Prologus Iohannis de Segobia in Alcorano

Prólogo de Juan de Segobia al Corán (1456)

<1> Prefatio Johannis de Segobia, Cesariensis archiepiscopi, in translationem nouiter editam ex Arabico in Latinum uulgareque Hyspanum libri Alchorani, per Sarracenos reputati legis diuine, sed ueritate aliter se habente, eos suo demonstrante tenore errantes in uera fide, erroneos, hereticos ac perfectos hereticos et supra omnes qui hactenus fuerunt, Christi fidelium, quibus falsissima omnique plena infamia testimonia imponunt, pertinacissimos hostes, quia multiplicatissima ex illa habentes mandata occidere aut redigere sub tributo incredulos omnes sectam Mahumadonis ut legem Dei non confitentes, quam non esse talem, alieno minime opus est testimonio, quomodo ipsamet sibi testis est spiritum erroris fuisse eius auctorem.

<2> Expositio autem de labore multo ut haberetur interpres adiutorque, notificat in quibus prima deficeret, et quod translatio hec conformis omnino sit substantie stiloque Arabici ydeomatis.

<3> Qui omnium fidelium magister est unus [Mt. 23,8], quique ab eis sic appellari uoluit, dicens: Vos uocatis me Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim [Jn.13,13], cum agnosceret uarias hominum fore sententias de ueritate utili cognitu, discipulis suis, non eos taliter sapere [Rom. 12,3], sed sapere uoluit ad sobrietatem certamque ueritatis mensuram. Et ideo tamquam uere magister bonus, aberrare eos nolens per deuia queque, sed firma solidatos esse ueritate, beatum praedicauit qui ad interrogationem per eum factam, illorum respondit nomine profiteri se unicam unice ueritatem, minus attendentes ad ea que alii dicerent, non quidem se uno firmantes, sed nunc istud, nunc illud dicentes, uelud circa multa occupati [Lc. 10,42], cum porro unum sit necessarium.

<4> Est profecto unum necessarium omnibus Christi fidelibus: Veritatem catholice fidei simpliciter credere et firmiter confiteri, quando sciunt quod sine fide impossibile est placere Deo [Hebr. 11,6] et quod corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. 10,10]. Est praeterea unum necessarium Christi fidelium pastoribus, ut qui in ipsis est, gregem Dei non coacte, sed spontanee, secundum Deum, nec turpis lucri gratia , sed uoluntarie [IPetr. 5,2], uerbo et doctrina pascant.

<5> Est denique unum necessarium catholice fidei doctoribus ut parati semper sint omni poscenti rationem reddere de ea, que in ipsis est, fide [IPetr. 3,15]. Est rursus unum necessarium episcopis, qui pastores animarum sunt et doctores, ut amplectentes eum, qui secundum Christi doctrinam est, fidelem sermonem, potentes sint exortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere [Tit. 1,9].

<6> Inter uero omnes qui a mundi principio sane Christi doctrine contradixerunt, annalibus cunctis perlectis, non reperiuntur qui magis fuerint suntque contradicentes, ad contradicendum quoque parati semper, quemadmodum sunt et Sarraceni Muhamadonis, sic a magistro suo appellati, dogma sectantes, errantes quidem et alios in errorem mittentes. Set et parum de eorum exprimitur errore cum errantes solum dicuntur, sunt etenim errantes et erronei in fide Christi, necnon heretici atque perfecte heretici. Errantes utique, quia negantes principalem articulum catholice fidei, Ihesum Marie filium non esse uerum Dei filium, Deum quoque ipsum. Erronei, quia multitudine talium qualium secundum carmen rationum in Alchurano suo, ab eis pro lege Dei reputato, id ipsum probare conantes. Heretici, quia ad suorum correctionem errorum subicere se nolentes iudicio Ecclesie sancte Dei, Christianis imponentes quod adoratores sint participem Dei et Christum purum hominem suosque prelatos colentes pro diis. Sunt autem perfecti heretici, quia, a sua lege ad hoc multiplicatissima habentes mandata, parati sunt - dicentes quod id agunt in defensionem Dei - occidere omnes incredulos, per hos intelligentes quoscumque secte sue libro non credentes, ut non quomodo in quibusdam haeresibus factum legimus conductitii homines, qui assisini uocantur, deputati sunt Christi fideles interempturi; sed omnes professores suos lex mahumadonica efficit assisinos.

