobis? Unde fama haec? Quo auctore traditio tam falsa, immo tam nulla processit? Mirum enim et supra quam dicere possim mirum est homines, ut supra iam scripsi, quantum ad temporalia et humana prudentes, quantum ad aeterna et divina tam hebetes, ut cernere non possint non esse cuilibet traditioni credendum absque examine, non esse acquiescendum famae vulgari absque certo et fide digno auctore. Et prorsus quidem stolidum est dubio auctori credere, sed super omnia brutum est absque ullo auctoris nomine inani tantum stultarum plebium fama vulgata tenere. Haec enim iam sola superesse videtur, qua omnino insulseimmo imprudenter opinamini divinos libros prius casu perditos, postmodum falsitate veritati admixta prout novis scriptoribus libuit reparatos.

<63>Sed iam veniat traditio famosa in medium, et quibus casibus libri totiens nominati perierint, indubia veritate ostendat. Ac primum qualiter Iudaei legem a deo sibi datam cum propheticis et aliis cohaerentibus libris amiserint, ordine congruo servato declaret. Nam notum est orbi Iudaica volumina multo tempore Christiana praecessisse, evangeli­ca vero sive apostolica longe post ab evangelistis et apostolis descripta. Unde iustum est, ut eo ordine quo perierunt perisse, eo ordine quo falsata dicuntur falsata esse probentur.

<64>"Dimissi", aiunt, "regis Persarum indulgentia a captiviate Babylonica Iudaei atque ad Palaestinam suam redire permissi libros divinos, quos secum dum captivi tenerentur habuerunt, asino imposuerunt, et sic cum promiscua multitudine iter aggressi sunt. Et quia, ut mos est multitudinis iter agentis, quidam velocius, quidam tardius incedebant diversisque itineris necessitatibus ad plurima distracti nunc his, nunc illis occupabantur, asinum divinae legis latorem incautius observarunt. Cumque primi ab ultimis longo viae spatio discreti negligenter incederent, brutum illud animal rectore iam carens utque huiusmodi animalia solent lasciviens relicto itinere devia secutum est. Quod paulatim procedens et nunc per plana cursitando, nunc montana conscendendo a suis segregatum, cum nemo sequeretur, disparuit talique casu cum lege dei quam fere-bat periit."

 

<65> Haeccine est, o viri, fama, haeccine est traditio qua constat apud vos legem Iudaicam perditam, libros propheticos amissos? Et qualiter, qualiter inquam persuaden potuit circumspectis hominibus Iudaeos a captivitate iam dicta redeuntes tam incuriosos, tam desides, tam indevotos erga sacra sua quae sola amissis alus omnibus eis supererant exsistere potuisse? Iam enim ante septuaginta annos, dum captivarentur, eversa urbe, succenso templo, arca dei perdita, aureis, argenteis ac aereis multi ponderis vasis, quaedeo sacrata fuerant, cum captivato populo in Babylonem translatis nihil sacrorum suorum redeuntibus praeter legem et vasa regali dono sibi restituta supererat. Quomodo igitur aut verum aut verisimile videri potest nomines ardentissimis animis ad patriam festinantes et erga religionem traditam toto nisu flagrantes legem dei, de qua tota spes eorum pendebat et de qua sola apud alios vel proximos vel remotos mundi populos gloriabantur, sic neglexisse, sic animali vilissimo imposuisse, sic nec uno de tot milibus saltem sequente incustoditam dimisisse? Et ubi erant vel quo declinaverant ministri, ubi Levitae, ubi qui de captivitate redierant sacerdotes? Et si nobilium vel vulgarium multitudo mixtim vel sparsim incedens, cui servandae legis cura imposita non fuerat, legiferum asinum non attendens quo diverteret subsecuta est aut praecessit, videtur esse consequens, ut ad id electi, universi pariter alias diverterint nec saltem unum de multo custodum numero ad servandam legem, immo ut sic dicam, totam spem suam reliquerint?

