Liber contra sectam sive haeresim Saracenorum - Prologus

Ed. Reinhold Glei, Petrus Venerabilis. Schriften zum Islam, col. Corpus Islamo-christianum, Altenberge, 1985, pp. 30-224.

 

CONTRA SECTAM SARACENORUM

Prologus

 <1> Contra sectam nefariam nefandi Mahumeti acturus in primis omnipotentem spiritum dei invoco, ut, qui nulli umquam adversus hostes suos et ecclesiae suae agenti defuit, mihi quoque contra pessimos utriusque adversarios agere disponenti non desit. "Locutus est" ille "per prophetas", inflammavit apostólos, perfudit exundanti charismate orbem terrarum et "sicut unguentum in capite usque ad ipsam oram vestimenti" defluxit. Adsit, oro, tanta eius largitas et mihi, ultimo suorum, et "qui continens omnia scientiam habet vocis" ad opus quod aggredior utiliter exsequendum cor scientia, os voce verboque congruo repleat. Spero autem quod invocanti se aderit, quia benignus est — "Benignus est enim spiritus sapientiae" — immo (quod plus est) non dubito, quia de ecclesia illa sum, cui salvator promisit: "Rogabo patrem meum et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum." Sed causa forte scribendi quaeritur. Quae, ne superfluus scriptor videar, proponenda est.

<2> Causa plane scribendi haec mihi fuit, quae multis et magnis Patribus exstitit. Non potuerunt illi pati quamlibet vel parvam iacturam fidei Christianae nec adversus sanam doctrinam insanientem multiformium haereticorum vesaniam tolerarunt. Caverunt esse muti ubi loquendum erat, advertentes immo plenissime scientes non minus se addicendos in subtili apud deum statera iudicii de infructuoso vel, quod maius est, damnoso silentio quam de verbo otioso vel noxio. Ideo epistolis, ideo libris, ideo diversis ac robustis tractatibus obstruxerunt "os loquentium iniqua" et "omnem" — iuxta Apostolum — Satanae "altitudinem extollentem se adversus scientiam dei" loquente per eos spiritu dei prostraverunt, calcaverunt, destruxerunt.

<3> Transeo antiguos ipsaque antiquitate minus famosos haereticos: Basilidem, Apellem, Marcionem, Hermogenem, Cataphrygas, Encratitas, Montanum cum Frisca et Maximilla feminis insanis, Novatianum, Eunomium multaque alia Christiani nominis monstra. Horum vesaniae obvii restiterunt illorum temporum magni doctique homines: Agrippa, Iustinus philosophus et martyr, Theophilus Antiochenus episcopus, Apollinaris Hierapolitanus episcopus, Philippus Cretensis episcopus, Musanus, Modestus, Irenaeus nostrae Lugdunensis Galliae famosus episcopus et martyr, Rhodon Asianus, Miltiades, Apollonius, Serapion, Hippolytus, Vic-torinus, Reticius Haeduorum episcopus pluresque alii nobis ignoti. Et hos praetereo. Ad praecipuas diabolicae impietatis pestes, quibus Satanas maxime ecclesiam dei inficere etvelut robustioribus machinis subvertere conatus est, venio. Dico autem .Manichaeos, Arianos, Macedonianos, Sabellianos, Donatistas, Pelagianos omniumque últimos, Nestorianos et Eutychianos.

