Liber contra sectam sive haeresim Saracenorum - Liber II

Ed. Reinhold Glei, Petrus Venerabilis. Schriften zum Islam, col. Corpus Islamo-christianum, Altenberge, 1985, pp. 30-224.

         
CONTRA SECTAM SARACENORUM

Liber secundus

         <89> Iam quia, o Ismaelitae, praemissis quae praemittenda erant contra summum religionis vestrae robur agendum est, continere ut praemonui gladios, seponite lapides, aperite aures, et si quid prudentiae saltem humanae in vobis est, deposito pertinaci ac puerili vincendi studio intentis animis quae sequuntur audite. Vtile potuerit hoc esse vobis, et, si gratia dei vestri misereri voluerit, summe necessarium, ut intente scrutemini, sollicite perquiratis, perquirendo advertatis, cui vos ipsos, cui salutem vestram (non dico tantum hanc fugacem et transitoriam, sed illam quae huic succedit aeternam), cui inquam corpora et animas vestras credideritis, ne forta, iuxta famosum prophetam Isaiam, sit "mendacium in manu vestra", ne forte pro veritate falsitatem, pro iustitia iniquitatem, pro cultu divino diabolicum sacrilegium teneatis. Dicit ille loquens de idolatris sic: "Nescierunt neque intellexerunt. Obliti enim sunt ne videant oculi eroum et ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt, ut dicant: 'Medietatem eius (hoc est arboris) combussi igni, et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? Ante truncum ligni procidam?' - Pars eius cinis est. Cor insipiens adoravit illud, et non liberavit animam suam neque dixit: 'Forte mendacium est in dextera mea'. Memento horum Iacob et Israel, quoniam servus meus es tu."

        <90> Potest hoc idem et vobis contigisse. Idolatrae quidem ut audivi non estis nec ligan vel lapides aut huiusmodi talia adoratis. Sed quid? Quid inquam quid? Quid prodest vobis creaturam pro creatore non suscipere, si non datur deum ut se coli et vult et praecipit colere? Scrutamini ergo nec longaevo iam errore imbuti scrutari dedignemini, utrum quod hactenus credidistis falsum sit, quod hucusque falsum putastis verum sit. Sapientum est etiamsi pudeat emendare errata, stultorum est fatuo pudore non corrigere etiam ab orbe damnata. Et ut pertinacem et perdentem vos verecundiam, si datum fuerit, erroneae saltem multitudinis contemplatione a vestris cordibus abigatis nec solos vos errasse suspicemini, propono tam de alienis quam de nostris exempla, qui multiplicibus errorum monstris, ut a via veritatis recederent, ab hoste pulsati non cesserunt, immo innumeris per devia errantibus et pereuntibus soli a praeostenso rectae fidei tramite non recesserunt.

        <91> Videte, disquirite sollicite praeterita saecula, et quot, quantis, quam multiplicibus errorum laqueis ab ipso primo mortalium parente, angelo apostata qui Satanas dicitur instigante, usque ad haec vestra tempora genus humanum implicitum fuerit, si sapitis attendite. Vltus est deus in sceleratos, qui tempore Patriarchae Noe fuerant, ut etiam Alkoran vestrum fatetur, et totam illam progeniem, quae a cultu divino recesserat terramque universam non toleranda iniquitate repleverat, ultricibus undis extinxit. Successit dehinc exsiccatis terris donoque divino securitate reddita suboles priorum, nequitia praecedentibus non inferior, et cultu divino abiecto, immo ut verius loquar nec cognito, creatoris honorem creaturae contulit indeque ad idolatriam progressa tam religione profana quam vita nefanda iniquitatum cumulis terrae superficiem universam respersit. Excepti sunt paucissimi iusti, sola dei gratia ab universali perditorum massa discreti, et sic rara luce in densis et ubique difussis impiorum tenebris lucente princeps tenebrarum orbem totum -iuxta Evangelium, quod Christo nostro datum Mahumetus vester scripsit- heu usque ad Mosi tempora ut atrium suum diuturna et mortifera pace possedit.

        <92> Illustrata est dehinc lege divina per iam dictum prophetam Mosen una et sola de cunctis gentibus a deo electa gens, et omnibus aliis in erroris iam antiqui tenebris derelictis praeceptis a deo datis e per ipsum promulgatis subiecta est et ab impiorum communi perditione seiuncta. Non destitit tamen profanus et pertinax hostis eriam post legem datam gentem illam a cultu divino avertere et damnatae ac relictae idolatriae nequitiisque nefandis et actibus excecrandis gentilium artibus dolosis temptando, illiciendo, seducendo rursum adiungere. Miserta est tandem pereuntis hominis benigna deitas, et ad auxilium miserorum veritas orta de terra, hoc est Christus de virgine natus, processit, et caelesti lumine suo tenebris paulatim discussis orbem perfundens Evangelium regni aeterni, cuius ipse (ut suo loco probabitur) rex erat, ubique diffudit. Cernitis in gentes universas diffusum Evangelium eius et fidem Christi in cordibus universorum (Iudaeis ex toto et vobis ex parte exceptis) fervere.

        <93> Non defuerunt tamen nomini Christiano multiplices exorti in cordibus Christianorum errores, quos verax et veritatis sequax ecclesia dei statim ut sensit reppulit, statim ut advertit damnavit. Ad quid istud, in hoc huius libri principio? Vt sicut dicere coeperam cogitetis et recogitetis non solum illos quos praemisi paganos, non solum Iudaeos, non solum Christianos haereticos, sed etiam vos potuisse falli, potuisse decipi, potuisse tenebras pro luce, falsum pro vero, seductorem pro propheta, et, ut Iudaei circa mundi finem faturi sunt, Antichristum pro Christo suscipere. Et ne ultra res differatur, iam non emimus iacula emittenda, sed comminus manus conserendae sunt, cum pace tamen ut supra dixi, non cum furore; cum ratione, non cum insania; cum aequitate, non cum iniquitate, ne forte non videamur veritatis amore investigare quod verum est, sed studio partium defensare quod falsum est.

        <94> Dixi superiori et proximo libro: "Invito vos ad salutem, non quae transit, sed quae permanet, non quae finitur cum vita brevi, sed quae permante in vitam aeternam. Hanc consequi, hac tempore a deo praestituto frui mortalibus quidem datum est, sed non nisi illis, qui de deo quod est, non quod non est, sentiunt, qui eum non iuxta cordis sui phantasmata, sed sicut ipse se coli et vult et praecipit colunt".

        <95> Ad ista vos respondistis: "Absit, ut aliter sentiat intellectus nostrer; absit, ut aliter se habeat professio nostra! Nos nihil de deo somniavimus, nihil prorsus confinximus. Sentimus de ipso, fatemur de ipso non iuxta figmenta cordis nostri, sed iuxta quod tradidit nobis missus ab ipso propheta noster. Ille cum sit ordine ultimus in prophetis et velut 'signaculum omnium prophetarum' et legis divinae non auctor sed lator, non dominus sed nuntius, mandata caelestia a deo per Gabrielem sibi missa nihil plus minusve contienentia accepit, accepta partibus nostris nobisque servanda tradidit. Haec servamus, haec custodimus, his animas, his corpora, his vitam mortemque nostram dicavimus".

        <96> Audite ergo, quia iam tempus est, cui animas vestra, cui corpora, cui vitam mortemque vestram dicastis. Attendite, si tuto in loco spem vestram constituistis, si doctrinae salubri, si vero prophetae dei et nuntio credidistis. Prophetam eum vocatis, nuntium dei dicitis. Concedimus quod vero dei prophetae credendum est, quod vero dei nuntio acquiescendum est. Sed videatur ut dixi, utrum vere dei propheta fuerit, utrum vere nuntium dei sit. Ad quod advertendum, quid prophetia sit, quid dicatur, videte.