<66>Sed esto. Sit quod non fuit: Aberraverit asinus, et invia sequens disparuerit, amiserit stultus et iners populus asinino errore legem, perdiderit tali casu immo tanto infortunio sacra illa quae iam dictum animal tune ferebat volumina; numquid nusquam in toto orbe aliud eiusdem legis volumen vel penes Iudaeos vel penes alios aliquos remanserat? An inter tot milia Iudaeorum vel qui de Chaldaea ad Syriam redibant, vel qui per plures ac diversas orbis partes vel captivati vel fugati fuerant, nullus erat qui eandem legem in alio transcriptam volumine haberet? Et certe, si divinis divinis aut alus veracibus historiis credere non refugitis, ante illam quae a rege Chaldaeorum qui Nabuchodonosor dicebatur de ludaeis facta est captivitatem a regibus Assyriorum decem stirpis ludaicae tribus in Medos et Persas aliasque Orientis gentes translatae sunt. Numquid tanta gens, immo tot populi, quibus lex illa dei communis erat, millos legis tam famosae libros secum dum transferrentur tulerunt?

<67>Et quae gens qualibet lege scripta vivens uno et solo volumine contenta est? Quomodo innumeris gentibus per multiplices urbes, per vicos, per castra, per villas diffuse manentibus multamque terrarum partem occupantibus unum tantum legis suae volumen sufficere posset? An non omnes ubique gentes non solum in singulis civitatibus, sed paene in singulis et modicis villis legis cui se devoverunt singula aut forte plurima volumina retinent? Nonne ipsi de quorum lege agitur Iudaei per totam Europam ac per aliasmundi partes sub Christianis manentes non solum milleni aut centeni, sed etiam sexageni aut quinquageni uno in loco simul habitantes, legem integram, prophetas omnes aliosque Hebraicae linguae libros nobis nostrisque in synagogis suis cotidie ostendunt, commodant, offerunt? Vix plane apud nos viginti simul morantes absque libris huiusmodi inveniuntur Iudaei. Nonne simili modo et apud vos? Scrutamini in partibus illis, in quibus eos vestro dominio subiecistis, et me non falsa loqui ut arbitror agnoscetis.

<68> Fuerat et iste mos eorum, dum, antequam a diversis gentium regibus captivarentur, adhuc quasdam partes Syriae sibi a deo concessas cum sua illa metropoli Hierosolyma incolerent, ut non tantum in urbe illa, in qua sola eis deo sacrificare licebat, sed etiam in cunctis alus urbibus suis et fere in universis dicionis suae castellis et burgis tam legis quam aliorum librorum volumina conservarent. Nam nec aliter, ut ratio consulta declarat, tam profusae legis doctrinam discere vel memoriae tradere maxime tanti numeri populi possent, nisi in multis ac diversis locis manentibus et multitudo librorum adesset et multorum magistrorum sollertia non deesset. Non enim fieri poterat, ut ter tantum in anno totus ille populus dei praecepto ad principalem urbem ad orandum et sacrificandum conveniens paucissimis diebus, quibus ibi morabatur, / lege dei instrui et quantalibet doctorum instantia angustia temporis prohibente plene posset doceri. Habebant igitur plurima loca, habebant plurimi in locis diversis manentes integrum legis divinae et aliorum voluminum corpus, sicque tam in illis Syriae partibus quam in alus per orbem diffusis regionibus lex dei ab innumeris conservata perire non poterat.

<69>Sed quid loquor de Hebraeis, quid dico de aliis gentibus, quod leges quibus vivunt sive a deo traditas sive ab ipsis inventas non uno in loco contineant, sed per loca, aut quibus dominan tur aut in quibus morantur, diffundant? Vos, vos inquam convenio. Alkoran vestrum traditum ut dicitis a deo Mahumeto vestro sola Mecha ubi iacet continet? Nulla hoc Arabiae alia civitas, milla Aegypti, nulla Africae, nulla Orientalium civitatum vobis subditarum, nullum earum castrum, nullus vicus praeter Mecham Alkoranillud habet? Credo, nisi monstruose pertinaces esse velitis et veritati notissimae repugnare, tam vestro quam universarum gentium exemplo concedetis ludaeos millo tempere fuisse contentos simplici scripturarum suarum volumine nec pro fabuloso et mendoso immo millo bruti animali errore legem dei in illo Iudaeorum a Babylone reditu potuisse perire. Affluebat enim ex diversis partibus orbis unde resumi non deerat facultas, unde rescribi ex innumeris exemplaribus posset.

