Otia de Mahomete

Otia de Machomete <Carmen De Machomete> (c.1137-1155).

Quisquis nosse cupis patriam Machometis et actus [acta B],
otia Walterii de Machomete lege.
Sic tamen otia sunt et [et: om- A] esse negotia credas,
ne spernas quotiens otia forte [fronte, B] legis.
Nam si uera mihi dixit Warnerius abbas,
me quoque uera loqui de Machomete puta.
Si tamen addidero uel dempsero sicut et ille
addidit aut dempsit, forsan, ut esse solet,
spinam deuita, botrum decerpere cura;
botrus enim reficit, uulnera spina facit.
Abbas iam dictus monacho monachus mihi dixit,
immo testatus est mihi multotiens,
quod quidam cui nomen erat Paganus, honestus,
clericus et Senonum magnus in ecclesia,
secum detinuit aliquanto tempore quemdam
qui Machomis patriam gestaque dixit ei.
Qui de progenie gentili natus et altus,
Christi baptismum ceperat atque fidem:
ergo se puerum dedicisse legendo professus
quidquid scripturae de Machomete sonant,
dixit eum genitum genitoribus ex idumaeis
et Christi doctum legibus atque fide.
Rethor (sic), arismeticus (sic), dialecticus et geometer
musicus, astrologus, grammaticusque fuit.
Qui licet, ut liber, excelleret artibus istis,
ex seruis seruus ortus et altus erat.
Seruus erat domini cuiusdam nobilis atque
castellis, opibus diuitis et populo.
Qui licet omnibus his et pluribus esset abundans,
more tamen gentis illius et patriae,
merces mutandas, species quoque pro speciebus,
longe per seruos mittere suetus erat;
sed magis arbitrio Machometis quaeque fiebant,
utilior reliquis, plusque fidelis erat.
Illis temporibus et in illis partibus unus
uir fuit, egregii nominis et meriti,
conuersans solus inter montana rogansque
pro se, pro populo, nocte diemque Deum
more prophetarum gnarus praenose futura,
totus mente polo, carne retentus humo.
Vicinis igitur de partibus atque remotis
multi gaudebant eius audire locum.
Consilio cuius, prece, dogmate quisque refectus
regrediebatur laetior ad propriam [propria B].
Sic etiam Machomes deuotus uenit ad illum,
recte uiuendi discere dogma uolens.
Quo uiso, Sanctus, admoto lumine mentis,
intus possessum daemone nouit eum,
et, cruce se signans, "Possessio daemonis", inquit,
"uas immunditiae, fraudis amice, fuge!
Quid luci tenebrae, uel quae conuentio Christi
ad Belial? Tecum portio nulla mihi."
His Machomes motus et scrutans intima cordis
et manuum, talem se reperire nequit;
unde satis supplex humilisque requirit ab illo,
quare tam grauiter corripuisset eum.
Sanctus ei: "Vere possessio daemonis es tu;
lex sacra, sacra fides, te tribulante, ruet.
Coniugium solues, corrumpes uirginitatem,
iudicioque tuo castus adulter erit;
exlex legitimum damnabit iniquus amicum
iustitiae, pietas impietate cadet.
Tu facies, mentis ut circumcisio non sit,
ut redeat carnis, ut sacra cesset aqua,
utque loquar breuiter [breuius B], Adam ueterem renouabis
atque nouas [noui A] leges ad nichilum rediges."
Tunc Machomes constanter ait se malle cremari
quam pro se leges ad nichilum redigi.
Vir tamen ille Dei nichilominus increpati illum
aque [eque B] sua facie iam procul ire iubet.
Abscedens Machomes et Sancti dicta reuoluens,
innumeras animo fertque refert(que) uices.
Nam de se Sancto plusquam sibi credere coepit,
et sicut mentem sic uariat faciem;
iamque satis posset aduertere quilibet illum,
non proprii iuris esse sed alterius.
Daemon enim ducebat eum quocumque uolebat,
permissuque Dei prospera cuncta dabat.
Qui, proprium tamen ad dominum, de more reuersus
exequitur solitum sedulus obsequium;
conseruos ad se uocat; adsunt: imperat illis;
illius imperiis accelerando fauent.
Serica cum tyriis et murice pallia tincta,
plurima praeterea quae pretiosa putant,
de domini sumunt thesauris atque camelos
ex ipsis onerant; sic iter arripiunt.
Aethiopas igitur, Persas Indosque petentes,
merces mutandas mercibus instituunt.
Non sic ad uotum Machometis esserat unquam,
nec tantum domino proderat ante suo:
nam rediens, commissa sibi duplicata reportat;
quaedam, multa magis quam triplicata refert.
O(h)! diuorum scrutator iudiciorum
quis queat esse? Malis plus sua uota fauent.
Sed si credamus rationi christicolarum,
quam sacra lex firmat, quam tenet alma fides,
retribuit Deus ista malis propter bona quaedam,
quae quandoque amli, parua licet, faciunt.
Econtra nemo tam sancte uiuit ad unum,
quin aliquando manu, mente uel ore cadat.
Hic igitur premitur ut et hic deponat amurcam
quam de peccato contrahit exul homo.
Sic Iob, sic Machomes (bonus hic, malus ille) fuerunt;
nunc habet hic requiem, sustinet ille crucem:
taliter Antiochus, Machabaei taliter; hi nunc
felicet gaudent, nunc miser ille dolet.
Pressuras Sancti sic omnes paene tulerunt,
ut dolor iste breuis gaudia plena daret.
Iam non turberis, Domino si iudice, iustis
hic mala proueniunt, uel bona saepe malis.
Diuitis esto memer quem Lazarus ille rogaba,
cuius lingebat ulcera lingua canum:
Diues inhumanus modo tormentatur in igne,
nunc Abrahae gaudet Lazarus in gremio.
Sic Nero, sic Decius, Datianus, Maximianus
presserunt Christi tempore membra suo,
et caput ipsorum (Christum loquor) in cruce misit
gens cui promissus et cui missus erat.
Ille resurrexit, ascendit, regnat et illuc
membra trahit secum iugiter ipse sua.
Sic antichristos uermis qui non morietur
rodet, et Inferni flamma uorabit eos.
Talibus exemplis sta firmus, cum mala iustis
uel bona non iustis sape uenire uides:
nam, quod de Domino testatur Lectio sacra,
iudicium iustis exeret hic patiens.
Quod quia tangendum uisum fuit utile, noster
est intermissus ad modicum Machomes.
His intermissis, redeuntes ad Machometem,
texere propositum iam satagmus opus.
Tempus adest quo mortuus est dominus Machometis,
et sine prole manet uxor, et absque uiro.
Sed sicut domino Machomes fuit ante fidelis,
sic etiam dominae subditur imperiis.
Seruit ei, dat consilium, procurat agenda,
plus solito dominae multiplicauit opes.