        <97> Ait primus et summus in apostolis Christi apostolus Petrus, cuius nomen, cum toti orbi notum sit, vos ignorare non credimus, cuius ex parte vitam, cuius mortem, cuius in urbe orbis capite quae Roma vocatur sepulchrum ut arbitror non ignoratis: "Non voluntate", inquit, "humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines". Ex his illius apostoli verbis sic recta vel describere vel diffinire prophetiam possumus: Prophetia est rerum ignotarum aut de praeteritis aut de praesentibus aut de futuris non humana inventione, sed divina inspiratione facta prolatio. Sed nominis etymologia magis ad futura respicit quam ad praeterita vel ad praesentia; quia tamen eadem virtute divina, qua revelatur futura, nota quandoque fiunt et praeterita et praesentia, horum etiam duorum temporum revelatio vocatur prophetia. Ex prophetiae diffinitione et prophetam possumus diffinire: Propheta est, qui res ignotas aut praeteriti temporis aut praesentis vel futuri non humana cognitione edoctus, sed spiritu dei inspiratus mortalibus manifestat.

        <98> Prophetiam praeteriti temporis retexuit Moses, quando dixit in principio creasse deum caelum et terram, creasse lucem, fecisse caelum firmamentum et illud medium posuisse inter aquas superiores et inferiores, produxisse ex terra herbam virentem et proferentem semen et lignum pomiferum faciens fructum, fecisse solem, lunam ac reliqua astra, tam ex aquis pisces et volatilia quam ex terra quadrupedia et reptilia produxisse, creasse tandem hominem ad imaginem et similitudinem suam ac dedisse ei comparem similem. - Haec verba prophetica fuerunt, non de praesenti vel futuro tempore, sed de praeterito, quae propter hoc maxime se probant esse prophetica, quia, ut quidam magnus de nostris ait: "De illo tempore locutus est homo, quando non erat homo".

        <99> Probatur idem ex praesentis temporis prophetia esse propheta, sicut legitur in uno ex quinque libris Mosi, qui Numeri dicitur. Absorptis enim ultione divina maximo hiatu terra rebellibus Mosi Core, Dathan et Abiram cum tabernaculis suis et universa substantia, eaque de causa murmurantibus contra ipsum Iudaeis eumque occidere molientibus fugit ille ad tabernaculum domini. Cumque iaceret coram deo prostratus in terra, dixit ad Aaron fratrem suum, summum tunc dei pontificem: "Tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut roges pro eis. Iam enim egressa est ira a domino, et plaga deaevit". Praesentis ergo temporis prophetia tunc eius spiritus illustratus est, quando in tabernaculo dei prostratus iacens, quid in remota et diffusa multitudine ageretur, agnovit. Statimque sequitur eadem scriptura: "Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam iam vastabat incendium, obtulit thymiama, et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core". Hoc idem ut dixi de praesentis temporis est prophetia.

        <100> De futuro autem tempore quis ex facili eius prophetica verba enumeret? Praescivit et praedixit indicante sibi deo decem famosis plagis Aegyptum percutiendam (non simul, sed separatim, non una die, sed pluribus ac diversis diebus), nunc per aquas versas in sanguinem, nunc per ranas implentes omnia, nunc per sciniphes, nunc per muscas diversi generis, nunc per gravissimam animalium pestem, nunc per pulverem Aegyptum operientem, nunc per grandienm igni mixtam, nunc per locustam operientem superficiem terrae, nunc per tenebras horribiles et palpabiles, nunc per mortes primogenitorum, quando in tota terra Aegypti non erat domus, in qua non esset mortuus. Secuta est maxima et ultima dans cunctis plagis praecedentibus finem plaga, hoc est Pharaonis ipsius in mare submersio et totius exercitus eius nullo evadente perditio.

        <101> Praescivit et praedixit iam dictorum rebellium terribilem interitum, praescivit et praedixit prophetam a deo in Israel suscitandum, quem qui non audiret exterminaretur de populo suo, praescivit et praedixit quam plurima aila per totum Pentateuchum suum, hoc est per quinque quos supra nominavi libros, suis in locis digesta. Haec universa singillatim antequam fierent prophetico spiritu plenus Moses iam dictus praedixit seque vere prophetam dei esse ipsis verborum effectibus declaravit. Hoc idem ante ipsum quidam, ut Enoch, Noe, Iacob et Ioseph, post ipsum plurimi, ut Samuel, David, Isaias, Helias, Heliseus, Hieremias multique alii orbi notissimi.

        <102> At Mahumetus vester, o Agareni, unde propheta a vobis probabitur? An quia quae erant prius ignota mortalibus revelavit praeterita? An quia quae alios latebant indicavit praesentia? An quia quamlibet parva et vilia praesensit et praedixit futura? Vnde hoc inquam ei, ut propheta dicatur? Si prophetam se nominat, ostendat quid propheticum dixerit, quid propheticum fecerit. Ostendite et vos ipsi mihi, qui eum prophetam creditis, qui eum prophetam dicitis, unde propheta rerum futurarum appareat. Revolvite saepe nominatum Alkoran vestrum, scrutamini totum textum illius vestrae caelestis ut putatis scripturae, relegite ac recensete ab illius libri prima Azoara (hoc est oraculo), quid intitulatur "De Bove <ducentorum> octoginta quinque verborum", ac transitum facientes per Azoaram "De gente Ioachim ducentorum verborum", ac pera lias per totum nefandi illius operis corpus diffusas usque ad Azoaram centesimam vicesimam tertiam, quae in ultimo posita libro illi finem imponit, cursum celerem continuate. Probate ex iam dicta illa vestra sublimi scriptura eum saltem unum et solum verbum propheticum protulisse.

        <103> Et ubi magis, si propheta fuit, eum se ostendere prophetam decuit quam in libro caelitus ut scribit per tomos allato sibique a deo per Gabrielem transmisso? Vbi se magis ostendere prophetam debuit quam in libro, cui super omnia inhaeretis, cui totam fidei vestrae summam credidistis, cui salutem vestram, cui tu supra scripsi corpora vestra et animas devovistis? Quae causa esse potest, ut deus eum propehtam nominet et a deo ut dicit propheta vocatus nulla prophetica praedicet? Quis umquam praecendentium prophetarum a deo propheta dictus est, ipse tamen nulla prophetica loctus est?

        <104> Non sic Moses ut supra dixi noster, non sic Isaias, cuis paene totus liber nil nisi propheticum sonat, nil nisi aut de proximo aut de longinquo ventura praenuntiat. De proximo, sicut illud quod regi Iuadeorum Ezechiae aegrotanti ac iam de vita desperanti ait: "Haec", inquit, "dicit dominus: <...> 'Ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam, et protegam eam.'" Quod et factum est, nam et sospitati redditus annis postea quindecim supervixit et de manu regis Assyriorum erutus est, tam ipse quam regia civitas eius Hierusalem, interficiente deo sub unius nocturnae horae spatio de regis blasphemi exercitu centum octoginta quinque milia; et a deo protectus est nullo regum, nulla gentium adversus eum toto vitae ipsium tempore praevalente. Sic et pro quibusdam allis ab eo praedictis et proxime expletis dei propheta fuisse probatus est.

        <105> De longinquo, sicut Babylonis a Persis et Medis facta et ab ipso praedicta vastatio, sicut soluta a rege Cyro facta ante annos septuaginta a rege Chald eo captivitas, cuius etiam Cyri nomen subtili prophetiae oculo ante annos fere trecentos et praescivit et praedixit, sicut post multa tempora iam dictae Babylonis omnimodam ut nunc cernitur destructionem, quam et in solitudinem redigendam et pro hominibus monstruosorum animalium et venenatorum serpentium habitaculum futuram non tacuit. Rursum de longinquo Christi nativitatem, cum dixit: "Ecce virgo concipiet et pariet filium", quod verum esse ipsi quoque affirmatis; baptismum salutare quod ab ipso traditum est Iudaeis et gentibus, cum deum introducens loquentem ait: "Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos"; Christi miracula cum ait: "Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum"; Christi passionem ubi dicit: "Sicut ovis ad occasionem suctus est, <...> et tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est."