<70>Quod quia rationabiliter negari non potest, procedat sermo ad sequentia, et Iudaeos post illum suum a Babylone reditum libris legis divinae non caruisse demonstret. Sic enim in libro Ezrae, qui de numero Iudaicorum voluminum est,legitur: "Congregatus est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Ezrae scribae ut afferret librum legis Mosi, quam praecepit dominus Israheli. Attulit ergo Ezras sacerdos legem coram omni multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intelligere in die prima mensis septimi, et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, a mane usque ad medium diem, in conspectu virorum ac mulierum et sapientium. Et aures omnis populi erant intentae ad librum." Et versu interposito:"Et aperuit Ezras librum coram omni populo, <...> etbenedixit Ezras domino deo voce magna. Et respondit omnis populus: 'Amen.' "

<71> Numquid Ezras, qui de illorum / numero captivorum erat,quorum ut dictum est incuria lex dei iuxta vestrorum opinionem perierat, legem falsam tam subito condiderat? Cumque et ipse vir iustus et sapiens in eodem volumine praedicetur nullaque vel ipsi vel populo spes nisi in deo tune fuerit, quis sani capitis vel suspicari audeat ab eo legem dei corruptam et in totius populi conspectu ad legendum productam? Sed quia apertissime falsis diu immorandum non est, aut producantur certa indicia quibus legis divinae liber vel ab Ezra vel a quolibet alio falsatus probetur, aut ridicula et insulsa a "patre mendacii" procedens opinio reprobetur.

<72> Sed iterum et iterum ad mirandum commoveor nec satis tam prodigiosa admirari sufficio, quo Satanae astu hominibus ratione utentibus persuaden potuit, ut aut crederent aut putarent libros tanto tantorum saeculorum testimonio veraces tamque a plus quam duobus milibus annorum ubique per orbem diffusos cuiuslibet falsatoris arte potuisse corrumpi. Quid enim? Numquid etsi constaret iuxta vestram suspicionem ab aliquibus falsariis falsatos, constaret absque veritatis examine ab orbe susceptos? Itane aliquando sensus humanus obrutus, sic ratio sepulta fuit, ut non discerneret, quid susciperet, immo (quod longe amplius mirandum est) tantae falsitati in universis praeter vos linguis et gentibus assentiret? Qualiter per mille fere annos, dum adhuc lex illa dei ut creditis incorrupta maneret, anullis praeter Iudaeos suscepta est et falsata usque ad ultimos mundi terminos per universos popules diffusa est? Sed quae in voluminibus illis falsitas notari potuit? In quibus suis partibus, in quibus versibus primus legis illius liber, qui Genesis vocatur, veritate mutata, falsitate admixta corruptus apparet? In quibus Exodus? In quibus Leviticus? In quibus liber Numeri? In quibus Deuteronomium? Nam in his quinque summa Iudaicae legis consistit. In quibus falsati apparent Iesu Nave, Iudicum et Ruth libri, qui prioribus quinque adiuncti Graeco sermone Heptateuchus vocantur? An forte in historica relatione? An in legislatione?

<73> Si de historia (hoc est rebus gestis) ab ipsa caeli et terrae creatione usque ad eorundem librorum finem quaestio est, nonne paene omnia, ut ibi leguntur, Mahumetus in Alkorano suo deum sibi fingens loquentem fatetur? Hoc de caeli et terrae creatione, hoc de Adam et Eva, de paradiso, de nemore paradisi, de arbore prohibita et serpente, de expulsione a paradiso Adam et Evae, de Cain et Abel, de Noe et arca, de diluvio, de Abraham et lacob, de loseph, de Mose et Aaron, de Pharaone et Aegyptiis, de Israel et Maris Rubri transitu, de prolixa illius populi per deserta peregrinatione, de terra Chanaan Israeli promissa et tradita ac, ut dictum est, paene de omnibus, quae libri illi referunt, licet multis subtractis, multis mutatis, multo insuper aggere mendaciorum admixto, illo suo barbarico acprodigioso loquendi more plurima narrat. Sic de legislatione per Mosen (et inde similiter multa subtrahens) quaedam memorat. Cumque ex plurima parte Hebraicorum voluminum veritati attestetur nec, ut supra dixi, vel in modica sui parte falsata dicat, unde vobis haec innasci potuit opinio, quam non accepistis a magistro? Longe rectius, longe rationabilius haec cogitare potuistis, haec loqui debuistis: "Et si nobis notae sunt Hebraicae vel Christianae scripturae, tamen ex hoc conicimus veraces esse, quia plurima ut ibi scripta sunt in lege nobis tradita propheta noster approbat,nulla vero vel ibi vel alibi improbat."