Postquam post domini decessum transiit annus,
disponit iuuenis nubere iam domina;
secretoque uocans Machometem tempore, dicit:
"Sum iuuenis, sexu femina, res fragilis;
possideo seruos, ancillas, praedia, uillas;
sunt castella mihi, sunt etiam proceres;
sum uiduata uiro, natis et utroque parenti,
ignoro prorsus qualiter ista regam [geram B].
Ergo tu, qui consilio callere probaris,
praemeditare mihi quae facienda probes.
Vtile consolium rogo prouideas et honestum;
nunquam laude carent haec duo iuncta simul.
Sit persona decens, sapiens et strenua, sit quae
non minuat nostrum nobilitate genus.
Denique, ubi talis sit ut esse per omnia dignum,
illum me nemo iure negare queat."
Respondit Machomes: "Operam dabo nocte dieque;
forsitan inueniam qui deceat dominam.
Sed, quia uix talis in multis inuenietur,
quod quaeris longi temporis esse reor.
Non diffido tamen, quia si Deus ista futura
praeuidit, non est cur remanere queant."
His dictis, Machomes abscedens, peruigil instat,
si quoque forte modo ducere possit eam.
Transierant uix octo dies cum subdolus ille,
ueracem simulans, praemeditatus adest.
Vultum demittit [omittit B], oculos grauat, afficit ora,
mentitur facie relligionis opus.
Pallidus apparet, ut quilibet hunc heremitam
aut anachoretam iudicet aut monachum;
talem se simulat ut dicere uera putetur,
cum dominam fallet, falsa loquendo sua;
rhetoricosque suis uerbis miscendo colores,
cum domina tanquam Tullius alter agit.
"Si iuueni nubas quem nobilis ordo parentum,
quem decus atque decor, strenuitasque leuet,
depopulator erit rerum fortasse tuarum;
uastabit uillas, praedia destituet,
omnia consumet uiuendo luxuriose:
que modo diues eras, ad breue pauper eris;
quodque puto grauius, te spernens, fiet adulter;
unde, timens capiti, non eris causa loqui.
Qua re consilium dominae, me iudice, non est
nobilis et iuuenis quaerere coniugium.
Sed iam de senibus tecum, puto, mente reuoluis:
ille uel ille senex est bonus, est sapiens;
congruit ille mihi bene, me reget et sapienter
omnia disponet; nubere quaero seni.
Sed non hoc quaeras, quia non sibi conuenienter
iunguntur iuuenis femina uirque senex.
Illa calore uiget, nitida cute, corpore recto:
pallidus, incuruus, sordidus, ille tremit.
Illa iuuentutis amplexus factaque quaerit.
[falta un pentámetro]
Ille dolet, tussit, emungitur, excreat; illa
sanior et iuuenis pene nihil patitur.
Auditus, gustus, olfactus, uisio, tactus,
integritas mentis in sene deficiunt;
sed, nisi turbetur casu, natura iuuentus,
sensibus his sanis, laeta uigere solet.
Cum sibi dissimiles ita sint iuuenesque seneque,
cum sene quo pacto copula stet iuuenis?
Non igitur iuueni, qualem praediximus ante,
nec cuiquam uetulo conueniat domina [dominae A].
Vt uulgare loquar, praesumo docere Mineruam: [cf.simplicius multo est 'da pedicare' Latine
¦dicere: quid faciam? crassa Minerua mea est, Priapeum III, 9-10]
non praesumo tamen, actito iussa mihi;
et solet hoc multis contingere res alienas
multotiens melius quam proprias agere.
Et quod non fallat haec in me regula, nosti
namque tuis semper postposui propria:
dum tibi uir uixit, me nemo fidelior illi;
nemo tibi uiduae me fuit utilior;
cumque tibi maneam tuam commodus atque fidelis,
cur dubites nostro credere consilio?
Quodque loquar dominae non mentem, non grauet aures
cum cupiam tibi plus quam mihi proficere."
Illa refert: "Constata, Machomes, te ueram locutum;
et debere tibi credere me fateor.
Dic igitur quodcunque placet, quodcunque uidetur;
consilium, credo, credere non renuam [tenuam A]."
Tunc Machomes solito factus securior, illi
iam reserare parans abdita cordis, ait:
"Quae modo sunt domini dominaeque fuisse probantur,
ancillae, serui, praedia, prata, domus,
uillarum reditus, terrarum commoda cuncta,
a puero semper nota fuere mihi.
Nullus de seruis dominae sic omnia nouit,
nullus ei tantum commodus esse potest;
et, nisi seruili sub conditione tenerer,
nobilium nulli nuberet utilius."
Talibus auditis, ut prudens atque modesta,
responsum tali temperat illa modo:
"Consilium quod das nec prorsus dico probandum,
nec prorsus dico quod reprobare uelim;
nam quod de iuuenum dixisti nobilitate,
ut patet in factis, nemo negare potest;
uix etenim uideas cum nobilitate iuuentam
quin sit contemptrix, prodiga, uana, procax [loquax B],
sic etiam constat te rea fuisse locutum,
quod senis et iuuenis copula non deceat;
et bene monstrasti disconuenientia quare
iungi non debent; id placet, idque probo.
Sed quod me dicis tibi nubere conuenienter,
nulla mihi ratio persuadere potest.
Si dominae serus iungatur, nemo tacebit;
ridendi causas omnibus ipsa dabo.
Clamabunt omnes, simul omnes improperabunt,
et dicent omnes: femine uirque simul,
quae solet esse super, nunc subiacet; et dominari
quae solet, ancillae nunc gerit officium.
Quodque magis timeo, quoniam magis est pudibundum,
dicent me quondam succubuisse tibi;
quod si uel leuiter submurmuret unus ad unum,
id quoque si sciero, me puto malle mori.
Est etiam procerum mihi copia, qui mihi debent
temporibus certis reddere seruitia;
quos puedeat seruire mihi si nupsero seruo;
sic honor, et nostrae sic minuentur opes.
Quin etiam serui, conseruum despicientes,
nec tua curabunt nec mea iussa sequi.
Sic et quae spondes ex te mihi commoda perdam,
quaeque putas per te damna cauere feram."
Cautus ad hace Machomes aurem patienter habebat,
cordis in arcano singula uerba locans;
oreque compresso, modicum silet, ut uideatur
responsum magni ponderis esse suum;
inde leuans oculos et [te B] donare placebit,
quae metuis poterunt nulla nocere tibi;
nobilis aut serus, tibi uel mihi nemo resistet;
aut timor hos subdet, aut sociabit amor.
Vnde tuam nemo praesumet laedere famam,
sed benedicetur nomen ubique tuum.
Diuitiae crescent, augmentabuntur honores,
et procerum solitor maior erit numerus.
Multiplicabuntur reditus, augebitur omne
quod minus esse solet, uillula, uicus, ager:
et, quod promitto si non erit, excute dentes,
aut fodias oculos, aut mihi tolle caput."
Tam magnis igitur promissis illa ligata,
si proceres laudent, nubere spondet ei.
Tunc Machomes gaudens exit festinus ab illa;
ad proceres ambit; munera magna parat.