        <106> Et quid his plura de tanto propheta eloquar? Quaecumque de Christo, quaecumque de Christianorum sacramentis, quaecumque de Iudaeorum reprobatione et gentium vocatione, quaecumque de statu post ipsum praesentis saeculi et fide futuri provenisse cernitur, tam clare spiritu dei illustratus praedixit, ut, iuxta cuiusdam sapientis olim verba, "magis videatur praeterita texere quam futura praedicere".

        <107> Sic post Isaiam et Hieremias, cui postquam a deo dictum est: "Prophetam in gentibus dedi te", prophetam sei se vere esse multis non tantum post mortem, sed etiam ducm adhuc viveret indiciis declaravit. Post mortem ex septuaginta annorum numero, quo toto tempore ut iam dictum est Iudaei Babylonica captivitate detenti sunt. Cuius captivitatis relaxatio ut supra scripsi ab Isaia praedicta est, sed numerus annorum ab eo expressus non est. Quem, quia a solo Hieremia expressum ac post mortem eius impletum et legimus et scimus, prophetico eum hoc spiritu praedixisse indeque vere eum prophetam dei fuisse clarum est. Sic et quando ab Isaia praedictam illam Baylonicam desolationem etiam ipse praedixit, sic et quando de Christo et eius genitrice praelocutus est: "Faciet dominus novum super terram, femina circumdavit virum", et multa in hunc modum.

        <108> Ante mortem, cum regem Chaldeorum ad Syriam venturum, cum per principes suos Hierusalem obsessurum ac post annos paucissimos eam capturum et Iudaicum populum legis divinae contemptorem captivaturum et preconatus est et ut praedixerat impleta contemplatus est. De quibus propheticis verbis et illud fuit (nam universa recolligere et ad medium deducere refugio, ne forte ista lecturis plus nimio prolixus videar), illud inquam de similibus exstitit, quod regi Sedeciae ab ipso ad secretum colloquium evocatus atque interrogatus: "Estne verbum a domino?" respondit: "Est. In manu regis Babylonis traderis." Cumque ille subiunxisset: "Vereor Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manibus eorum et illudant mihi", respondit ille iam secundo pro re simili evocatus: "Non te tradent. Audi quaeso vocem domini, quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua. Quod si nolueris, iste est sermo quem ostendit mihi dominus: 'Ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iudae educentur ad principes regis Baylonis. <...> Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugies manue eorum, sed manu regis Babylonis caperis, et civitatem hanc comburet igni.'" Noluit rex vel timuit consilio prophetico acquiescere, et expertus est quicquid praedixerat illi propheta.

        <109> Sic Hiezechiel (ut multos et multa praeteream) de eadem Sedeciae captivitate, licet longe positus in Chaldaea, quae in Iudaea futura erant et quae iam paene fiebant absens corpore, praesens spiritu praedicens ait: "Numquid qui dissolvit pactum effugiet? Vivo ego, dicit dominus deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuraemntum et solvit pactum quod habebat cum eo: in medio Babylonis morietur." Et in sequenti prophetiae serie: "Et omnes", inquit, "profugi eius cum universo agmine gladio cadent, redidui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego dominus locutus sum." Haec ut propheta ille praefatus est, sic omnia contigerunt, rege Sedecia ab hostibus capto et captivato ac deinde in Babylone mortuo cunctisque profugis eius cum universo agmine gladio cadentibus residuisque in omnem ventum dispersis.

        <110> Sic et Daniel ex toto libri sui textu tam de proximo quam de longinquo futura praedicens se clare dei prophetam esse indicat. De quo ipsius prolixo volumine haec pauca excerpsi: Ait ille cuidam regi Chaldaeo, qui Nabuchodonosor dicebatur et sub cuius ipse degebat imperio, somnium sibi proponenti et interpretationem postulanti: "Domine mi, somnium his qui te oderunt et interpretatio eius hostibus tuis sit. Arborem quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum et aspectus illius in omnem terram, et rami eius pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves caeli: tu es rex qui magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae. Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: 'Succidite arborem et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora commutentur super eum.' Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae supervenit super dominum meum regem. Eicient te ab hominibus, et cum bestiis ferit erit habitatio tua, et faenum ut bos comedes, et rore caeli unfunderis. Septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud. Quod autem praecepit eu relinqueretur germen radicum eius, id est arboris: regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem esse caelestem. Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum, forsitan ignoscet delictus tuis."

        <111> Cum haec universa prophetico illustratus spiritu praedixisset, post unius tantum anni spatium impleta esse non tacet. "Omnia", inquit, "haec venerunt super Nabuchodonosor regem. Post finem mensium duodecim in aula regis Baylonis deambulabat rex et ait: 'Nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei?' Cum adhuc sermo esset in ore regis, voc de caelo ruit: 'Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum transiit a te, et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio tua. Faenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud'. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor: Ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium.

        <112> 'Igitur post finem dierum ego, Nabuchodonosor, oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generatione et generationem et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt. Iuxta voluntatem enim suam facit, tam vin virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: "Quare fecisti?" In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei decoremque perveni. Et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me. Et in regno emo restitutus sum, et magnificientia amplior tradita est mihi. Nunc igitur ego, Nabuchodonosor, laudo et magnifico et glorifico regem caeli, quia omnia opera eius verra et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare'." Sic et regi Balthasar iam dict regis successori, cum ab eo de scriptura parietis consultus esset, respondit, quod de instanti hoc est eadem qua loquebatur nocte futurum erat. sic multa maxima et mira tam de proximo quam de longinquo ut dixi tempore propheta ille praedicens se vere dei nuntium, se vere dei prophetam rerum praedictarum effectibus declaravit.

        <113> Sic et tempore Roboam filii Salomonis regnantis super duas tribus Iudaici populi veniens quidam vir dei vere propheta, cuius nomen reticetur, ad quendam alium regem idolatram decem eiusdem gentis tribubus imperantem, dum eum super altare sacrificantem idolis invenisset, ait: "Altare altare, haec dicit dominus: 'Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te tura succendunt, et ossa hominum incendet super te'. Deditque in die illa signum dicens: 'Hoc erit signum quod locutus est dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.' Cumque audisset rex sermonem hominis dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: 'Apprehendite eum.' Et exaruit manus eius quam extenderat contra eum, nec valuit rex eam retrahere ad se. Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, iuxta signum quod praedixerat vir dei in sermone domini. Et ait rex ad virum dei: 'Deprecare faciem domini dei tui et ora pro me ut restituatr manus mea mihi'. Oravit vir dei faciem domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat."

        <114> Ecce quam magna propheta hic et de longe post futuro tempore et de instanti praedixit. De longe post futuro, cum post ducentos ad minus annos nasciturum regem eiam nominat dicens: "Ecce filius nascetur domui David Iosias nomine." De instanti, cum dicit: "Hoc erit signum quod locutus est dominus: 'Ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.'" Altare enim statim, ut loqui cessavit, scissum est, et effusus est cinis eius.