<7> Et quanto in tempore id exercere debeant, eorum liber in multis declarat locis, uidelicet: Quousque non erit scandalum quousque lex sit Deo? [Alchor. IX, 31] In alio passu dicit: Lex sit una; et in alio: Donec omnes credant uni solo Deo [Alchor. II, 187-189], per hoc intellecto, ut non credant nec adorent Filium et Spiritum Sanctum cum Deo; prefati exercitii ad aliorum interemptionem ratione reddita, quia inter ipsos et alios intercepit inimicantia et furor pro semper; quodque istud occidere, uidelicet, aut sub tributo redigere omnes incredulos, sit unum de preceptis obligatis, et quod in illo est satisfactio, uita quoque eorum, reddita uelud illis fiducia et continuo esse uictores etiamsi maior sit hostium multitudo. Verum est autem fortasse non ausum fuisse Muhamadonis magistrum tantam suis dare audaciam credentibus quantam in lege Moysi Israelitis Deus fiduciam dedit, cum inquit in Deuteronomio 1: Persequimini inimicos uestros et corruent coram uobis; persequentur quinque de uestris centum ex alienis, et centum ex uobis decem millia [Leuit. 26, 7-8].

<8> In Alchurano autem huius actor libri discipulum suum sic alloquitur: Iam ecce Propheta imperare credentibus super mactantia guerre, et si fuerint XX sufferentes, uincetis CC; et si fuerint de uobis mille, uincent duo millia, et Deus una cum sufferentibus. Occidite ergo illos qui non credunt in Deo et in die postremo [Alchor. VIII, 66-67]. Circa uero libri finem audaciam prebet absolute dicens: Scripsit Deus, uincemus ego et nuncius meus [Alchor. II, 279].

<9> Nec pro modo latius de hac refertur belli materia Sarracenos quamdiu lex durabit eorum palam omninoque reddente pertinaces, sublimiori utique gradu, quin et uerius dicam, lapsu profundiori, constituente eos supra omnes qui sane doctrine Christi hactenus contradixerunt; quod per semet accipere euidentissime poterit aut potest lecturus, quiue hactenus legit, hereticorum dogmata in sanctorum aliorumque scriptis memorata doctorum, quorum libri apud Latinos, ut communiter, reperiuntur [Hyren. Adu. haereses; Aug. Epyphan.]: antiquorum uelud primus sit Hyreneus, Lugdunensis archiepiscopus, contemporaneus fere ultimorum uite Apostolorum; secundus, Augustinus in libro De heresibus ad Quoduultdeus, quas Epyphanius, Ciprius episcopus, descripsit, octoginta referens hereses; alias quoque, post hoc, Ysidorus, VIII libro Ethimologiarum [Isidor. Ethym. VIII De Ecclesia et sectis V De haer. Christ.], per Gratianum [Grat. Can. I cau 23 q.3] recitatas ferme de uerbo ad uerbum.

<10> Abhinc multi scolastici doctores, quorum opuscula permulta legi ego, ut inutilis seruus Christi, Johannes de Segobia, diuina miseratione Cesariensis Archiepiscopus, gradu magister, uoto autem in theologia discipulus; sed et in predictis aliisque per me uisis libris nulla certe reperitur heresis pertinacie tante audacieque effrenis, omnino tam persepissime jubentis de uiolenta occisione omnium illi non adherentium, quemadmodum Alchuranus habet lex Sarracenorum, eius dogmati ab octingentis ampliusque annis manus adeo porrexere adiutrices ut nunquam heresis tam nociua fuerit religioni Christiane, minime contenta animarum seductione, sed intenta solicitaque omnino interemptioni corporum.