<4> Horum primi Manichaei universa Testamenti Veteris volumina abicientes, prophetas respuentes, ipsum Evangelium ex parte suscipientes, ex parte contemnentes, duo boni malique principia consti / tuebant. Deum cum gente tenebrarum pugnasse; ne vinceretur, partem sui frugibus, carnibus, herbis, arboribus cunctisque huiusmodi miscuisse liberandam paulatim post esum talium ructibus humanis; mortem domini phantasticam, resurrectionem falsam multaque talia magis reticenda quam dicenda prodigiosi et per inanissimas fabulas aberrantes nomines delirabant. Ariani fertilior alus seges diaboli "ponentes in caelum os suum linguaque eorum transeúnte in terra" unius veri ac summi dei Patris, Filii ac Spiritus Sancti divinitate pro velle abutentes. Patri tantum deitatem ascribebant, Filium ac Spiritum Sanctum creaturis connumerabant. Dicebant Fi­lium maximum esse creaturarum, Spiritum Sanctum Filio inferiorem, sed alus creaturis maiorem. Macedoniani et ipsi insani cum Arianis haeresim dividebant Filium verum deum Patrique coessentialem fatentes, Spiritum Sanctumab utriusque deitate separantes. Sabelliani omni se velut nimis molesta trinitatis quaestione exuentes unam tantum deitatis personam sub tribus nominibus intelligendam esse putabant. Donatistae ex sacris libris sub persecutione persecutoribus traditis sumpta occasione astruebant explos toto orbe a salute non nisi in Africa ecclesiam esse posse, contra Christum dicentem: "Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma." Pelagiani gratiae dei qua sola salvamur superbi et pessimi inimici subtilius alus haeresibus "acuebant linguas suas sicut serpentes", et "veneno aspidum latente sub labiis eorum" inter multíplices de hac materia blasphemias substantiam quidem humanam a deo, bona autem humana liberi arbitrii causa ab ipsis hominibus esse dicebant. Nestoriani horum paenultimi deitatem a Christo deo et nomine removebant negantes esse deum, profitentes hominem purum. Eutychiani ultimi in suprascriptis, cum sint Nestorianis contrarii, non tamen minus impii (in sententia dispares, in perfidia pares), sicut illi Christum verum deum, sic et isti negabant verum homi­nem. Dicit Nestorius: "Homo tantum est Christus"; dicit Eutyches: "Deus tantum est Christus."

<5> Et ut eo ordine, quo haereses propositae sunt, destructores quoque haeresum proponantur, contra Manichaeos primus aut paene primus libro disputationis edito egit Archelaus Mesopotamiae episcopus. Post eum Serapion et ipseepiscopus egregium librum composuit et edidit. His tempore iunior, sed longe sensibus et eloquio maior, magnus Augustinus succedens libris potentibus tam contra Faustum quam contra Fortunatum Manichaeorum principes editis nefandam haeresim et impugnavit pariter et expugnavit. Contra Arianos, quantum ad scripta pertinet, primum lego ad proelia processisse armatum fide et eloquio Eustathium Antiochenum episcopum. Qui, postquam contra Arianum dogma multa composuit, exul Constantini imperatoris praecepto a sede et patria factus proprium exilium gloriosa et constanti confessione moriens decoravit. Post hunc lego et Marcellum Ancyranum episcopum multa adversus eosdem scripsisse volumina. Lego et Alexandrinum Athanasium non solum laboribus, non solum verbis, sed et scriptis Arianos urgentem et contra Valentem etUrsacium Arianorum patronos integrum librum scribentem. Hilarium vero Aquitanum episcopum, vere sanctum et omni scientia doctum virum, quis nesciat duodecim adversus Arianos confecisse libros? Quem lateat unus eius libellus ad Constantium imperatorem Arianum, quem viventi obtulit, et alius in eundem, quem post mortem eius scripsit? Est et alter, quem adversus iam dictos Valentem et Ursacium edidit. Scripsit et Victorinus rhetor famosus contra Arianorum magistrum Arium libros more dialecti­co. Egit et de eodem contra eosdem libris duobus Didymus Alexandrinus. Obtulit et apud Mediolanum Gratiano principi Maximus philosophus et episcopus insignem de fide adversus Arianos librum.

<6> Contra Macedonianos suprascripti quidem libri adversus Arianos editi sufficiunt. Nam sicut Patris et Filii, ita et Spiritus Sancti deitatem tam in substantia quam in maiestate, quam Macedoniani diffitebantur, commendant. Sed ut etiam libris adversus eorum errorem specialiter dedicatis confutarentur, scripsit iam dictus Didymus de Spiritu Sancto librum unum. Composuit et Basilius Caesareae Cappadociae episcopus de eodem Spiritu Sancto volumen. Edidit et Gregorius Nazianzenus de eadem materia librum íoalterum. Sed et Ephraem Edessenae ecclesiae diaconus aliud de eodem Spiritu Sancto Syra lingua volumen.