Hunc trahit in partem, secreto postulat illum;
hunc sibi promissis allicit, hunc precibus.
Aurum promittit, argentum, pallia, uestes,
quidquid amat mundus, quidquid habere cupit [potest B].
Rem tamen occultat, nisi qui [cui?] firmauerit ante
quod ferat ex toto corde iuuamen ei.
Postquam per partes Machomes sic quemque ligauit,
ut nulli retro cedere iam liceat;
consilio prudens, omnes conduxit in unum,
et quo res tendat omnibus innotuit:
scilicet ut liber fiat, laudantibus illis,
et per eos dominae possit habere thorum,
iamque manumissi sibi reddere non grauet illos
antea quae domino debita reddiderant.
O coecum uirus quo turget iniqua cupido,
quo semel imbutus se quoque nescit homo!
Hos ita coecauit nummi species, rubor auri,
quod faciunt dominam ducat ut ille suam:
cuius erant domini fiunt ob munera serui;
libera supponunt colla manusque iugo.
Ad dominam properant et quod Machometis ab ore
audierant, illi persuadere student:
"Si dominus noster", dicunt, "tuus ille maritus,
nobilis et sapiens, non moreretur adhuc;
non tibi uicinus praesumeret ullus obesse;
externos etiam subderet ille tibi;
omnia curaret, disponeret omnia; nulla
morderet mentem sollicitudo tuam.
Sed quia mortuus est et te sine prole reliquit,
atque remanserunt multa gerenda tui,
est opus ut nubas, quia non potes absque marito
pondera curarum, femina, ferre diu.
Sed, uiuente uiro, constat quod casta fuisti;
post obitum cuius haec quoque fama manet,
unde timebamus ne forte tibi statuisses,
sic semper uitam ducere uelle tuam.
Hac igitur causa conuenimus ut uerearis
tot uel tantorum sperne consilium.
Nube uiro, quia si de te non uenerit haeres
qui teneat terram, te moriente, tuam,
omnia quae tua sunt miserabiliter rapientur,
particulamque uolet quisque tenere suam.
Immo, si fuerit quis fortior, omnia tollet,
si quis ei contradixerit ense cadet;
et nos aut poenis aut morte peribimus omnes,
si non tu serui subiiciamur ei.
Quae mala iure tibi uertentur ad impietatem
si, non contemnens, nubere nolueris."
Illa refert: "Etsi non nubere proposuissem,
propositum pietas uinceret et ratio;
sed constat mecum me nil proponere magnum
quod non ex uestro pendeat arbitrio;
ergo personam mihi quaerite conuenientem,
quae mihi, quae uobis utilis esse queat;
si tamen ille [illa?] mihi fuerit minus utilis, opto
consilium uestrum non minus inde sequi."
Hoc uerbum statim rapuere loquentis ab ore,
quod procerum placitum spondeat illa sequi;
tunc quidam fortasse senex, cui credere dignum
monstrabat grauitas canaque caesaries,
antiquos annos memorans et gesta priorum
alloquiis dominam talibus aggreditur;
Principio nullus seruili conditioni
subditus est, omnis tunc homo liber erat,
sed quia primus homo peccauit transgrediendo,
peccati poenae subditur omnis homo.
Vnde recens natus, si uiuat nocte uel una,
primi peccati sorde nec ipse [ille B] caret,
et, nisi mundetur sacri baptismatis unda,
semper ei coeli ianua clausa manet.
Hoc quoque mundatis transgressio contulit illa
quod peccare, mori, nemo carere potest;
qui, nisi peccasset, potuisset utroque carere,
et modo sub neutro posteritas gemeret;
sed sub utroque gemit, et Chau [Cham] contraxit ab illo
quod legitur nudum non tacuisse patrem.
Sed quia fortasse dominae non uenit ad aures,
non reor indignum si referatur [reseratur B] ei.
Cum genus humanum Deus ob peccata sub undis
delesset, solis octo superstititbus,
obdormisse Noe legitur; detexta pudenda
eius erant; uidit Cham sine ueste patrem,
detulit ad fratres; fratres doluere, pudorem
patris texerunt: nota fuere patri,
qui contristatus, Cham suposuit maledicto,
et semper seruum fratribus instituit.
Ex hoc cepit homo causas homini dominandi;
ex hoc seruilis sumpsit origo caput [ex hoc seruile sumpsit habere caput B].
Sed quia peccauit Cham uel Chanaam modo seruit
qui sequitur Iaphet, Sem quoque liber erit;
nam, si quis peccat, peccati seruus habetur,
eque Deo natus crimina cuncta fugit;
non peccando, Dei iam filius esse docetur
nec seruus dici iure nec esse potest.
Hoc Iesus dicit et apostolus ille Iohannes:
hic euuangelio non mihi quaero fidem.
Hos quoniam testes constat non posse refelli,
liber erit meirto quisque fidelis homo.
Esta autem domiane seruorum copia multa,
inter quos unus omnibus est melior;
qui bonus et sapiens, qui strenuus atque fidelis,
qui ualidus membris, qui specie nitidus;
digne rex posset, uel princeps quilibet esse,
si non ex seruis eius origo foret."
Tunc, uelut ignorans quod de Machomete loquantur,
callida responsum dissimulando dedit:
"Quem mihi laudatis ignoro, sed ex(h)ibeatur
et fiat liber; sim sua, sitque meus."
Praesentant proceres Machometem, suscipit illa;
de seruo liber protinus efficitur.
Tractatur de coniugio; consentit uterque,
et modico lapso tempore conueniunt.
Gaudia [Grandia B], prandia, fercula, pocula, uasa, ministros,
pransores, cytharas, cimbala, sitra, lyras,
pallia, cortinas, aurum, lapides pretiosos,
ornamenta domus, quis numerare queat?
Auceps, uenator non defuit; ardea, cygnus,
grus [grux B], pauo, mergus, adest ursus, aper, caprea.
Festiuos egere dies dum festa fuere;
sed dolor infestat festa repente grauis:
nam Machomes morbo qui dicitur esse caducus,
arreptus, dominae concidit [arreptus, transp. B] ante pedes.
Membra uolutat humi, decurrunt ore saliuae;
iam quasi defunctum flet domus et domina;
peneque deficiens, nimio confecta dolore,
quod spes quae [quod B] fuerat de Machomete perit.
Ad thalamum properat et claudens ostia post se,
ut dare solamen nemo ualeret ei.
Ingeminat luctus, uestes a pectore scindit,
abrumpit crines, unguibus ora secat.
Interea Machomes, animo flatuque resumpto,
tristitiae causas quaerit et audit eas,
et dominam quaerit, tahlamos intrasse [intrare B] docetur;
praecipit ut ueniat, ostia clausa uetant.
Tunc per se Machomes accedit et ostia pulsat;
quae pulsata diu, uix reserantur ei.
Ingressus dominam solari temptat, at illa
nullum solamen ex ratione capit.
Blandiri dominae Machomes molitur, at illa
pro blandimentis euomit opprobria;
commendat Machomes illis nobilitatem,
illi de seruis exprobat illa genus.