        <115> Sic Helias, sic Helieus, sic innumeri alii, quos prae multitudine piget referre, plurima et magna praedixerunt, quorum veracem in omnibus prophetiam res absque diminutione, ut praedictum fuerat, impletae docuerunt. Et ut aliqua etiam de his quos nominavi prophetica proferam: Impletum est quod Helias idolatrae populo comminans praedixerat: "Vivit dominus <...>, si erit (hoc est non erit) ros aut pluvia nisi iuxta oris mei verbum." Nam triennio ac sex mensibus omni rore imbreque suspenso tandem ad preces eius et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum. Impletum est et illud, quod cuidam regi Iudaeorum prophetice praedixerat: "Quia", inquit, "misisti ad consulendum Beelzebub deum Accaron quiasi non esset deus in Israel a quo posses interrogare sermonem, idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris." Impletum est et aliud, quod quidem non ipse, sed filii prophetarum de ipso (non semel tantum sed bis) Heliseo eius discipulo dixerunt: "Numquid nosti quia hodie dominus tollet dominum tuum a te?" Quibus ille bis interrogatus bis respondit: "Et ego novi. Silete." Quod impletum esse et currus igneus et equi ignei magistrum et discipulum dividentes ipseque Helias per turbinem raptus in caelum ostenderunt.

        <116> Quid et de Heliseo? Duplicem in se spiritum Heliae fieri poposcerat, sed licet res illa teste eodem propheta ad impetrandum esset difficilis, quod postulaverat impetravit. Sed quando eius propheticus spiritus et mens rerum tam praesentium quam futurarum sollicita indagatrix et veracissima pronuntiatrix explicabitur? Spoponderat ille leproso regis Syriae principi purgationem a lepra eumque ut curari posset Iordanicis fluentis intignui mandaverat. Oboedierat ille licet prius de imperatis indignans consilio servorum et oboedientia mandato prophetali exhibita salutem concupitam meruerat. Tactus est pestifera et miseris mortalibus nimium assueta cupiditate Giezi puer eius, et quod gratis a deo per prophetam datum fuerat, multo argenti ac vestium pretio venundare nisus lepram principis iam curati simul cum opibus illicite concupitis leprosus ipse subito factus sibi protinus vindicavit. Non latuit hoc licet absentem prophetam, nec se hoc lautisse reverso ad se puero indicavit. Ait enim illi: "Vnde venis, Giezi?" Qui respondit: "Non ivit servus tuus quoquam". Et ille: "Nonne", ait, "cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes, ut emas oliveta et vineta et oves et boes et servos et ancillas. Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum." Subditque scriptura: "Egressus est ab eo leprosus quasi nix". Ecce non fallax sed verax propheta, non falsus sed verus nuntius dei curandum leprosum et praesciit et praedixit et factum est, avarum servum lepra curati hominis respergendum et praesciit et praedixit et factum est.

        <117> Quid simile, o Agareni, tot tantisque tam maximis prophetis vester ille, ille plane, ille vester propheta saltem de re qualibet vili et modica aut praesciit aut praedixit? Proponatur liber eius, revolvatur Alkoran eius, sublimis illa et caelestis iuxta vos ut dixi scriptura, nulla Azoara excepta per verba singula replicetur, procedat ille ad publicum tantorum propheta populorum et se aliquid ut dictum est vile vel modicum prophetice praedixisse ex libro quem suis reliquit ostendat.

        <118> Sed redeat adhuc Heliseus: "Rex Syriae", ait quaedam Hebraica et Christiana scriptura, "puganbat contra Israel consiliumque iniit cum servis suis dicens: 'In illo loco et illo ponamus insidias.' Misit itaque vir dei Heliseus ad regem Israel dicens: 'Cave ne transeas per locum illum quia ibi Syri in insidiis sunt.' Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir dei et praecuppavit eum et observavit se ibi, non semel neque bis, conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re. Et convocatis servis suis ait: 'Quare non indicatis quis proditor mei sit apud regem Israel?' Dixitque unus servorum eius: 'Nequaquam, domine mi rex, sed Heliseus propheta qui est in Israel indicat regi Israel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo.'" Audistis? Praesciebat et praedicebet spiritu prophetico plenus propheta regi Israel Syrorum insidias, nec uspiam oculum illum invisibilem aliquo astu hostium acies effugere poterat. Penetrabat subtilis ille et perspicax prophetae intuitus remota terrarum, profunda vallium, abdita silvarum, intereat secretis propheticus auditus consiliis, claustris vel portarum repagulis repelli non poterat, cubiculis regalibus non deerat, cuncta quae hostiliter et callide longe positi adversarii machinabantur regi suo propheta nuntiis semper intercurrentibus indicabat.

        <119> Quare ergo propheta ixuta vos tam famosus aliqua saltem modica prophetiae scintilla in tam frequentibus suis contra hostes expeditionibus sibi ne dicam alteri non consuluit? Quare, cum saepe victus de proeliis fugerit, se vincendum ab hostibus non praescivit? Quare non praevidit et praecavit in quodam suo procinctu, cui ipse interfuit, unum sibi de inferioribus dentibus dentem excutiendum, labrum praecidendum, vulnera fronti et faciei suae ab hostibus inferenda? Sed quid exspecto, o Ismaelitae, aut a vobis aut ab ipso proferri ex iam dicto Alkorano (hoc est lege vestra) aliquid propehtam vestrum prophetice praedixisse, ne dicam aliqua ex praedictis ut ab eo praedicta sunt contigisse? Quid enim ex praedictyis ab eo provenire potuit, de quo clarum est quod nihil praedixerit?

        <120> Sed forte opponet vestrum aliquis et producete ad medium velut magnum quiddam scripturam aliam, genealogiam eius, actus quosdam ipsius et proelia continentem. In qua legitur eum praedixisse duodecim de gente propria vel familia, quae Chorais dicebatur, singillatim sibi invicem succedentes se mortuo principaturos, ex quibus tre primos nominasse scribitur: Eubocaram, Aomar et Odmen. Sed nec sic, nec sic prodesse poterit parti suae diabolica fraus, nec pro splendore tenebras, pro lucis angelo Satanan fuligineum iugerere praevalebit.

        <121> Et quis nobis, o Agareni, quos causa assumpta sogente totiens nomino, ad probandum hunc de quo agitur prophetam dei non fuisse, quis inquam aptior ad hoc probandum inveniri poterit quam ipse quem dei prophetam dicitis? Si plane ipse se negaverit prophetam, numquid ipso resistente eum dicetis prophetam? Hoc quomodo? Audite, et si aliquis in vobis rationabilis intellectus superest, advertite. Et ne diutius vos protrahens plus nimio suspensos teneam, audite ipsum loquentem in Alkorano vestro, cui scripturae ab aliquo contradici nefas putatis: "Quidquid", ait, "inveneritis pro me scriptum, conferte illud cum Alkorano, et si ei non concordaverit, scitote quia innocens sum ab illa scriptura et non est mea". Conferantur ergo scriptura iam dicta cum isto Alkorano, et videatur utrum concors cum illa aut discors ab ipsa sit.

        <122> Dicit illa ut iam dictum est eum praedixisse duodecim viros de stirpe vel gente sua, quae Chorais vocabatur, principatui suo post se singillatim principaturos, quorum primos tres tu praemissum est nominat. Hoc quidem scriptura illa ab alio quam ab ipso edita. Ipse vero non alius e contra: "Quicquid inveneritis pro me scriptum, conferte illud cum Alkorano, et si ei non concordaverit, scitotte quia innocens sum ab illa scriptura et non est mea." Non concordat autem cum Alkorano, quoniam totus ipsius libri textus nihil ab eo prophetice dictum sonat, nihil de futuris eum praedixisse scribit. Nulli ergo magis (ut iudicia tam ecclesiastica quam Romana, immo tam divina quam humana fatentur et ratio ipsa docet) nulli inquam magis quam de se confesso credendum est. Postponantur igitur et tantae dignitatis quantum ad vos libro undecumque occurentia scripta supponantur, quia teste Mahumeto vestro, si qua scriptura (ut eius utar verbis) non concordaverit Alkorano suo, innocens est ab illa est non est eius.