<7> Contra Sabellium licet specialia opera non invenerim, quicumque tamen resistunt Arianis, quicumque repugnant Macedonianis, universi pariter contradicunt et Sabellianis. Dico, quod plus est, non solum contra ipsos agunt catholici, sed ipsis quoque Sabellianis resistunt haeretici. Dicit Sabellius unam esse personam trinitatis: negat hoc catholicus, negat Arius, negat Macedonius. Sufficit ergo ad condemnationem Sabellianorum catholicorum consensus atque haereticorum. Contra Donatistas universus quidem orbis cuius hostes sunt conclamat, sed speciales adversus eos sex libros conscripsit Optatus Afer episcopus Milevitanus. Supremo certamine eos verbis scriptisque debellavit noster et vere noster Hipponiensis Augustinus. Contra Pelagianos eorumque auctores Pelagium, Caelestium et lulianumCampanum, ultimos fere vitae suae annos scribendo libris insignibus dedicavit idem qui supra: maximus et summus Latinorum doctor Augustinus. Contra Nestorianos et eorum auctorem Nestorium secunda synodus Ephesina congregata est, in qua et Nestoriana haeresis condemnatet Nestorius eius auctor haereticus adiudicatus et a Constantinopolitano episcopatu expulsus est. Contra Eutychen et ab eo dictam Eutychianam haeresim nobiles tam sensibus quam stilo dignas memoria epistolas scribit sanctus et primus huius nominis papa Leo, vir magnus fide, scientia,eloquio. Huius pastorali studio sescenti fere apud Chalcedonem episcopi congregati Nestorium cum suis, Eutychen cum suis a Christi corpore hoc est eius ecclesia praeciderunt et, nisi qui supererant resipiscerent, perpetuo anathemati tradiderunt. Contra Iovinianum nuptias virginitatiaequantem, contra Helvidium perpetuam matris domini virginitatem negantem, contra Vigilantium sanctorum mortuorum corpora vel reliquias contemnentem consummatae scientiae presbyter Hieronymus insignia more suo splendenti sermone volumina edidit et quantum detestandiessent ostendit. Hi quidem Nestorium tempere praecesserunt, sed sectam nominis sui nullam facere potuerunt.

 

<8> Fecit hoc semper et facit ecclesia dei et "vepres spinasve" satis dominicis inimicas studiosa ruricolarum suorum manu exstirpat. Non cessit quolibet tempore hostilibus iaculis indefessum robur sanctorum, sed vires virtute, astutiam sapientia superans et "scuto fidei" suos ab hostium furore protexit et in eorum perniciem fulminantia spicula vehementi nisu intorsit. Non potuit pati venenosi sibiles serpentis caelestibus oraculis praevalere nec rectae fidei viam ad beatam aeternitatem ducentem pravis errorum semitisad inferos retorqueri. Haec, inquam, haec plane tota ac sola sanctis illis causa fuit scribendi, pro qua in hostes Christianae salutis non solum verbis librisque invecti sunt, sed nec suis nec sibi nec ipsi tandem vitae propriae pepercerunt. Haec eadem est et mihi. Nec debeo — licet longeillis inferior et impar — minus zelari pro ecclesia dei, sponsa Christi, quam ipsi, cum tam mihi quam illis "una" fuerit vel sit "fides, unum baptisma, unus deus", una, quam illi iam obtinent et ad quam nos suspiramus, vita aeterna.

<9> Sed forte quibusdam erroribus obviandum est et de quibusdam silendum? Non haec opinio apud Patres. Ostendit hoc Hippolytus episcopus Inter multa alia opera sua scribens de pascha adversus omnes haereses. Monstrat hoc et Bardesanes clarus Qui ardens ingenio et in disputatione vehemens scripsit infinita adversus omnes paene haereticos qui aetate eius pullulaverant. In quibus teste Hieronymo clarissimus ille est et fortissimus liber, quem Marco Antonino tradidit. Affirmat idem et Victorinus, non ule quem praemisi, sed Pitabionensis episcopus et martyr. Qui Graeca Latinaque lingua instructus adversus omnes praecedentium vel suorum temporum haereses scripsit nullamque contra universas scribens negligendam esse monstravit. Quem utrum in scribendo imitari posteri debeant, non solum doctrina sed et martyrio quod ad extremum pro fide quam defenderat passus est, lector advertat. Astruit hoc Epiphanius sanctus et famosus Salaminae quae in Cypro Insula est episcopus scribens nihilominus adversus omnes haereses libros eosque legendos totius orbis ecclesiis tradens. Nulla est igitur his sanctorum exemplis docentibus haeresis negligenda, milla est tantis magistris instruentibus silentio praetereunda. Confutandus est omnis error, omnis pravus et fi-dei adversus intellectus corripiendus et, si potest fieri, corrigendus. Exhibenda est Christo ab his, quibus ab ipso commissa est ecclesia, absque macula et ruga, ut possit audire ab illo: "Tota pulchra es, árnica mea, et macula non est in te."