At Machomes, quanquam sibi sit patientia falsa,
parce [* B] tamen dominae sustinet opprobria,
scilicet ut longo tandem satiata furore
uel sic suscipiat quae rationis erunt.
Res ita prouenit, dominae deferbuit ira
unde sit in Machomem iam minus ipsa grauis
laetatur Machomes, supplex accedit ad illam
atque salutantem taliter alloquitur:
"Si seruum uelles audire tuum patienter
(nam Machomes dominae non nisi seruus erit)
si uelles, inquam [inquit B], mihi credere, protinus omnis
ira dolorque tuo cederet ex animo."
"Dic", inquit, "patiar tantum, si uerba loquaris,
si me non temptes fallere more tuo".
Respondit: "Nisi uera loquar, si fallere quaeram,
linguam fallacem gutture uelle suo."
Propositum praebens assensum, conditioni
annuit ore, manu; protinus ille refert:
"Quod me sperasti nuper tormenta tulisse,
nulla fuit morbi passio, crede mihi;
de coelo uirtus in me descendit, et illam
immensam fragilis ferre nequiuit homo:
propterea cecidi spumans et membra uolutans,
non quia passio me laeserit ulla mali.
Sed nunc mandatis praebe coelestibus aurem,
quae mihi de coelo nuntius explicuit.
Sicut enim Gabriel archangelus ille Maiae
aduentus Christi nuntius ante fuit,
sic uentura Deus reserat mihi nunc per eundem,
et pietate prius, et pietate modo.
Natualis enim primos transgressio legis
infecit patres et genus omne suum;
postea, scripta Dei digito, Moysi data lex est,
quam, mandante Deo, detulit ad populum.
Promisit populus Domini se iussa tenere;
sed cito dissiluit transgrediendo uiam.
His igitur causis moriendi lege tenemur,
exilium patimur tartareasque cruces.
Sed Deus, has hominum poenas miserando, recepit
naturam nostram, uirgine matre satus [natus B];
in cunis positus, intra praesepe locatus,
contectus pannis uilibus et modicis,
esuriens panis, sitiens fons, diues egenus,
pareter peccatum cuncta gerens hominis.
Ex infante puer, sed et ex puero iuuenescens,
denique uir factus, discipulos habuit;
uitandum uitium, uirtutem dixit amandam;
respuit elatos, suscipiens humiles;
coniugio docuit praeferri uirginitatem,
de qua praeceptum non tamen ipse dedit.
Coniugium castum mandauit, ut unus et una
consociarentur foedere legitimo:
nam, reliquo quocunque modo se quis macularet,
turpis eum dixit criminis esse reum.
Omnibus impendi sincerum iussit amorem
omnibus, ut capiat quod sibi quisque cupit.
Hinc [Hunc B] circumcidi carnem uetuit genitalem;
usque modo, dicens, ista figura fuit;
re praesente, figura uacet, baptismatis unda
isti succedat; haec stet et illa cadat.
Agnus, ouis, uitulus et caetera signa recedant;
quo sol resplendet, non habet umbra locum.
Iam Pharisaeorum procul absint traditiones;
lex uetus impletur, lege uigente noua.
Talia dum mandat constanter homo, Deus idem:
saeuit Iudaeus et Phariseus ad haec.
Insidiantur ei, uerborum retia tendunt;
se uerbo Verbum fallere posse putant.
Quod quia non possunt, intendunt crimina falsa,
sed, nisi cum uoluit, fraus mihi illa fuit.
Nam contra Dominum non est sapientia; non est
consilium, uirtus, sermo uel ingenium.
Ergo cum uoluit tentus fuit; aspera lenis
sustinuit, clauos, uerbera, probra, crucem;
in cruce defunctus, terrae mandatus, adiuit
Tartara; confragit, cum spoliis rediit,
discipulis uisus est quadraginta diebus,
Thomae palpandum praebuit ipse latus,
corporeumque cibum sumpsit, cernentibus illis
ut monstraretur uiuer uera caro.
Denique iussit eos totum transire per orbem
et ueram populis insinuare fidem,
ut credant, ut agant, ut sacro fonte lauentur
et salui fiant, sin alias perient.
His dictis, benedicit eis; coeloque receptus,
promisso Patris munere firmat eos.
Spiritus inter eos in linguis uenit et igne,
ut per uerba fluant quos sacer urat amor.
Ergo, muniti linguis et amore calentes,
securi Christi nomen ubique ferunt;
unde flagella, cruces, ignes, gladios patiuntur;
sed poenis illos uincere nemo potest.
Quin sibi collato [magnarum B] uirtutum munere reges
et populos Christi supposuere iugo.
O noua res! Morum mutatio tanta fiebat
ut qui maior erat gaudeat esse minor;
Qui fuerat quondam nutritus deliciose,
cum modico modicam pane requirat [requirit B] aquam,
qui prius ornari pretiosa ueste uolebat,
nunc uili sacco frigida membra tegat.
Hic cibus, hic uestis, ita strinxerat illa pudenda,
quid uix inter eos quis nisi castus erat.
Virginis hic uotum sibi fecerat; ille maritus
seruabat sancti foedera coniugii.
Tanta christicolae tenuerunt relligionem,
dum data lex nouiter, dum nouus ordo fuit;
sed quod habere solet nouiter nouus ordo statutus
primitus ut [primo B] uigeat, inde tependo ruat;
sic quoque relligio decreuit christicolarum,
ut quae summa fuit postea corruerit.
Inuidiae surgunt, sibi quisque requirit honorem
et frater fratrem laedere non metuit.
Ebrius efficitur qui sobrius esse solebat,
et parcus uenter soluitur ingluuie.
Foedatntur mentes et corpora commaculantur,
uirgo ruit uitio, castus adulterio.
Nemo fidem Christo nec fidum [promissum B] seruat amorem;
nemo tenet castum se; ruit [sic perit A] omnis homo;
et quem iam Christus cruce, sanguine, morte redemit,
ut redimat rursum non morietur item.
Sed tamen ex ipsa qua praeditus est pietate
consilium statuit ne penitus pereat.
Legis onus minuet, tollet baptisma, decemque
uxores unus ducere uir poterit.
Scribere mandauit Deus haec mihi per Gabrielem,
caetera iussurus tempore quaeque suo.
His mihi de causis Gabriele superueniente,
sicut uidisti, concido, spumo, tremo,
qui simul abscedit, ergo, mox uirtute resumpta,
gratulor arcani conscius angelici.
Tu quoque congaude quia femina sola mereris
diuinum mecum noscere consilium".
His Machomes dominam sic [se B, corr. A] decepisse putabat,
ut quidquid dicat credere non dubitet;
sed, nihil illa putans uerbis fallacius istis,
conuiciis illum talibus aggreditur.
"Mendax, plene dolo, te sustinui patienter
expectando diu te mihi uera loqui;
sed quia nunc uideo te non nisi falsa locutum
contra promissum quo mihi uinctus eras,
me uix abstineo quin excruciam tibi dentes,
quis oculos fodiam, quin caput ense [esse B] cadat."