        <123> Nonne ista, o viri, sufficiunt ad comprobandum eum non esse prophetam? Sed succedant his alia, et impium, immo perditissimum hominem ab omni prophetica gratia etiam ipso fatente procul exclusum declarent. Introducens enim velut poetico figmento nequam et mendax homo duem sibi loquentem sic in Alkorano ait: "Tu quidem nequaquam ad eos cum dei miraculis manifestis venies, quoniam ea velut odiosa atque contraria reiciunt et veritati ad eos venienti contradixerunt." Et rursum: "Nisi sciremus eos tibi non credituros, <sictu nec aliis crediderunt>, daremus tibi signa et prodigia." Quid dicam? Quis digne mirari, quis effari, quis congruis verbis irridere tantam hominis stultitiam, immo isaniam potest?

        <124> Et ut ad ipsum de quo agitur verba convertam: Haeccine tota causa est, o Mahumete, qua sine miraculis missus a deo ad homines venisti, quoniam ea velut odiosa atque contraria reiecturi erant et veritati ad eos veineti contradicturi? Haeccine inquam causa est, qua sigan et prodigia tibi data non sunt, quia praesciebat deus eos tibi non credituros, sicut nec aliis crediderunt? Si hoc tibi a deo ut dicis dictum est, falsa est plane, falsa est absque dubio praescientia dei. Quomodo enim iuxta haec quae proponis falsa non est praescientia dei, si praescivit homines tibi etiam cum signis et prodigiis misso non credituros, cum sine miraculis, signis et prodigiis nugacissimis fabulis tuis populi multi crediderint, sectae nefariae acquieverint, infernali doctrinae tuae se ipsos nil morati subdiderint? Et cui hoc commentum tuum, cui plane non appareat enerve, fragile, testeum?

        <125> Elige certe, elige de duobus quod malueris: Aut dic deum in praescientia sua errasse, dic mentitum esse, quod tibi non credituros homines etiam cum signis et prodigiis dixerit, cum tibi Arabes, Persae, Syri, Aegyptii multaque pars Afrorum etiam sine miraculis crediderit, aut, si fateri vereris deum errasse, deum mentitum esse, aufer falsa, aufer blasphema de libro tuo, immo quod sanioris consilii est, damna ut erroribus, ut mendaciis, ut blasphemiis respersum totum Alkoran tuum.

        <126> Sed quid est et illud, quod, postquam deum inducis tibi loquentem quod praemisi: "Nisi sciremus eos tibi non credituros", addis: "sicut nec aliis crediderunt"? Qui sunt isti alii, quibus homines non crediderunt? An forte Moses? An forte ipse Christus? Non occurrunt alii, non occurrunt plane alii, de quibus hoc te sensisse, de quibus hoc te dixisse conicere possim. Sunt hi summi et soli legislatores in orbe: Moses Iudaeorum, Christus universarum gentium. Moses venit cum signis et prodigiis, Christus multo magis cum signis et prodigiis. Credidit Mosi visis signis et prodigiis Iudaeorum populus, credidit Christo eiusque apostolis visis maximis et innumeris miraculis mundus. Qui sunt ergo de quibus dixisti: "sicut nec aliis crediderunt"? Istis enim miracula facinetibus crediderunt a deo inspirati homines, tibi sine signis vana et falsa loquenti a te decepti crediderunt homines. Falsum est ergo oraculum tuum, quo tibi a deo dictum finxisti nec illis credidisse nec tibi credituros homines.

        <127> Sed redeo ad illud quod probare proposui: tuo te testimonio prophetam non esse. Quando enim signa tibi a deo data non esse affirmas, utique te prophetam negas. Quid enim insignius prophetica, quod signum maius prophetia? Quid enim rectius signum, quid prodigium, quid miraculum vocatur, quam aut praeterita quantum ad homines ignorata referre aut praesentia quantum ad homines ignorata referre aut praesentia reserare aut futur praedicere? Cum ergo de praeclaris quae a deo dantur signis prophetia sit, cum tibi signa a deo data non esse praedicas, prophetam itique te esse negas. Aut igitur profitere signa tibi a deo data esse et propheta permane, aut, si tibi signa data non sunt, propheta esse desine. Vrget enim undique te coartans ratio, ut, si sicut dictum est signa tibi esse data negaveris, prophetam te pariter diffiteraris. Si data tibi dixeris, necesse est ut deum mendacii arguas, necesse est ut, quod mendaciter scriptsisti, corrigas.

        <128> Et quia monstruosa verba tua et hactenus inaudita paene obstupescere me cogunt, quis, o miser, ex universorum collegio prophetarum sic se dixit prophetam ut tu, sic se voluit credi prophetam ut tu? Vitabant illi ut veri et humiles servi dei gloriam magni nominis, et cum vere dei prophetae essent, prophetas se dicere salva quantum poterant veritate refugiebant. Vnde quidam ex ipsis, qui Amos vocabatur, dicentibus sibi: "Noli prophetare in Bethel, neque stiles super domum idoli", respondit: "Non sum propheta et non sum filus prophetae, sed puer armentarius ego sum vellicans sycomoros." Et Iohannes, quem propheta vester baptistam nominare refugit, sed Zachariae filium dicit multaque tam ipsum quam parentes eius in Alkorano suo laude extollit, dicentibus sibi invidis Iudaeorum ascerdotibus et Levitis: "Propheta est tu" respondit: "Non sum". Qui tamen vere prophetae dei erant, sed prophetas se non esse alio qui ad vos nunc non pertinet quamdiu infideles estis intellectu salva veritatis suae professione dicebant. Reliquerunt tamen in libris suis de quibus dubitari non posset signa prophetica, et quae praedicebant aut impleta ipso suo tempore demonstrabant aut implenda, ut apud posteros prostmodum claruit, declarabant.

        <129> At vester ille, et quod satis admirando frequentare non possum, ille prophetam se dicit, deum in scriptis suis se vocantem prophetam introducit. Et cum paene usque ad nauseam se dei prophetam dicat, affrimet et replicet, nihil de futuris loquitur, nihil propheticum sonat, nihil a se non solum praedictum vel impletum ostendit, sed nec implendum praedicit. Taceo illa quae de paradiso voluptuosa vel de inferno phantastica promittit, in quibus ante non potest apparere propheta, quam ab illis qui in paradiso vel in inferno fuerint probentur impleta. Non fuit ipsi nec esset mihi si vellem difficile me vocare prophetam, non esse difficile praedicare me hominibus dei prophetam. Possem fingere quae vellem de his quae post finem mundi et post rerum occasum aut futura sunt aut non, nec possem de mandacio argui in hac vita praedicendo ea quae futura sunt aut non post hanc vitam.

        <130> Sileat ergo commentum diabolicum et sicut supra dixi fragile, enerve ac testeum, quia propheta credi non potest praedicendo ea quae post mundi huius finem futura sunt, nisi se probet prophetam in his et ex his quae ante mundi feinem sunt. Assumat, si vult propheta credi, testes prophetiae suae non ex mortuis sed ex viventibus, non ex his quae post mortem implenda promittat, sed ex his quae ante mortem impleta ostendat. Hoc modo, hoc tali quamque evidenti argumento credit Christianus prophetis suis, non quia tantum prophetas se dixerunt, sed quia prophetas se esse evidentibu signis, claris miraculis ipsisque ab eis rerum evidentibus signis, claris miraculis ipsisque ab eis rerum praedictrum effectibus absque aliquo dubietatis vestigio comprobarunt. Aut ergo talibus indiciis te, o Mahumete, ostende prophetam, aut, si hoc non potueris, desine te, o damnate atque damnande, vocare prophetam. Et licet quae praemisi sufficere possint ad demostrandum longe te esse a prophetica gratia, aggrediar tamen velut ab altero exordio ista legentibus ostendere te non esse prophetam.