<10>Si ergo milla haeresis quolibet tempere orta immunis a "gladio spiritus quod est verbum dei" esse potuit, num-quid tutus ab illo Mahumeticus error erit? An forte ut nullum aut parvum Christiana lingua transibit? An forte utinnoxio vel minus noxio parcet? Et quae umquam, o lector, haeresis adeo ecclesiae dei nocuit? Quis umquam error adeo rem publicam Christianam vexavit? Quis in tantum terminos eius rescidit? Quis tanta massa perditorum numerum infernalem adauxit? Occupavit Ariana pestis, máxima praedictarum haeresum, quasdam aliquamdiu partes terrarum easque laetali haustu Satana propinante infecit.Adiunxit nequitiae suae quosdam reges Gothorum duosque, quod maius est, Romani principes orbis, Constantium et Valentem, corrupit. Transiit de solo barbárico in Pannoniam indeque ad Italiam transmigravit. Unde pulsa meridianam partem Galliae, Aquitaniam dico, invasit, sed rege Francorum Clodoveo fugante tandem in Hispaniis vi bellica subactis resedit. Ibi vix centum annis exactis ac rege Gothorum, qui genti haereticae imperabat, ad catholicamfidem spiritu dei agente converso defecit.

<11> At Mahumeticus furor ab Ismaelitis Arabibus sumens exordium Persas, Medos, Syros, Armenios, Aethiopes, Indos ac reliqua Orientis regna ipsamque in tribus orbis partibus maximam Asiam paene totam corrupit, et vel a Christianismo avertens vel a quibuslibet antiquis erroribus ad perditi hominis sectam convertens subtraxit Christo, substravit diabolo. Hinc non miti ratione, sed violenta incursione toto fere ut dictum est armis Oriente subacto Aegyptum, Libyam Africamque universam profanae religioni subiecit,et sic duabus mundi partibus occupatis nec tertiam, quae Europa vocatur, Hispania pervasa Christo vel Christianis suis integrara dereliquit. Et quid dicam ultra? Nec si universas a Christi tempore per mille et centum annos diabolico spiritu suscitatas haereses numeraveris simulque collectas velut in statera appenderis, adaequari huic poterunt nec pariter omnes tantam aeternis ignibus materiem iniecisse invenies. Quae ergo nullam vel parvam haeresim intactam praeteriit, numquid hunc omnium errorum maximum errorem torpens vel muta Christiana lingua transibit?

<12> Sed forte dicet vel cogitabit quispiam: "Illis olim haeresibus respondit ecclesia, quae, ut Iohannes apostolus ait, 'ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis'. At error iste nec ex nobis exiit nec ex nobis fuit. Christianis enim de ecclesia, hoc est Christi corpore, quolibet errore tractis vel recedentibus Patres suprascripti responderunt, alíenos et extra ecclesiam vagantes errores silendo contempserunt. Quibus et hic error connumeran potest, qui nec ut dictum est de ecclesia exiit nec se de ecclesia exisse ut aliae haereses erroris, non haeresis nomine satis ostendit. Non enim haeresis dicitur, nisi exiens de ecclesia et agens contra ecclesiam."

<13> Ad haec ego: Fateor hoc, inquam, et ipse Christianos pertinaciter contra quamlibet rectae fidei partem agentes iam ab antiquo usitato nomine dici haereticos, et id quod prave sentiunt vel fatentur vocari haeresim. Sed utrum Mahumeticus error haeresis dici debeat et eius sectatores haeretici vel ethnici vocari, non satis discerno. Video enim eos hinc haereticorum more de fide Christiana quaedam suscipere, quaedam abicere, hinc ritu pagano, quod nulla umquam haeresis fecisse scribitur, facere pariter et docere. Nam cum quibusdam haereticis — scribente sic in Alkorano suo impio Mahumetus — Christum quidem de virgine natum praedicant, maiorem omni homine ipsoque Mahumeto dicunt, sine peccato vixisse, vera praedicasse, mira fecisse affirmant, spiritum dei, verbum dei fuisse fatentur — sed necspiritum dei aut verbum ut nos aut intelligunt aut exponunt —, Christi passionem aut mortem non solum ut Manichaei phantasticam, sed nullam prorsus exstitisse vesaniunt.