Respondit Machomes: "Vt credas profero testem
de cuius dictis sit dubitare nefas.
Nos omnes scimus quod, in isto monte propinquo
est quidam magni nominis et meriti;
a quo, si quisquam quae sint uentura requirat,
quidquid respondet indubitanter erit.
Non prece, non pretio, nulloue timore moueri
a uero poterit; firma columna manet;
hic tibi quae dixi si deneget, omnia membra
per minimas [minuas B] partes, annuo, tolle mihi."
Illa rapit uerbum, sanctum commendat et "illum
cras", inquit, "dicta conditione, petam."
Laudat et hoc Machomes, et, eum de nocte requirens,
cuncta refert, et post talia commemorat.
"Praeteriere, puto, iam tres aut quatuor anni,
ex quo sancta domus haec mihi nota fuit,
tunc mihi dixisti quod, me faciente, peribunt
lex noua, sacra fides, coniugium, lauacrum,
his adiunxisti quamplurima, more prophetae,
ante quam ueniant notificata tibi;
et, si praeuidit per me Deus ista futura,
ut praedixisti, res ita proueniet.
Sic igitur Christi destructa lege fideque,
in baratri poenas corruet omnis homo;
nam nisi qui fuerit baptismi fonte renatus
ad Christi regnum nullus habebit iter.
Attamen haec aliter fieri fortasse ualerent,
si nostris uelles coredere consiliis;
christicolis aliis destructis tu superesses,
et templum tecum [Solimae templum A], discipulique tui;
et, miserante Deo, modico de semine posset
Christi cultorum surgere magna seges."
Sanctus ad haec: "Iura te non euertere templum,
quodque mihi parcas discipulisque meis,
et faciam quaecumque uoles, tantummodo non sint
aduersus Domini iussa sacramque fidem."
Et Machomes: "Christo contraria multa uidentur
quae dispensanter saepe licet fieri."
Sanctus ait: "Sic est; dic quod placet, impleo; tantum
seruetur semen christicolae populi."
Iurauit Machomes et subdidit: "Est mihi coniunx
excellens fama, diuitiis, genere;
qua nubente, mihi uenerunt prospera cuncta,
sed cito turbauit gaudia nostra dolor.
Improuisus enim morbus mihi contigit, et me
seminecem strauit ante pedes dominae.
Illa repentino casu turbata, simulque
tota domus, flentes unguibus ora secant.
Sic iacui similis defuncto pene per horam
et, rursus sumpto flamine, conualui
et, satagens moestos solari, dissimulabam,
affirmans passum me nihil esse mali;
sed secreta Deus mittit mihi per Gabrielem,
cuius uirtutem ferre nequiret homo.
His illa non dante fidem, te nomino testem,
laudat, et idcirco cras tua tecta petet.
Haec tibi confiteor; haec antea dicere ueni
quam ueniat, ne tu dicta negare queas.
Haec et in occulto teneas, cum uenerit illa [uersus om. A]
quae si testeris, tuque tuique ruent;
et, quod iam dixi, sic christicolae perimentur
ut iam non ualeat surgere uestra fides.
Tunc Sanctus, Christi plus quam sua commoda pensans,
dicere promittit quae Machomes monuit.
Regrediens Machomes aurorae praeuenit ortum,
ne quis eum uideat et referat dominae.
Iamque die facto, montem petit illa propheate,
nescia quod Machomes nocte fuisset ibi;
omnia narrat ei, quae sit, cur uenerit; ille
quae fuerat doctus a Machomete refert.
Illa redit gaudens tanto nupsisse marito,
qui mundi mutet iura, iubente Deo.
Iam ueniam poscit; iam se peccasse fatetur
quod iussis eius improba restiterit;
iam ueneratur eum; iam prorsus subditur eius
imperiis; iam se non reputat dominam.
Laetatur Machomes ita se uicisse prophetam,
ut per eum dominam sic sibi subdiderit.
Et dicit: "Nosti tibi me non falsa locutum,
certam te [me B] fecit ille futura uidens.
Nunc igitur quid agas te doctam conuenit esse;
quando superueniet angelus ille mihi,
sicut iam dixi, uirtutem ferre nequibo;
sed tremulus, spumans, protinus ipse cadam.
Tu uero statim me ueste teges pretiosa,
donec item redeat angelus ad superos.
Si quis enim uideat me talem, nescius alti
consilii, morbo me cecidisse putet."
Illa refert: "Pro posse geram quaecumque iubebis;:
intendent in te mens, manus, os, oculi;
contra stare tibi praesumet nemo meorum,
nam tua sunt melius, quam mea quae mea sunt."
Hinc simulat Machomes uultum solito grauiorem,
et, uelut e coelo uenerit, alta sonat.
Sic risum uitat et uerba mouentia risum,
ut stupeat quisquis antea nosset eum.
Sub terra Machomes cameram fieri sibi fecit,
in quam praeter eum nullus haberet iter.
Quam Machometem coniunx ideo fecisse putabat,
ut Domino posse uiuere liberius.
Sed uitulum niueum Machomes absconderat intus,
cuius erat potus Bacchus, et esca Ceres,
qui sic doctus erat studio Machometis ut eius
se genibus flexis sterneret ante pedes.
Et persistebat in terra sicut adorans,
donet surgendi signa daret Machomes.
Contigit ut fierent illic solemnia quaedam,
ad quae conuenit patria tota fere;
per se magnates, per se plebs, et muliebris
a maribus sexus dissociatus erat.
Femineus sexus in uerbis semper abundat,
dixeris arcanum, uix reticere potest.
Sic uxor Machomis conuentu dixit in illo
quae celanda sibi crediderat Machomes.
Namque sui dum quaeque uiri laudes memoraret,
omnibus ipsa suum praeposuit Machomem,
dicens: "In uestris quidquid laudabile constat
longe praecellit in Machomete meo.
Quin etiam, noua si qua Deus proponit [disponit A] agenda,
angelus ille meo nuntian ante uiro;
et, quia coniugii nos castus amor facit unum,
nulla putat Machomes non retegenda mihi.
Vnde, fidem mihi si facitis seceta tenere
quae uobis dicam, mira futura loquar."
Affrimant omnes se nulla prodere causa,
donec eis Machomes ipsaue praecipiat.
Tunc quidquid Machomes secretum dixerat illi
ipsa reuelat eis, ordine quaeque suo.
Omnes mirantur, omnes hanc esse beatam
dicunt, quod tanto sic sociata uiro.
Finito festo, redeunt ad propria quique
atque domi referunt dicta uel acta foris;
cumque referretur quorundam plurima uirtus,
uirtutum Machomis mentio maior erat;
nec tamen ullus adhuc procerum secreta sciebat
que dominabus erant credita de Mahcome.
Quae licet illarum fidei mandata fuissent,
una nocte tamen non taucere uiris:
scilicet arcanis Machomem coelestibus uti,
et uentura prius noscere quam ueniant;
quod lex a Christo dat dura nimis, moderanda
per Machomem, Domino praecipiente, foret;
multaque praeterea quae supra diximus, aut quae [atque B]
sunt retegenda suoo tempore siue loco.