<74> Ex his omnibus, quae supra scripsi, nec perditos nec falsatos Hebraicos libros fuisse aut necessario aut probabili argumento concludo. Si quaedam, ut apud ludaeos scripta sunt, velut divino ad se facto responso suae vestraeque legi Mahumetus inserit nec reliqua vel perdita vel falsata astruit nec vestrum aliquis, quod de perditis vel falsatis eisdem scripturis vel suspicamini vel proponitis, probare potest, constat eas absque quolibet vel minimo mendacii naevo sicut a primis suis auctoribus editae sunt firmissimam summamque (ut divinas) veritatis arcem tenere. Sed nec in Alkorano vestro nec in alus quibuslibet sectae vestrae li-bris quicquam de his legitur, nihil aliunde a vobis unde probari possit Iudaicos libros aut perditos aut falsatos affertur.

<75>Clarum est ergo falsis obiectionibus ac suspicionibus longe reiectis saepe dictas scripturas non partim sed ex toto esse veraces, certum est nullo iam resistere praevalente esse divinas. His ita se habentibus addo, quod / supra iam tetigi, necessario vos aut scripturas Hebraicas ex integro suscipere aut Alkoran abicere. Cum enim, ut iam dixi, multa in illo volumine sicut in Iudaicis libris habeantur, si falsati dicuntur, quae aut inde sumpta aut sicut ibi posita sunt, falsa omnino vel dubia esse probantur. Quod si falsa veldubia in illa vestra lege scripta sunt, cuneta prorsus, quae liber ille continet, aut falsa aut dubia sunt. Nam nec ex falsatis libris aliquid potuit sumi nisi falsum et dubium, nec sicut ibi aliquid poni nisi falsum aut dubium. Sed constat, ut saepe dictum est, plurima aut inde sumpta aut quantumad sensum pertinet sicut ibi leguntur in Alkorano posita. Constat igitur hac ratione legem illam, illam inquam legem vestram, quam de caelis missam glorian soletis, non solum ex parte sed totam ex integro falsam vel dubiam. Quod si falsum vel dubium Alkoran vestrum vel dicere vel credere refugitis, urgente vos undique certa quae nec fallit nec fallitur veritate fateri cogemini libros illos, unde a Mahumeto vestro plurima vel sumpta vel quantum ad sententiam sicut ibi leguntur legi vestrae inserta sunt, non ex parte sed ex toto veraces, non ex parte sed ex toto divinos.

<76> Hoc concesso non solum Iudaica volumina absque ulla mendacii nota ut divina suscipietis, sed hac eadem per omnia ratione etiam Christianos libros pariter admittetis. Nam et de illis, ut supra memoravi, plurima eidem legi vestrae a iam dicto vestro legifero admixta sunt et paene toti illius voluminis corpori ipsius inserta. Quae si ut ex falsatis libris assumpta reprobanda sunt, cum eis modo quo supra et omnia illa, quibus adiuncta fuerant, condemnanda sunt. Quod si et istud vitatis, simili, immo eademqua prius rationis conexione libris Christianis eandem quam Iudaicis auctoritatem confertis.

<77> Et licet hoc negari non possit, licet brevi compendio Christianos libros veraces et divinos esse claruerit, veniat tamen et in medium procedat opinio, qua et ipsi perditi, qua falati a vestris aut omnibus aut quibusdam traduntur: "Romanorum", inquiunt, "principum tempore, qui acriter Christianos exiliis, proscriptionibus diversisque mortium generibus diutissime persecuti sunt, qui et ipsa eorum volumina edictis publicis exuri ubique iusserunt, tam Evangelia quam Apostolorum Actus vel epistolae perierunt. Rescripti vero postmodum sunt ac reparati ut Christianis libuit, qui nec a primis librorum auctoribus utique longa annorum serie interposita illis succedentes quicquam acceperant, nec libros ab ipsis conditos, utpote prius, sicut dictum est, succensos viderant."