<14> Haec quidem et similia cum haereticis sentiunt. Cum paganis autem baptisma abiciunt, sacrificium Christianum respuunt, paenitentiam cunctaque reliqua ecclesiae sacra­menta derident. Elige igitur quod malueris! Aut voca haereticos propter haereticum sensum et quo partim cum ecclesia sentiunt, partim dissentiunt, aut dic paganos propter excellentem impietatem, qua omnium haeresum errores professione impia vincunt. Si haereticos dixeris, probatum est supra omnibus haereticis vel haeresibus obviandum. Si paganos vocaveris, probo idque Patrum auctoritate ostendo non minus et illis resistendum.

<15> Ad hoc affirmandum redeat ad medium supra nominatus Iustinus philosophus et martyr. Hic "pro defendenda Christi religione plurimum laboravit, in tantum ut Antonino quoque principi et filiis eius et senatui librum contra gentes scriptum daret ignominiamque crucis non erubesceret, et alium librum successoribus eiusdem Antonini, Marco Antonino Vero et Lucio Aurelio Commodo. Est et eius aliud volumen contra gentes, ubi etiam de daemonum natura disputat. Item est et quartum adversum gentes, cuititulum praenotavit 'Elenchos'. Est et dialogus contra Iudaeos, quem habuit adversus Tryphonem principem Iudaeorum." Sequatur hunc ad hoc astruendum Apollinaris urbis Hierapolis quae est in Asia episcopus, qui non solum imperatori Marco Antonino Vero insigne volumenpro fide Christiana dedit, sed et alios quinque adversus gentes libros conscripsit. Edidit et Lugdunensis Irenaeus contra gentes volumen. Scripsit et Miltiades contra gentes ludaeosque libros alios. Composuit et Apollonius Romanae urbis senator sub Commodo principe [ac Severo] insigne contra paganos volumen, quod rationem fidei suae reddens in senatu legit ac post lectionem eiusdem senatus sententia pro Christo capite truncatus est.

<16> Successit his Arnobius rhetor sub Diocletiano principe scripsitque adversus gentes quae illis temporibus publice legebantur. Confecit et Methodius Tyrius episcopus libros contra Porphyrium paganum philosophum. Contra eundem et Laodicenus episcopus Apollinaris stilum exacuit et triginta libros condidit. Non defuit assertioni huic supra nominatus ac saepe nominandus magnus / Athanasius Alexandrinus episcopus. Hic non solum contra Arianos, speciales hostes suos, scripsit, sed et adversus gentes duoslibros edidit. Sequatur hunc et Eusebius Emisenus episcopus, elegantis et rhetorici ingenii homo. Hic innumerabiles ut legitur libros confecit, ex quibus praecipui sunt adversum ludaeos et gentes. His universis nulli supradictorum doctrina inferior, immo forte superior, Augustinus succedat, et libris notissimis viginti duobus "De Civitate Dei" editis non tantum contra haereticos, qui de ecclesia exeunt, sed et contra paganos ac Iudaeos, qui in ecclesia numquam fuerunt, contraque omnes omnino errores congruo tempore verbo scriptoque agendum esse doceat.

<17> Sive ergo Mahumeticus error haeretico nomine deturpetur sive gentili aut pagano infametur, agendum contra eum est, scribendum est. Sed quia Latini et máxime moderni antiquo studio pereunte — iuxta Iudaeorum vocem varias linguas apostolorum olim mirantium — non nisi linguam suam noverunt, "in qua nati sunt", cuiusmodi tantus error esset agnoscere, ne dicam tanto errori obviare non poterant. Unde "concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exarsit ignis." Indignatus sum causam tantae perditionisLatinos ignorare et ipsa ignorantia nullum ad resistendum posse animari. Nam non erat qui responderet, quia non erat qui agnosceret. Contuli ergo me ad peritos linguae Arabicae, ex qua procedens mortiferum virus orbem plusquam dimidium infecit. Eis ad transferendum de lingua Arabica in Latinam perditi hominis originem, vitam, doctrinam legemque ipsam, quae Alkoran vocatur, tam prece quam pretio persuasi. Et ut translationi fides plenissima non deesset nec quicquam fraude aliqua nostrorum notitiae subtrahi posset, Christianis interpretibus etiam Saracenum adiunxi. Christianorum interpretum nomina: Robertus Ketenensis, Armannus Dalmata, Petrus Toletanus. Saraceni Mahumetus nomen erat. Qui intima ipsa barbarae gentis armaria perscrutantes volumen non parvum ex praedicta materia Latinis lectoribus ediderunt. Hoc anno illo factura est, quo Hispanias adii et cum domino Aldefonso victorioso Hispaniarum imperatore colloquium habui. Qui annus fuit ab incarnatione domini MCXLIUS.