Mirantur proceres super his, secumque reuoluunt
quidnam portenti talia significent.
Hi dubitant fieri tot tantaque per Machometem;
hi dubitare putant de Machomete nefas.
Nam, dum respiciunt uirtutes anteriores,
coguntur per eas his quoque ferre fidem;
ne uero quisquam remaneret pendulus ultra,
de se dicturus ille uocatus adest.
Excipiens illum summo conuentus honore
surgit, et in primo dat residere loco.
Tunc Machomes causam conuentus quaerit, et unus
quem commendabat lingua, genus, probitas,
cygnea canities (quis enim prasumeret alter,
aut sciret tanto reddere uerba uiro?).
Hic igitur talis ac tantus, supplice uoce,
uultu demisso, sic reuerentur ait:
"O patriae custos! O spes! O gloria nostra!
nos omnes seruos noueris esse tuos,
nec seruos durum qui te dominum patiamur,
sed quos more patris corripiendo foues.
Propterea quotiens audimus grandia de te,
quisque uelut proprio gaudet honore tuo.
Quae uero de te miranda modo referuntur,
extollunt coeli nomen ad alta tuum.
Nam si consiliis diunis participaris
et Deus arbitrio tractat agenda tuo,
angelus aut Deus es humano corpore tectus,
iam tibi diuinus exhibeatur honor!
Iam tibi donentur thymiamata, thura erementur
ut te pacatum mundus habere queat!"
Respondit Machomes: "Ne me iactare uiderer,
propositum fuerat ista sileme mei [mihi B];
sed quae uult per me fieri diuina potestas,
per me non fieri criminis esse reor.
Ergo locus certus et teminus instituatur,
in quo conueniant cum populo proceres,
ut referamus eis quae sit diuina uoluntas,
qualiter infirmis parcere prouideat.
Longinquas igitur percurrat epistola partes,
nuntia conuentus, temporis atque loci."
Dictum laudatur; edictum mittitur, omnes
tam Machomi(s) nomen quam noua fama mouet.
Conuentu facto, Machomi(s) facundia captat
aures et mentes, gestibus, ore, manu;
unde satis miror, si uel fuit unus in illis
qui Machomis uerbis nollet habere fidem.
Dixit quae supra iam me scripsisse [dixisse B] recordor;
propter quod breuiter sunt memoranda mihi:
quod Moyses redeat, Christo cedente, uetusque
ritus agatur item, lege cadente noua;
quod sacramentum cesset baptismatis, et quod
circumcidendi nos iterum redeat;
quod licite denas uxores ducere possit
unus, et una decem possit habere uiros.
Haec postquam dixit Machomes, et caetera quae se
dicere dicebat, praecipiente Deo,
"Ascendamus", ait, "montem quem cernitis illis;
fortassis nobis coelica uerba sonent;
sic etenim quondam Moyses de monte refertur
in tabulis legem dante tulisse Deo."
Hic praetendebat Machomes uerissima, uerum
sub specie ueri decipiebat eos.
Nam prius occulte montem conscenderat ipsum
in quo mel multum lecque recondiderat.
Montis enim culmen, qua nescio foderat arte,
ut tuto liquidum quid retinere queat.
Mel igitur Machomes foueae commiserat uni,
altera lac tenui cum Machomes uoluit.
Sic quoque cespitibus fouearum texerat ora,
ut nullus fossae possit habere notam.
Praeterea taurus, quem me memorasse recordor,
cuius erat potus Bacchus et esca Ceres,
haud procul a foueis lactis mellisque latebat
leges confictas a Machomete gerens.
Huc igitur postquam Machomes, proceres populusque
uenerunt, Machomes quemque silere iubet.
Quo facto, quasi consilium Domini, manifestat
quid de mutandis legibus instituet.
Sed cum nonnullos super his dubitare uideret,
immo per paucos his adhibere fidem,
sit (sic) ait: "A Domino deuote signa petamus
quae ualeant seruos certificare suos."
Tunc, genibus flexis, sternentes corpora terrae,
ex desiderio cordis ad astra uolant,
cumque rogata diu pietas diuina fuisset,
surgens, surgendum significat Machomes.
Post haec assumptis secum senioribus, illuc
ducit eos quo mel lacque recondiderat.
Erectis igitur oculis manibusque, refertur
ad Dominum tales exhibuisse preces:
"O pater omnipotens qui uerbo cuncta creasti,
quique creata regis, cuncta mouens [regis cuncta, manens stabilis B] stabilis,
qui de te genitum fecisti sumere carnem,
qui mundo uitam mortuus ipse dedit,
quique nouae legis per eum mandata dedisti,
quae si quis seruet uiuere semper habet!
Sed quia iam senuit mundus, uix illa tenere
quis ualet; unde prope iam perit omnis homo;
si placet ergo tibi legis mollire rigorem
(quod te facturum me docuit Gabriel),
digneris praeter solitum mundo dare signum,
per quod noscat in hac te sibi parte pium."
Sic prece finita, Machomes inquirere coepit,
nunc hunc, nunc illum dissimulando locum;
post, tanquam casu, fossas diuertit ad illas
mel ubi lacque prius ipse recondiderat.
Porro cespitibus, nunc hinc, nunc inde, remotis,
altera fossarum mel dedit, altera hac,
quo magis indicio pietas diuina placeret;
dulcia mel superat, lacte quid albius est?
Attamen ut dubius Machomes probat ore saporem;
post illum gustant ordine quisque suo.
Tunc extollentes uoces et corda manusque,
grates diuinis laudibus accumulant;
et Machomes, lacrymis ficta pietate profusis
atque diu tonso pectore, sic loquitur:
"Ecce uidetis", ait, "quanta dulcedine mundum
et mundi leges conditor orbis agat;
melle figuratur quod legis amara recedant,
lacte quod ut genitos nos alat ipse suos."
His dictis, rursus ita flesse refertur, ut omnes
illius exemplum mouerit ad lacrymas.
Tunc ait: "Oremus, ut sicut montis in alto
Christum discipulis iura dedisse liquet
et sicut legem Moyses in monte recepit
quae fertur digito scripta fuisse Dei,
sic quoque nos scripto dignetur certificare
qua genus humanum uiuere lege uelit."
Quo facto, Machomes tanto clamore repleuit
aera, quod coelos intonuisse putes.
Tunc taurus quem nutrierat (quod iam memoraui),
qui iuxta gracili fune ligatus erat,
exilit ad uocem Machometis, uincula rumpit [rupit A]
et domini pedibus stratus adorat eum.
Hic igitur leges cornu gestabat utroque
fictas et scriptas arte, manu Machomis.
Quo uiso, Machomes coepit simulare stuporem
ac si non alio tempore nosset eum.
Tunc propius plebs et proceres accedere iussi,
sollicite [sollerte B] uitulum scriptaque prosciunt.