<11> Siquidem, multis attenta pensatis meditatione, non quidem a me primo, sed a multis progenitoribus meis, secta huiusmodi bestia illa est descripta a Johanne in Apocalypsi, que de terra ascendens, fecit, facit et faciet, sed diu in suo permanebit uigore, terram et omnes inhabitantes in ea, terrenos uidelicet homines, adorare bestiam primam de mari ascendentem, ut quicumque non adorauerit ymaginem bestie occidatur aut quod habeat caracterem in dextera manu aut in fronte sua [Apoc. 13,15-16], confitendo publice eius dogma peruersum aut soluendo tributum; experimento utique demonstrante quod maius semper accepit crementum in dies, ut nisi in Galliarum et Hispanie partibus, ab octingentis annis confinia sua dilatauerit continuo fere super dominia Christianorum. Et quod dolore non exiguo referendum est cordis, licet a dicto tempore quam plurimis bellis per Christi athletas gestis strenue, a quadringentis uero quam multis perfactis passagiis, ipsa ciuitas Sancti, Iherosolyma, permagnaque dominia, ciuitates quoque munitissime atque opida uelud inexpugnabilia, que Christiani deuicerunt exercitus, paucissima aut uix aliqua sub ditione Christi fidelium remansere; sed fuere rehabita per secte mahumetice cultores, Christiane fidei pertinacissimos hostes.

<12> Et quantum ex tenore libri eorum secte percipi potest, precipua totaque guerrarum continuatarum, continuandarum quoque est legum differentia, superaddita huic falsissima eorum de Christianis existimatione, multa profecto illis imponentium tantum a uero dissona quanto ab occidente distat ortus et quanto a terra celi exaltantur, sed et amplius, quia quanto a uero distat falsum ut unum alterum esse possit, nulla intelligi possibili proportione.

<13> Quod autem permaxime attendendum se offert, cum eorum blasphemia omnino redundet in Christum, christiane militie caput, quinymmo contra laudem, honorem gloriamque nominis eius debachatur in totum. Proprium uero seruorum, dominum timere suum, ut honorare patrem filiorum, discipulorum magistri nomen efferre, et regnicolarum, regem suum honorificare. Christus autem dominus, Pater, magister ac Rex est omnium Christianorum, Rex regum et Dominus dominantium [Apoc. 6,15], cuius nomen blasphematur inter gentes [Rom. 2,24].

<14> Ut igitur omnimodis tam execrabilis blasphemia hec tollatur, ad summam uirium intendere dignum ac debitum sanctumque et meritorium, permaxime Christianorum, est opus. Cui laudatissime operationi accomode suffragatur ut opportunitate captata, apertissime ostendatur quam deuia lex sit eorum et affirmare ipsos quod lex non affirmat earum, et quomodo in quam multis substantialibus punctis non aperte contradicit catholice fidei, et quam iniustissime, absque ulla omnino ratione, Christianis multa falsa testimonia imponunt, et pro omnibus una: quod lex eorum non sit diuina.

<15> Sed ad hec aliaque multa in huiusmodi pertinentia genus, necesse est quantus in notitiam ueniat Christianorum eruditorum, precipue secta huiusmodi Sarracenorum, tantarum causam tribuens blasphemiarum in Christum, in Ecclesiam, in prelatos doctoresue Christianorum ipsosque omnes Christi fideles, quos tamen, ut Petrus abbas Cluniacensis, prime auctor translationis, testatur lex ipsa maledictissima latuit per DXXI annos usque in tempus quo ipse in Hispania fuit, uidelicet, anno Domini MCXLIIIº, uisitationis causa monasteriorum sui Ordinis. Et tunc, ut ait, solicito labore magnisque impensis, translationem Alchurani obtinuit eamque, ut aduersus errores illius scriberet, misit extemplo ad sanctum Bernardum, Clareuallis abbatem, qui aliorsum intendit, una cum Eugenio papa tertio, ut passagium sub Conrado, Alamanorum rege, quem ipse cruce signauit, fieret ui armorum pro recuperatione Terre Sancte. Sed de hoc, quam infelix sisterit euentus, Bernardus ipse apologetico sermone loquitur, libro II De consideratione ad Eugenium.