        <131> Prophetarum vel qui fuerunt vel qui dicuntur alii boni, alii mali. Bonorum alii praedicentes universalia, alli particularia, alii de eisdem simul universalia et particularia. Malorum alii fallaces, alii veraces. Sunt praeter hos, qui non prophetae sed vulgari nomine divini dicuntur, ut augures, harioli, haruspices, magi, sortilegi. Prosequatur ergo stilus eo ordine singulorum distinctiones, ut propositae sunt. Boni sunt, quorum vita laudabilis, quorum prophetia vel praedicatio verax. De quorum numero sunt quos supra scripsi: Moses, Isaias, Heremias, Hiezechiel, Daniel multique alii. De his et ipse Christus, qui, quamvis cunctorum prophetarum dominus et deus sit, quia multa prophetica dixit, propheta vocatus est. Testatur hoc Evangelium, quod ei datum ipsi, o Saraceni, fatemini, sicut ibi de illo a turbis dictum legitur: "Propheta magnus surrexit in nobis", et sicut ipse de se ipso: "Non capit perire prophetam extra Hierusalem". Quitam vitae quam praedictioni suae verax ut decebat testimonium ferens in eodem Evangelio Iudaeis secum altercantibus ait: "Quis ex vobis arguit me de peccato?" Nullus enim eum de peccato arguere poterat, qui sine peccato erat. Istud quidem de vita. Sed et de praedictione quid? "Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?" Nam nisi quod verum erat, veritas proferre poterat. Est igitur ipse cum aliis bonis prophetis et etiam super alio bonus propheta.

        <132> Sed mali prophetae qui sunt? Quorum vita reproba, quorum prophetica vel praedicatio falsa. Tales erant termpore Heliae illi, qui in libro Regum Israel et Iuda leguntur, quadringenti quinquaginta prophetae Baal, et item quadringenti lucorum. Quod idem Helias post oblatum deo sacrificium igneque caelesti absumptum suo iussu a populo comprehensos ad torrentem Cison multo zeli divini ignitus fervore pertrahi fecit et ut pessimos idolatras interfecit.

        <133> Bonorum prophetarum ut dixi qui universalia, hos est ad universos pertinentia, praedixerunt hi sunt ex parte, quos supra nominavi, cum cunctis paene aliis qui boni prophetae dicuntur, quorum ut praemisi vita laudabilis est et praedicatio verax. Ad universos enim pertinet, quod ab illis de Christo praedictum est, qui, ut ait in Evangelio magnus quidam iustus, "positus est in ruinam et in resurrectionem multorum". Cuius vitra, cuius praedictioa, cuis miracula, cuius mors, cuius resurrectio, cuius a caelis egressio et ad ipsos regressio credentibus ad vitam, incredulis ad mortem facta sunt. Ipsius tandem in fine saeculi universale et ultimum iudicium perpetuas sedes toti mortalium massae ante tremendam maiestatem eius vi dicina collectae distribuet, pro meritis singulorum unumquemque aut igni perpetuo tradens aut vitae seucm sempiternae restituens. Hoc modo et cuncta reliqua, quae in verbis illis vel libris propheticis leguntur, ad omnes non ad quosdam pertinentia sive in bono sine in malo accepta illos respiciunt, quos universales prophetas nomino.

        <134> Particulares illos dico, qui non illa, quae ad universos pertinent, praedixerunt, sed qui ea, quae ad quosdam populos vel quae ad quasdam nominatim expressas personas pertinebant, prophetico spiritu praelocuti sunt. De quibus est Ionas, qui ad gentilem tantum Ninivitarum populum a deo missus est, licet illa eius missio universarum gentium vocationem praesignaverit, licet quod mersus in mare, quod voratus a pisce, quod in eius ventre manens illaesus, quod incolumis et a belua et a mari evadens actu non verbo salvatricem Christi mortem eiusque a morte cunctis miraculis praeferendam resurrectionem prophetaverit. De istis est et Samuel, qui non universalia sed quaedam ad quosdam specialiter pertinentia praedixit, ut Heli sacerdoti de his quae perventura erant posteris domus eius, ut Sauli primo regi Hebraeorum prius de asinabus Cis patris sui perditis et inventis, post de regno eius ad proximum et aemulum transferendo ac de quibusdam allis vel ad solam gentem Iudaicam vel ad quasdam certas personas pertinentibus causis. De his et de ille eiudem temporis propheta, qui eius a scriptura sacra non expresso propio nomine vocatur vir dei, et , qui post multa quae iam dicto Heli ventura praedixerat, id etiam addidit: "Hoc", inquit, "erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ofni et Finees: In die una morientur ambo." Quod et factum est.

        <135> De his est et ille, quem eadem scriptura tacito nomine prophetam nominat, et quem cuidam regi Israel de rege Syriae victoriam consecuto inducit loquentem: "Vade et confortate et scito et vide quid facias. Sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te." Rursus eidem regi alter sine nomine propheta: "Haec", ait, "dicit dominus: Quia dixerunt Syri: "Deus montium est dominus et non deus vallium", dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua, et scietis quia ego sum dominus.'" Quod et sicut praedictum fuerat septima statim die impletum est. Nam inito Hebraei contra Syros proelio "percusserunt de ipsis centum milia peditum in die una. Fugerunt et qui reliqui erant in civitatem, et cecidit murus super viginti quinque milia hominum qui remanserant." Haec a iam dictis prophetis praedicta non fuerunt universalia, sed aut de singulis gentibus aut de certis personis et de propriis ipsarum proventibus praeostensa. De his est de magnus Helias, de his ipso quantum ad miracula spectat non inferior Heliseus. Quorum alter ut supra dixi regi Ohoziae mortem minatus est, illeque ut praedictum fuerat motuus est; alter alteri regi qui Ioas dicebatur frequentes de rege Syriae triumphos praedixit, quod et sic contigit, et quaedam similia ab ipsis quibusdam praedicta et ut dictum fuerat adimpleta.

        <136>Sunt igitur hi quos praemisi multique quos reticui de illorum numero, quos, quia non ea quae ad omnes sed quae ad quosdam spectant prophetico praedixerunt spiritu, particulares dico prophetas. Sed distinguendum est inter hos et illos, et caute ac sollicite advertendum universales (hoc est ad universos pertinentia praedicentes) iam a Christi tempore nec potuisse nec deinceps usque ad mundi finem esse posse prophetas. Nam quicquid ad communem mortalium vel ipsius mundi statum aut defectum, quicquid ad religionem veracem aut fallacem, quicquid ad debitos et universales "bonorum aut malorum fines" spectat, totum a iam dictis qui universales dicuntur prophetae praedictum et ab ipsis ad doctrinam et memoriam posterorum litteris traditum est. Quod ex maxima iam parte impletum, ex toto in saeculi fine implendum servatur.

        <137> Vnde cessantibus et in Iohanne, quem nos baptistam, vos filium Zachariae dicitis (nec nos eius eum esse filium negamus), omnino inquam apud gentem Iudaicam deficientibus prophetis, quae sola usque ad Christum divinae legis cultrix exstiterat, illud tantum prophetiae genus cessavit, quod ad statum universalem pertinebat, quia universis ad id spectantibus plene praemissis necessarium iam non erat. Non fuit igitur Mahumetus vester ut dicitis "signaculum prophetarum", hoc est ultimus in prophetis, sed Iohannes baptista, de quo Christus in Evangelio iuxta vos sibi dato ait: "Lex et prophetae usque ad Iohannem" -prophetae plane illi, qui ad omnes pertinentia praedicerent, non illi qui aliqua personalia prophetarent.