<18> Sed forte adhuc aliquis: "Quid proderit fastidientibus cibos ingerere, quid conferet 'aspidi surdae et obturanti aures suas' disputatione multiplici insonare? Nam homines, contra quos agere disponis, alieni sunt, barbari sunt, non solum moribus, sed et lingua ipsa nil sibi Latinisque commune esse fatentur. Quomodo igitur audiet ne dicam exaudiet Arabs Latinum, Persa Romanum, Aethiops vel Aegyptius Gallum? Videndum est ne frustra labor insumatur, cavendum ne utili opere relicto superfluo tempus teratur."

<19>Ad quod ego: Poterit, inquam, quod scriptum fuerit in eorum linguam transferri, poterit Christiana veritas in litteras Arabicas vel quaslibet alias commutari, sicut potuit nefandus error ad Latinorum notitiam meo studio transmigrare. Sic Latinum opus in peregrinam linguam translatum proderit forsitan aliquibus, quos ductrix ad vitam gratia deo lucrari voluerit. Sic ex litteris Hebraicis Vetus Testamentum, sic praeter Evangelium Matthei ex Graeco Novum in universas totius orbis linguas transfusum mundum deo subiecit et per Christianam fidem ab inferis re-vocans cáelo restituit. Sic plurima alia Patrum opera et Latinus a Graeco mutuavit et Graecus a Latino accepit, nec defuit Ínter alias multíplices orbis linguas nobis ignotas haec sermonum ad invicem commutatio, de quibus fere ut de apostolis dici possit: "Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum."

<20>Si quod forte haec de qua agitur scriptura aut interpretes non habuerit aut translata non profuerit, habebit saltem Christianum armarium etiam adversus hos hostes arma, quibus aut se muniat aut quibus, si forte ad certamen ventum fuerit, inimicos confodiat. Occurret fortasse volumen editum cogitationibus occultis nostrorum, quibus scandalizari possunt aliquam apud impios illos esse putantes pietatem et apud mendacii ministros aliquam credentes esse veritatem. Iungitur huic rationi auctoritas non parva, quae et si iure in talibus praeire debeat, nil tamen obstat, si in re proposita rationem sequatur.

<21> Scripserunt quoscumque praemisi et plures quos reticui contra haereticos, Iudaeos vel ethnicos diversa, magna et mira opera, nec tamen scribentes, quibus prodesse possent, aut elegerunt aut praescierunt. Cumque nec elegissent neque praescissent, quorum saluti labores proprii inservire deberent, non tamen idcirco vel animum a studendo vel linguam a dictando vel manum a scribendo vacare permiserunt. Non attendit Graecus scriptor Latino non posse prodesse Graecitatem, non cogitavit Latinus Graeco frustra legi Latinitatem, non meditatus est quilibet quantumlibet barbarus sed catholicus adversus quoslibet errores agens frustra se scribendi laborem assumere, quia non posset opus suum nisi in varias linguas translatum hominibus peregrini sermonis prodesse. Noverant, certi erant, quod "spiritus ubi vult spirat", sed scire non poterant, quos, quando vel quantum inspirat. Sciebant "non esse aliquid neque qui plantat neque qui rigat, sed qui incrementum dat: Deus." Eapropter rigando, plantando ut boni servi quod suum erat implebant, quod dei erat domino dimittebant. Hos qui sequi voluerit, aestimo, immo affirmo, quia non errabit. Quod si et ipse fecero, certus sum quia non errabo. Non errabo plane, si simplici oculo fecero quod meum est et deo, ut dixi, servavero quod suum est. Non poterit, certe non poterit omnino labor causa dei assumptus evadere absque fructu; si aut conversis profuerit aut hostibus obstiterit aut domesticos munierit aut saltem horum scriptori "pax bonae voluntatis hominibus" repromissa non defuerit.

<22> Sequatur ergo in nomine domini diu dilati operis exordium. In fine addo, quia novi et certus sum insolita in talibus prolixitate me consuetas prologi metas aliquantulum excessisse. Sed ut excusatum me lector habeat, sciat hoc importunis obiectionibus disputantium contigisse, quibus, ne brevis viderer, forte iusto prolixior alus exstiti.

Campus d'excel·lència internacional U A B