<78> Et hoc est totum? Hoc est inquam totum quod praetenditis, hoc est totum ac solum unde evangelica vel apostolica scripta perisse, unde falsata esse asseritis? Si hoc est totum, eadem qua supra contra vos via incedo, eodem respondendi modo, quae proponitis nullarum virium immo prorsus enervia esse ostendo. Fateor quidem Romanos principes, qui toti Europae, qui toti Africae, qui maximis Asiae partibus cum adiacentibus vel in Oceano vel in Tyrrheno Mari insulis dominabantur, trecentis annis paene continue Christianos ubique iam diffusos nunc acrius, nunc remissius persecutos esse. Fateor quendam ex ultimis persecutoribus, qui Diocletianus vocabatur et qui et ferocius et diuturnius alus eos aggressus est, publico sanxisse edicto, ut per universas sibi subditas regiones ipsa paschali sacratissima die Christianorum ecclesiae subverterentur librique incenderentur. Hoc certe ut dixi velut pro parte vestra faciens fateor.

<79> Sed in quo istud pro vobis? Et si edictum hoc ab illo principe per imperii Romani amplitudinem promulgatum est, si ex parte vel fortassis ex toto, quantum ad ecclesiarum eversiones spectat, impletum, si et hi qui inventi sunt libri combusti sunt, numquid uno illo casu Christianorum universa volumina perierunt? An nemo in tot tantisque populis Christianis per máximum illud imperium diffusis exstitit, qui audito regio edicto aliquos ex tam innumeris libris absconderet, nemo qui igni subduceret, nemo qui servaret? Et certe, quod probari ex historiis veracibus potest, vix — in tam famoso et diffuso regno — vix erat civitas, vix municipium, vix villae aliquae, quae non haberent Christianorum multitudinem admixtam paganis. ínter quos per urbes singulas episcopi, presbyteri, diaconi clerique —non modicus numerus — Christianis populis praesidebant et sacros Christianae legis libros cum alus sibi creditis caelestibus sacris ac sacramentis summa et singulari cura servabant. Itane ergo omne propositum Christianae religionis in eis perierat, itane amor divinorum sacrorum in eis defecerat, ut cum corpora sua ignibus, gladiis omnisque generis mortibus pro servanda lege dei exponerent, ipsam legem dei, pro qua mori non differebant, sic universaliter negligerent?

<80> Et quid de Persis ac Medis, quid de Aethiopibus et Indis, quid de ipsa vestra Arabia, quid de alus regnis, quae sibi Romana potentia subiugare non potuit, dicetis? Nam cum in omnem iam terram discipulis Christi ubique clamantibus sonus evangelicae praedicationis exisset nullumque paene orbis angulum Christianis per omnes gentium linguas diffusis lateret, perierunt vel perdita sunt etiam apud illos Christiana volumina? Periit Evangelium? Perierunt apostolica scripta? Nullusne populus, nullae linguae, nulla Christianorum regio Christianos libros, sicut eos a primis suis praedicatoribus acceperat, ne possent perire servavit? Sed servatum est, servatum est plane ab innumeris gentibus Christianis ut ab evangelistis traditum est Evangelium, servata per successiones certissimas apostolica scripta et usque ad tempora moderna transmissa.