Inueniunt illic ea que confinxerat ille
astutus Machomes mente, dolo, manibus;
ut sacramentum baptismi destituatur,
circumcidendi lege leuante caput;
ut Christi carnis et sanguinis occidat usus
et redeant aries, hircus, ouis, uitulus,
ut decnas ducat uxores masculus unus,
et [ut B] pereant casti foedera coniugii.
Plurima praeterea Machomes scripsisse refertur,
que, mihi certa minus, duco tacenda magis;
multaque multotiens non est replicare necesse,
quae scio saepe suis me meinisse locis.
Verum quis poterit exponere sufficienter
quas laudes dederunt plebs proceresque Deo?
Virtutes etiam Machometis ad astra leuabant,
quod sibi par hominum nullus in orbe foret;
et, satis atque super tauri mirando decorem,
de coelo missum quisque putabat eum.
Hinc quam detulerat legis mandata probantes
obsequium spondent nutibus, ore, manu.
Exactis igitur solemniter octo diebus,
laetus et admirans ad sua quisque redit.
Taurus cum solo solus Machomete remansit,
at Machomes ullum clausit ut ante fuit,
et pascebat eum dum uixit ut ante solebat;
se tamen excepto nemo uidebat eum,
cumque rogaretur Machomes quo taurus abisset,
per quem de coelo lex noua missa foret,
ad superos illum Machomes dicebat [fingebat A] abisse,
unde petisse prius ima docebat eum.
Credebant quidquid Machometis ab ore sonabat
ac si coelestis nuntius ille foret.
Credebant igitur quia taurus ad astra regressus
uirtutum numer consociatus erat.
Credebant Machometem terris ideo superesse,
ut praesit mundo cum Deus astra regat.
His ita transactis, modico post tempore, cum iam
gens sua satis sub Machomete foret,
insurrexerunt in eos, gens effera, Persae
omnia uestantes igne, fame, gladio;
namque querebantur Iduameos fraude tenere
iuris Persarum praedia, castra, domos,
quae nisi restituant, prossessa minantur eorum
subiicienda modis omnibus exitio.
Talibus auditis, turbatu gens Idumaea,
et contra Persas bella tenere [mouere B] parant.
Attamen inter eos qui consilio meliores
esse uidebantur, corde uel ore graues,
ante requirendum persuadent a Machomete
quam contra Persas tale quid incipiant.
Qui respondit eos non posse resistere Persis,
credentum potius quod sibi iure petunt,
tunc quidam iuuenes ingenti corde, lacertis
fortibus instructi spicula dirigere,
muniri clypeis, etiam fugiendo sagitis
hostes Parthorum more ferire suos,
sic aiunt Machomi: "Si sic dimittimus ista
quae repetunt Persae, tollere cuncta ualent;
nam, uelut infirmos nos et pauidos reputantes,
a modicis tendent ad potiora manum;
nostraque libertas periet; sic nostra manebunt
regis Persarum subdita colla iugo;
sed Deus auertat ut uiri sic pereamus,
et nostrae gentis [genti A; fort. corr. aut nomen gentis ed.] uiuat ad opprobrium!
Nam cur portamus pharetras, cur tela tenemus,
cur tegimur clypeis, spicula cur gerimus,
si sic uxores, si sic sine sanguine terras,
si sic seruitio pignora cara [nostra B] damus?
Per gladios ueniant, sit eis transire per hastas,
mors gentem nostram uincere sola potest.
Si uinci tamen est ubi non animus superatur,
sed caro sola iacet, dum caput ense cadit [dum cadit ense caput A]."
Omnes collaudant dictum, Machomemque precantur
ut contra Persas dux sit et auctor eis.
Opponit Machomes aetatis tempora longa,
uires consumptas corpore iam uetulo,
se bello modicum uel nullum ferre iuuamen,
quin magis ut senior ipse iuuandus erit.
Praeterea coeli dicebat abesse fauorem,
quo sine nil uires, nil ualet ars hominum.
Has propter causas dicit se bella cauere,
ne quibus esse uelit utilis, hic noceat.
Ad quod dum, tamquam uicti, ratione silerent,
sic Machomi quemdam uerba dedisse ferunt:
"Quod Dominus noster Machomes excusat inire
prealia, ne iuuenes impediat senior.
Dicimus econtra iuuenum minus acta ualere
si non consilium dirigat illa senum;
unde necesse reor ut sis quoque corpore praesens,
ut gens nostra tuum currat ad arbitrium.
Praeterea scimus te tot non esse dierum,
quin bene si sit opus arma mouere queas,
scimus et audacem; melior te nemo fuisse
creditur, haec semper fama tui maneat;
quodque negas coelum nobis ad bella mouere,
ob culpam nostri criminis esse reor;
sed constat quoniam Deus est summae pietatis,
parcens peccandi [peccati B] si bne poeniteat.
Sic de flente Petro, sic de latrone beato,
sic de Ma(t)thaeo pagina sancta docet.
Hi peccauerunt grauiter, sed peoenituerunt;
unde Dei pietas cuncta remisit eis:
sic et nos culpas nostras punire parati,
omnia spondemus quae facienda doces,
carnem tormentis quantislibet afficiemus,
extensis sursum mentibus et manibus.
Sic Niniuitarum non desperamus ad instar
palcandam nobis, si qua sit ira Dei;
si magis hircorum, taurorum uel uitulorum
uictima delectat, sacrificemus et haec;
quod cum fecerimus, qua te reatione retardes
a seruis dominus, a genitis genitor?
Si placet, uxores, infantes, tota supellex
sit commissa tibi, cum pueris sedeas,
des modo consilium, nos praelia sustineamus,
nos feriant hostes, nos feriamus eos,
si superamus eos, laut sit tua; si superemur,
stultitiae nostrae deputet omnis homo!"
Hoc laudant omnes; Machomes plorasse refertur
quod sic quisque suum tendit ad interitum.
Attamen assensum faciens, se spondet iturum,
sicque datur pugnae terminus atque locus.
Dicitur hoc Persis; uerum nihilominus ipsi
insistunt, rapiunt, excruciant, perimunt.
Terminus aduenit, locus insinuatur, adesse
Persae non metuunt, hostis uterque ruit.
Pugnant, oppugnant telis, mucronibus, hastis;
sed socios Machomis bella premunt grauius.
Porro cernentes Iduamei se superari
a Persis bello, uiribus et numero.
Dimittunt Machomem, loculos aurumque ferentem,
quae natis reddat coniugibusque suis;
ne, si forte patres perimantur siue mariti,
paupertas matres opprimat et pueros.
Dumque redit Machomes, quorumdam templa Deorum
temporis antiqui cernit et intrat ea.
In quibus argentum, loculos aurumque reponens
quae sibi seruanda gens sua tradiderat,
exiit accludens et signas ostia post se,
et sic ad dominas tendit, et ad pueros;
tendit et ad reliquum uulgus, quod inutile bello
dimissum fuerat haud procul in casulis.