        <138> Illos enim, qui personarum aut temporum varios eventus post Iohannem baptistam prophetico spiritu saepius praedixerunt, in diversis temporibus ac diversis mundi partibus frequenter habuit et experta est ecclesia Christi, sicut Paulum apostolum qui multa de futuris et impleta et implenda praedixit. Impleta, ut in vobis et in Iudaeis, quando dixit: "Erit tempus cum sanam doctrinam non sutinebunt", et in eodem versu: "A veritate auditum avertent, ad fabulas autem convertentur". Nam claret orbi praeter vos et ipsos, quod tam vos quam ipsi (ut solo loco probabitur) a veritate auditum avertistis et ad fabulas hunc convertistis, a veritate Christiana vos ad fabulas Mahumeti, Iudaei ad fabulas Talmud. Implenda vero praedixit, quando revelandum "hominem peccati, filium perditionis qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur deus atu quod colitur", eumque in templo dei sessurum, quem nos Antichristum dicimus, scripsit.

        <139> Sic et alios ex apostolis, sic plurimos ex aliis eorum discipulis, qui et prophetae dicti sunt et prophetas se esse rerum praedictarum effectibus [se] ostenderunt. De talibus et ille fuit, qui Agabus vocabatur, qui zona Pauli Hierusalem euntis suos pedes alligans ait: "Virum cuius haec zona est, sic alligabunt in Hierusalem." Qui brevi tempore elapso cum urbem illam adisset, captus a Iudaeis, alligatus a tribuno, flagellatus a Romanis veridicum fuisse prophetam illum ostendit. Et quis huiusmodi prophetarum numerum, qui post Christum inter Christianos tam vita quam prophetia splenderunt, explicet?

        <140> Si loquerer fidelibus et Christo credentibus, pateret campus immensus. Quando enim vel a me vel a quolibet explicari posset tanta prophetarum non universalia ut praemissi, sed singularia ut dixi a Christo usque ad nostra tempora praedicentium numerositas? Si eorum singillatim nomina vel numerum qui in parte huius propheticae gratiae claruerunt ex veracibus gestis collecta retexere vellem, fidem dictis ut arbitror adhibere refugeretis. Quomodo einim prophetis dei credere possetis, qui necdum deo ipsi creditis? Sed scio hunc esse intellectum vestrum, hanc esse professionem vestram: vos vero deo et in verum deum credere. Sed utrum hoc verum ait, subsequens et vos per dei spiritum devincens ratio declarabit.

        <141> Interim rem propositam sermo rationi famulans prosequatur. Erat autem sermo ille, erat ratio illa, qua de universalis prophetiae modo distinctione praemissa de sequenti hoc est singulari vel personali prophetiae modo iuxta propositam partitionem agebatur, de illo inquam plane prophetiae modo, quo singularia ut dixi praedicuntur, non quo universalia prophetantur. Nam ille ut sic loquar universalis prophetiae modus ab ipsa paene primi hominis creatione exortus est, sed in Iohanne tu dixi consummatus est. Particularis vero aut personalis et ante Iohannem et post multis datus est et adhuc fortasse pluribus dandus. Hac gemina discretione propheticae gratiae descripta ad universales simul et particulares prophetas sermo redeat et qui sint ex scriptis declaret.

        <142> De istorum numero rursus Isaiam produco, qui, sicut universalia praedixisse praeostensus est, sic quod etiam sigularia ad quasdam gentes vel personalia ad quasdam personas pertinentia praedixerit probandum est. Ad quasdam gentes, ut illud, quod contra Babylonem, quod contra Moab, quod contra Damascum, quod contra Aegyptum, quod contra Idumaeos, quod contra Arabiam, quod contra Tyrum, ut lectio libri eius indicat, prophetavit. Ad quasdam personas, ut illud, quod de rege Assyriorum Sennacherib, quod de rege Iudaeorum Ezechia, quod de quibusdam aliis sicut ibi diffusis legitur prophetavit.

        <143> Sequitur hunc et suprascriptus Hieremias, qui modo eodem, sicut multa ad universos pertinentia praedixit, ita et singularia vel personalia pleraque non tacuit. Singularia quarundam gentium, ut ea quae contra Palaestinos, ut ea quae contra Moab, ut ea quae contra filios Ammon, ut ea quae contra regna Asor, ut ea quae contra Elam, ut ea quae contra Babylonem prophetico plenus spiritu prophetavit. Personalia, sicut quando regem Sedeciam a Chaldaeis capiendum et captivandum praedixit, sicut quando Ananiae cuidam falso prophetae sic minatus est: "Non", inquit, "misit te dominus, et tu confidere fecisti propulum istum in mendacio. Idcirco haec dicit dominus: 'Ecce emittam te a facie terrae. Hoc anno morieris. Adversus dominum enim locutus es.'" Sic et quando quibusdam duobus ait: "Haec dicit dominus exercituum deus Israel ad Ahab filium Culiae et ad Sedeciam filium Amasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: 'Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Baylonis, et percutiet eos in oculis vestris.'"

        <144> De his universalibus simul et personalibus est et Daniel, qui (ut longe supra praemisi) utroque charismate plenus et quae ad omnes et quae ad quosdam solummodo pertinebant saepe praefatus est. Ad omnes, ut quando somnium regis Chaldaei, cuius idem rex immemor factus fuerat, recitans quid praesignaret praedixit. Viderat ille statuam, cuius caput aureum, cuius pectus et bracchia argentea, cuius venter et femora aerea, cuius crura ferrea, cuius pedes partim ferrei, partim fictiles, praesignabant maxima mundi regna sibi invicem successura, varios habitura processus pariter et proventus. Quae per mutuas successiones in tantum sui diuturnitatem protenderent, donec percussa lapide absciso de monte sine manibus deficiente mundo finirentur et ipsa. Rursus ea quae ad omnes, ut iltima pars prophetiae eius indicat, quae si quis vestrum legerit inveniet. Quae vero ad quosdam, ut ea quae ab ipso praedicta sunt regi Nabuchodonosor, ut et illa quae regi Balthasar. Est igitur Daniel tu duo supra memorati non universalis tantum vel personalis tantum, sed simul universalis et personalis propheta.

        <145> Sed quia Hebraeos prophetas vobis velut Iudaeis propono, mirabiru forsitan aliquis vestrum, sed ut desinat mirari audiat sequentia: Hebraei quidem iam dicti prophetae sunt, sed licet Hebraei sint, etiam vestri sunt. Sed dicetis: "Nostri quomodo? Quid enim Arabs ad Hebraeum? Quid Ismaelita ad Iudaeum?" Et multum plane: Primo quod  Ismeael et Isaac fratres fuere, licet ille de Agar ancilla, iste de libera Sara. Secundo, quod praeter consanguinitatis linem et linguam tam in notis litterarum quam in eloquio paene communem etiam singulari et antiquo circumcisionis signo velut ab utriusque gentis patre Abram dirivato vos ipsos ab universarum gentium atu innatis usibus aut traditis legibus secrevistis. Tertio, quod Hebraeos aut Christianos de quibus agitur prophetas ut divino spritu inspiratos et prophetica gratia plenos a vobis suscipi debere evidentibus et invictis in suprascripto libro rationibus monstratum est. Quas ad integrum reconsignare et velut de novo litteris tradere, si praecedentibus aurem sollicitam adhibuistis, superfluum est.

        <146> Quod si forte aut ut rerum de quibus agitur instantium contemptores negligenter audistis aut communi, quae paene omnes praeter studiosos occupat, desidia lecta vel audita oblivioni lethargicae tradidistis, replico breviter, quae supra diffusius dicta, si tanta vobis salutis vestrae cura est, recolligere poteritis. Ex quibus prophetas Iudaicos aut Christianos, de quibus longus sermo processit, vestros etiam esse vosque eisdem ut vestris credere debere, si remota ut supra scripsi perspicuae veritati renitens obstinatio fuerit, omni fugata nubium caligine ratio indubia declarabit. Et quid dico declarabit? Immo iam declaravit, et nisi infidelibus loquerer et his qui a deo prorsus alieni sunt, saepe dicta iterare refugerem. Sed ferat stilus omnia patienter et haereticis aut ethnicis hominibus salva fidei et veritatis constantia morem gerat.