<81> Et ut de remotioribus minusque nobis cognitis mundi partibus taceam, habet Latina ecclesia a Petro, habet Graeca a Paulo, habet Europa tota ab utroque sibi tradita Evangelia, sibi commissa apostolica scripta. Hi cum summi et praecipui in discipulis Christi fuerint, alter edoctus ab illo corporaliter, alter invisibiliter, "incipientes ab Hierosolyma" usque ad ultimos Occidentis terminos aliquando simul, aliquando separatim, nunc per se, nunc per suos, Evangelium Christi verbo praedicaverunt scriptumque posteris tradiderunt: Petrus Evangelium Marci, quod ipse probaverat, Paulus Evangelium Lucae, quod ille in partibus Graeciae scripserat. Nec defuit lohannes, alter ex discipulis Christi, ab eo dum adhuc cum hominibus moraretur electus et doctus, suum quod scripserat Evangelium Minoris Asiae Christianis populis tradens. Sed nec Matthei quod prior scripserat Evangelium cismarinis partibus et populis a iam dictis apostolis traditum perire potuit, quod festinanter ubique transscriptum atque diffusum multorum populorum sollertia conservavit. Haec sibi ab apostolis iam dictis mox et sicut scripta fuerant tradita praeter innumeras alias omnium mundi ecclesiarum Romana ecclesia caput per succedentes nobisque ex scriptis notissimos apostolicos pontifices a Petro incipiens usque ad haec nostra tempora custodivit falsumque prorsus et inane esse quod perisse a vestris aut creduntur aut dicuntur ostendit.

<82> Sic et de apostolicis scriptis: A Luca iam dicto Apostolorum Actus, a Petro epistolae duae, a Iohanne tres cum Apocalypsi sua, a Paulo partim de Italia partim de Graecia scribente ecclesiisque per diversas urbes mittente epistolae quattuordecim primis in Christum credentibus traditae sunt, et tam in Romana quam in ceteris urbibus per sibi succedentes fidelium generationes usque ad nos summo ut dictum est studio conservatae. Restant de novo Christianorum canone duorum apostolorum lacobi et Iudae epistolae duae, hoc est una Iacobi et alia Iudae. Haec licet in Asia Maiore scriptae cum Oriente vestro nostrum quoque Occidentem eodem paene tempore penetrarunt aliisque statim adiunctae ab eisdem, quos nominavi, eo quo cetera studio sunt conservatae. Inde ad manus nostras cunctorumque fidelium nunc viventium devenerunt servandae a nobis ac posteris nostris, "quamdiu caelum imminet terrae".

<83> His ita praemissis, quid restat? Quid restat plane, nisi hoc? Nam necesse est eos, qui ex vestris credunt vel opinantur libros Christianos perisse, aut certa ratione ostendere perditos aut cedentes praemissis tam probabilibus causis fateri a Christianis esse servatos. Iam si constat quod non perierint, constat quod nec falsati fuerint. Cum enim, sicut ipso frequenter cotidiano usu experimur, etiam a paucis condictum secreti cuiuslibet mysterium levitate humana impellente diu tectum manere nequeat verumque sit proverbiumGallorum nostrorum — "Quod sciunt duo, sciunt omnes"—, qua arte, quo modo libri per orbem diffusi tantaque tantorum ut dictum est sollertia conservati, falsari potuerunt? An totus simul Christianus orbis tam profanae falsificationi assensit? An corrumpi sic universaliter librossuos Christiana ubique sapientia passa est? Nullusne ex tantis Christicolarum populis primis librorum suorum corruptoribus restitit?

<84> Si enim corrupti sunt, primo ab uno sive a paucis vel forte a multis sibi invicem consentientibus corrupti sunt. Nam quomodo id aliter fieri potuisset, nisi corruptio haec a paucis cepisset? Cepit ergo corruptio haec a paucis, quia nec aliter ut dixi subripere potuisset vel fortassis a pluribus. Sed numquid a totius orbis populis? Numquid simul universi aut libros quos acceperunt corruperunt aut corruptoribus primis cesserunt? Itane omnes aut per se falsando aut falsatoribus subito vel paulatim cedendo aeternam salutem suam, quam solam libri illi praedicant, prodiderunt? An posset fama tam generalis falsitatis occultari, cum, ut praemissum est, vix aliqua secreta etiam a paucis interpositis ipsis fidei sacramentis possint celari? An forte et totus mundus tune falsitati assensit et totus nunc nec tenuemfamam tam univer salis falsificationis accepit? Omnia plane monstra, cuncta portenta exsuperat orbem terrarum libros suos corrupisse et corruptos nescisse.