Eius enim gentis mos dicitur iste fuisse,
et fortassis adhuc istud enim faciunt,
ut, si quando procul uadunt [uadant B] ad bella gerenda,
ducant uel [et B] portent mobile quidquid habent.
Ergo, dum Machomes et uulgus inutile belli [bellum B]
stat procul, euentum nosse rei cupiens,
astute Machomes cunctis blanditur, ut aetas,
ut genus, ut sensus huius erant,
dicens: "O comites, uestri mihi cura relicta,
et iuuenum pietas, debilitasque senum,
et fragilis sexus monet et mouet intima cordis,
usibus ut uestris commoda prouideam.
Scitis quod nostris ad bella uolentibus ire
aduersus Persas ut facerent uetui;
quod non fecissem, si non diuinitus illud
praescissem uetitum, praecipiente Deo,
et quoniam uetitum diuinum praeterierunt,
omnes, ut timeo, destruet ira Dei.
Sed uos insontes quid poenae promeruistis,
infans, mater, anus, uerna, puella, senex?
Ergo Deus uobis parcet, uestraeque puellae
et pueri thalami foedere conuenient;
taliter ut denas sibi copulet unus, et una,
si libeat, denos copulet ipsa sibi;
nec tamen ille, Deo mandante, putetur adulter,
nec reputetur ob hoc criminis illa rea.
Cultor enim terrae, si multos seminet [seminat?] agros,
messibus e multis horrea multa replet [refert B];
sic et ager quando multis uersatur aratris,
sic fecerat sterilis, fertilis efficitur.
Sig gignet [ginnet A: geminet B] multos multis e matribus ille;
illa [ille B] uel ex uno semine concipiet;
nam si de tot erit natura frigidus unus,
alter erit calidus et sobolem faciet.
Sicque uolente Deo, sine fructu nulla manebit
nec sterilis metuet [mutuet B] arboris illa rogum."
Dum sic sermonem Machomes praetendit ad omnes,
nuntius unus adest, solus et ipse malus;
omnibus occisis, se clamat ab hostibus unum
esse reseruatum tante referre mala.
Exoritur luctus; clamor tentoria replet;
plorantum ad coelos tollitur usque sonus.
Vir, matrona sonat, pater, infans, sponsa, maritae;
flet genitor genitum, uernula flet Dominum.
Tunc Machomes inquit: "Deus hoc prouiderat esse,
non aliter decuit; parcite iam lacrymis,
quin magis oremus omnes Domini pietatem,
ut nos et nostros, cunctaque nostra [nostraque cuncta A] regat,
et quibus abstraxit solatia tanta uirorum
uobis uel loculos reddre sustineat!".
His dictis, procedit eos ad templa Deorum,
in quibus ipse prius abdiderat loculos.
Tunc, uelut ignoran, girabat; denique, tanquam
munere diuino, repperit introitum.
Ingrediens reperit loculos, et signa quibusque
in loculis monstrant singula cuius erant.
Femina quaeque sui cognoscit signa mariti
et recipit iuris quod patet esse sui.
Inde maritantur iuxta legem Machometis,
et uiuunt omnes eius ad arbitrium.
Plurima pax illic uiguit, Machomete uigente,
pacatis cunctis hostibus arte sua;
unde Deum Machomem reputabant, atque per illas
partes ipsius [illius B] nomen erat celebre.
Transactis igitur in tanta pace diebus
qui uitae Machomis exstiterant spatium [qui spatium uitae Machomis exstiterant codd.],
mortuus est Machomes et praemia digna recepit,
inferni poenas, ut tenet alma fides.
At sua gens credens quod spiritus eius ad astra
transisset, metuit subdere corpus homo.
Instituens igitur operis mirabilis archam,
intus eum posuit quammelius potuit.
Nam, sicut fertur, ita uas pendere uidetur,
intra quod Mahcomis membra sepulta iacent,
ut sine subiecto [supposito B] uideatur in aere pendens,
sed nec idem rapiat ulla catena super.
Ergo, si quaeras ab eis qua non cadat arte,
fallentes Machomis uiribus hoc reputant.
Sed uas reuera circumdatur undique ferro,
quadrataeque domus sistitur in medio,
et lapis est adamas per parter quattuor aedis,
mensura distans inde uel inde pari;
qui ui naturae ferrum [feretrum B] sibi sic trahic aeque,
ut uas ex nulla cedere [cadere B] parte queat.
Sic igitur Machomem diuo uenerantur honore,
et uenerabuntur dum Deus ista sinet.
Urbs ubi dicuntur Machometis membra sepulta,
non sine portento Mecha uocata fuit;
nam Machomes immunditiae titius amator
moechiam docuit, moechus et ipse fuit.
Sic, ob praeteritos actus uel signa futura,
multis imponi nomina saepe solent;
sic est dicta Babel quod eam qui constitueba(n)t,
dum per eam uellent scandere summa poli,
his Deus indignans lingus confudit eorum,
ut linguam nemo nosceret alterius.
Sic reor Aegyptus tenebrae sonat, obtenebrata
et ducis et populi corda futura docens.
Plenius hoc dicit Moyses, ego taedia uito;
tu Moysen, si uis caetera nosse, lege.

Ed. Du Méril, Poésies populaires...

A = ms. Paris, BNF, 8501
B = ms. Paris, BNF, 328


De este poema deriva el Roman de Mahomet de Alexandre du Pont (1258) [ed. F. Michel, Paris, 1831.
Le Roman de Mahomet de Alexandre du Pont (1258), édition critique par Yvan G. Lepage, avec le texte des Otia de Machomete de Gautier de Compiègne établi par R.B.C. Huygens, Paris, Klincksieck, 1977.
Alexandre du Pont, Le Roman de Mahomet, nouvelle édition, traduction, présentation et notes de Yvan Lepage, Louvain-Paris, Peeters, 1996.]

EDICIONES

    G. Cambier, "Quand Gautier de Compiègne composait les Otia de Machomete", en Latomus 17 (1958).
    R.B.C. Huygens (ed.), "Gauthier de Compiègne: Otia de Machomete, Gedicht von Walter von Compiègne", en Sacris Eruditi, VIII, 2, (1956); pp. 287-328.
    E. Du Méril, Poésies populaires latines du Moyen Age, Paris, 1847 (reimpr. anastática, Genève, 1977), pp. 368-415.

BIBLIOGRAFÍA:

    F. González Muñoz, "La leyenda de Mahoma en los Otia de Machomete de Walter de Compiègne", Poesía Latina Medieval (Siglos V-XV) Actas del IV Congreso del «internacionales Mittellateinerkomitee» Santiago de Compostela, 12-15 de septiembre de 2002. M.C. DÍAZ Y DÍAZ – J. MANUEL DÍAZ DE BUSTAMANTE (eds.) Firenze, 2005.
    U. Monneret de Villard, Lo studio dell'Islam in Euripa nel XII e nel XIII secolo, col. Studi e testi, Città del Vaticano, 1944 (reed. anastática, 1972).

 

Campus d'excel·lència internacional U A B