        <147> Quid exigis a me, Ismaelita, unde prophetas meos tuos esse comprobem, unde ex verbis ipsorum velut a te concessis contra te pugnem? Habeo plane, habeo multa. Quae? Audi! Cur accipis aliquid de libris meis, qui longe tuis antiquiores sunt, cum ego Christianus, tu haereticus ut dixi aut ethnicus sis? Quid mihi et tibi? Nihil ego assumo de libris tuis; quare tu furaris aliquid de libris meis? An aemularis mea? An forte Christianus vis fieri? Et o utinam, o utinam plane, utinam relicto errore stulto, mortifero, carente omni ratione, destituto omni veritate, evanescente per inania phantasmatum et inaudita nugarum ad deum verum convertaris, "Christum, dei virtutem et sapientiam" agnoscas, et a nefandi et turpissimi hominis laqueis erutus possis cantare cum David rege et propheta, cui Psalmos a deo datos nequam ille scripsit: "Laqueus contritus est, et nos liberati sumus".

        <148> Hoc si dissimulas, dimitte mihi mea, serva tibi tua. Nihil meis libris intersero de Alkorano tuo, nihil scriptis tuis admisceas de Evangelio meo. Relinque mihi Mosen meum, dimitte prophetas meos, noli mixturam prodigiosam et a nullo rationabili animo ferendam conficere, ut vel infernalibus scriptis caelestis oraculi verba interseras vel ea nefandarum admixtione fabularum et undique circumposito aggere mendaciorum deturpes. Et qua ratione, immo qua insania de falsis ut credis et praedicas Hebraicis aut Christianis libris quaedam illi tuo ut aestimas de caelis misso Alkorano miscuisti? Qua mente Iudaica ut putas vel Christiana mendacia veraci scripturae tuae inseruisti? Nam si libri nostri mendaces sunt, et quae inde excerpta sunt, falsa sunt. Quod si excerpta falsa sunt, et scripta quibus inserta sunt, falsa sunt. Sed verum est, quia inserta sunt Alkorano tuo. Certum est igitur, quia falsitate illi admixta falsum est et ipsum Alkoran tuum, nec in parte tantum, sed in toto falsum. Nam etsi forte aliqua ibi vera sunt, falsorum admixtione corrupta sunt nec iam fide digna sunt.

        <149> Numquid non ita se habent universarum gentium iudicia? Vbique per orbem lex ista viget! Si vel in verbo uno falsus testis inventus fuero, nec in veris audiar nec in veris fidem merebor. Hac iustitia reprobo Alkoran tuum, hoc aequitatis iudicio non eius aliquas partes, sed ex integro condemno totum Alkoran tuum. Elige tibi ut longe supra posui de duobus alterum: Aut propter falsa, quae ex libris ut dicis falsis assumpta et libro tuo inserta sunt, Alkoran abice, aut, si nolueris, Hebraicos et Christianos libros ex quibus illa sumpta sunt veraces fatere.

        <150> Et quia non patet uspiam via, qua has angustias evadere aliter possis, credo te magis eligere nostros libros fateri veraces, ne quae hactenus lege paterna servasti cum ipso ipsius legis auctore simul universa exspirent. Quod si hanc patem elegeris, libris saepe iam nominatis, hoc est Hebraicis et Christianis, ut scripturis propriis fidem dabis. His de causis Hebraeos tibi prophetas proposui, et proponam sicut Hebraeo Christum et Chisti discipulos ut Christiano. Vnde cum probare aliquid intendo, sicut ex concessis, sicut ex his quibus iam acquiescis, ut ratio docet, exempla produco.

        <151> Et quoniam iam communes nobis vobisque, o Agareni, libri iam dicti facti sunt, ad coepta sermo recurrat, et qua de causa tot prophetarum exempla coram produxerit indicet. Mahumetum legislatorem vestrum prophetam vel dei nuntium non fuisse ex superioribus plene quidem probatum est, sed adhuc ob maiorem evidentiam ista lecturis conferendam iuxta praemissas divisiones probandum est. Nam ut supra scripsi, prophetarum vel qui fuerunt vel qui dicti sunt, alii boni, alii mali. Bonorum alii praedicentes universalia, alii particularia, alii de eisdem simul universalia et particularia vel personalia. Quos nominatim ad medium deduxi, et quae de tripertita propheticae gratiae distributione gratia quemque contigerit, singillatim expressi. Hoc ea de causa, ut tu, quicumque Mahumetum prophetam nominas, quicumque eum prophetam affirmas, ostendas et aut auctoritate aut ratione probes eum aut de universalibus esse prophetis universale aliquid, aut de particularibus particulare aliquid, aut de personalibus personale aliquid praedicendo fuisse prophetam.

        <152> Sed quid frustra laborem insumerem? Quid in vanum certarem? Invitavi et invito, provocavi et provoco ut respondeas, qua vi, qua ratione, quo figmento veraci vel fallaci hominem hunc, o tu Arabs, prophetam esse credis, prophetam esse dicis. Praedixitne aliqua ad unisersalem mundi salutem pertinentia, unde universalis iuxta praefatam divisionem dici possit propheta? Praedixit aliqua, unde particularis ad quosdam non ad omnes pertinentia praedicens possit dici propheta? Praedixit aliqua, unde non ad quosdam pluraliter, sed ad quosdam personaliter vera aliqua priusquam fierent prophetizans possit probari propheta? Sed quid errori tuo pertinacius militans et saluti tuae contrarius, quae salutis sunt refugis, quae perniciosa sequeris? Dic, dic iam, si quid habes! Ostende Mahumetum tuum ex aliqua praedictarum divisionum parte atu prophetam esse universalem aut particularem aut simul utrumque aut personalem, hoc est non ad universos vel ad multos, sed ad quosdam pertinentia prophetantem.

        <153> Sed quid agis? Quid me suspensum tenes? Dic si quid habes, ut iustificeris. Haec quidem verba dei sunt, sed et post ipsum et cum ipso etiam mea sunt. Si quid magnum, si quid saltem vile vel modicum prophetico spiritu deictum vel scriptum ex Alkorano tuo totiens et usque ad taedium nominato proferre potes, profer, enarra! Invenisne ut supra iam dictum est in toto illo libro tuo -iuxta te sacro, iuxta nos exsecrando- aliquid ab illo tuo propheta prophetice dictum de praeteritis, aliquid de praesentibus, aliquid de futuris? Nam in hac ut praemissum est trina distinctione totius prophetice praedicuntur, aut sunt ut dictum est de praeteritis aut de praesentibus aut de futuris, sive sint illa quae dicuntur universalia, particularia vel personalia, vel instanti tempore vel prope vel longe post futuro praedicta. In quibus ergo propheticae gratiae divisionibus tam subtiliter et diligenter exquisitis prophetam tuum, o Arabs, contra quem ago invenire poteris?

        <154> Sed refugio obicere, quae iam obieci. Nam nec universalem nec particularem nec personalem eum esse prophetam probavi; nec de praeteritis aliqua revelasse nec de praesentibus aliqua demonstrasse nec de futuris aliqua prophetassa ostendi. Si haec ita se habent, non est hic tuus vel alicuius ut dicebas propheta. Sed ut ex praemissis colligitur, nihil prorsus propheticum dixisse vel scripsisse legitur. Non est igitur propheta.

         

Explicit liber secundum domini Petri Cluniacensis abbatis contra sectam Sarracenorum.

mg. Desunt duo libri quos invenire non potui.

         

         

 

Campus d'excel·lència internacional U A B