<85> Sed forte hoc ad solos Saracenos pervenit et ad solos Christianos pervenire non potuit? Fortassis alienorum librorum vel perditio vel corruptio eis patuit, quae tantis temporibus Christianos latuit? Aliena Saracenis nota sunt, propria Christianis ignota sunt! Sed quid ultra? Quid ultra vel inanissimis nugis vel nugacibus hominibus respondendum est? Quod sine tegmine frivolum et falsum cernitur, quid tantopere stilus persequitur? Claudat modo quo supra ea quae praemissa sunt ratio nec enervia velut fortia diutiusinsectetur. Aut proba quicumque hoc astruis vel opinaris certis rationibus libros Christianos falsatos, aut, si non habes quid e converso afferas, crede veraces, crede divinos. Nam nec universaliter potuere falsari Christianorum nemine reclamante, nec, si falsati essent, latere potuisset Christianos omnes in orbe, quod quantum ad infinitos Christiani nominis populos factum esset ab orbe.

<86> His, quae de Hebraicis libris iam dixi, adiungo non posse vos falsare Evangelium nostrum, nisi pariter falsificetis et Alkoran vestrum. Nam si falsum est Evangelium, illa, quae, ut in Evangelio leguntur, sic in Alkorano habentur, falsa vel dubia sunt. Quod si illa falsa vel dubia sunt, et totus liber cui illa admiscentur falsus vel dubius est. Clarum est enim, quia de libro falsato nihil assumi potuit nisi falsum aut dubium. Quod si legem illam vestram falsam aut dubiam credere vel dicere nefas putatis, Evangelium vel evangelicasscripturas veraces esse et divinas ratione cogente inviti sive spontanei affirmatis. Affirmatis vero, si admixtas vestro Alkorano evangelicas sententias veras esse dicitis. Nam, ut saepe iam dictum est, aut reprobatis ipsis liber cui insertae sunt reprobatur, aut approbatis pariter approbatur. Hac ratione cogimus vos et credere et fateri Hebraicos ut praemissum est libros cum nostris id est Christianis esse veraces pariter et divinos. Veraces, quia iam claret eos naevo mendacii expurgalos; divinos, quia teste legislatore vestro et lex Hebraica Mosi data est et Evangelium Christo a deotraditum est. Hac consequentia necesse est vos, quantum ad divinum canonem spectat, prorsus ut Hebraeos Hebraicos libros suscipere et ut Christianos evangelica sive apostolica volumina probare.

<87> Ea de causa vos praemonitos et praemunitos esse denuntio, quod, ubi in processu propositi operis et sermonis oportunum fuerit, ex his quae iam necessario ut divina tenetis vos aggrediar, et sicut ex concessis fieri ratio disputandi suadet, falsitatem qua exceptis ludaeis prae cunctis mortalibus irretiti et obruti estis, ut potero impugnabo et scuto veritatis protectus deo iuvante pro viribus expugnabo. Sed quia evangelica et apostolica scripta nostra dixi, Iudaeorum vero volumina nostra esse non scripsi, nemo vestrum aestimet Hebraicos libros Christianos non esse, quia non minus suscipit Christianus legem Mosi vel prophetas quam Evan­gelium aut apostolorum gesta vel epistolas. Ab eodem enim deo cunctarum rerum "visibilium et invisibilium" conditore utriusque gentis canonicas scripturas diversis temporibus utriusque populis traditas Christianus "et corde credit ad iustitiam et ore confitetur ad salutem". Et licet hi inter se valde dissideant, suscipit tamen Christiana universitas intellectu quo debet Iudaica scripta et ea ut maximum robur ac fidei nostrae fundamentum honorat.

<88> Haec interim dicta sint ad probandum, o Saraceni, ex ipsa lege vestra cui creditis litteras Hebraicas aut Christianas veraces esse ac divinas nec earum veritati obviare posse humana figmenta, quas non solum veritas invicta commendat, sed et ipse qualiscumque legislator vester sacras esse modo quem praemisi confirmat. Quod autem saepe dicta lex vestra omni prorsus veritate destituatur ipseque ille, ille plane ille, nec propheta fuerit nec dei nuntius, sed se­ductor et profanus, sequentia declarabunt.

Campus d'excel·lència internacional U A B