<16> Desiderium quoque translatoris prefati minime adimpletum esse dignoscitur, libro ipso Alchurani parum et omnino fere non deducto in communem Christianorum notionem. Sunt etenim, ut memorari michi uideor, XXIX anni quod, Rome constitutus, rogatus fui a Patriarcha Constantinopolitano, quoniam in Ytalia haberi nescirem, in Hispaniam me scribere pro illo habendo. Et ex tunc multorum percepi relatione, idque ipse agnoui, quod paucissimi Christianorum librum ipsum tenent quodque in paucissimis reperitur librariis, de quarum una, in Germania, librum incathenatum habui, anno XXXVII copiarique feci. Sed de hoc certissimum perhibere queo testimonium, translationem predictam in quam plurimis deuiare a textus Arabici continentia; et quod permultum grauat, cum multi doctorum catholicorum aliique etiam non doctores uixque docti, multos libellos multosque ediderint tractatus ad secte huius impugnationem, quorum multos perlegi multosque etiam penes me habeo, nulli certe aut paucissimi uixque unus reperitur qui prout Alchuranus continet dictaque patefacit translatio, testimonia uera referant ex quibus redarguere nituntur sectam eorum; sed persepe grossa quedam recitant nimis distantia a uirili ratione, uelud bestialia, puerilia quoque, pro lege teneant.

<17> Et permaximam in hoc Sarraceni ipsi contumeliam reputant, retrahentes se propterea ne sane doctrine aures suas inclinent; nichil etenim officit magis ad reductionem hereticorum quam illis circa dicta sua falsum imponere testimonium, data per hoc illis occasione ut nullatenus acquiescant doctorum catholicorum doctrine, quos in suis propriis dictis experiuntur alia referre pro aliis. Quocirca, intendere cupientibus ad Sarracenorum conuersionem in sacramenta catholice fidei per uiam pacis et doctrine, ut per eam diuina concedat pietas id quod ui armorum tot tantisque ac tam diutissime experimentis habitis, obtineri minime potuit, Sarracenos cessare a maledicendo Christi nomine, quod ab eis magis ac magis blasphematur semper in dies, admodum reuera utile, quin et necesse uidetur ut ueram habeant notitiam quid lex dicat eorum, quod ex dicta translatione non habetur. Hoc ipso magnam michi prestante doloris causam, qui multa contra eiusmodi sectam edideram, allegatis, tanquam pro testimonio uero, quam multis testibus translationis illius. Etenim, cum de anno Domini MCCCCLIII, post flebile excidium ciuitatis Constantinopolitane, calamum cepissem pro scribenda desuper specificato auisamento missiua quedam ad recolende memorie clarissimum uirum Johannem de Ceruantes, Sancte Romane Ecclesie cardinalem, Ostiensem episcopum et archiepiscopum Yspalensem, dominum quondam meum amantissimum, certe missiua illa esse desiit et in duo creuit uolumina: alterum continet considerationes plurimas de modo intendendi ad conuersionem Sarracenorum per uiam pacis et doctrine, ostensa perspicue ad oculum irrationabilitate ac nequitia dogmatis in libro Alchurani contenti; alterum uero, magnitudine excellens, narrata certa collatione dudum per me habita cum ambassiatore quodam regis Granate, Christianis imponente plures adorare deos, euidentissimam tradit notitiam duorum principalium misteriorum catholice fidei, Incarnationis et Trinitatis, huius presertim apertissime declarati per quam multas docte speculationes, ueritate illa profundissimi misterii in fine declarata libri: Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum preintelligi huic, Deum esse unum modis quoque intrinsecis ac perfectionibus simpliciter, necnon et hiis que uelud quidditatiue dicuntur de Deo; quod autem preintelligatur hiis que Deo competunt in respectu ad creaturam, etiam minus docto nullum est dubium.

<18> Ad prosecutionem uero considerationum primi libri, uidere solito attentius cepi librum Alchurani iuxta dictam translationem, perscrutaturus in eo causam quare in tantum secta huiusmodi temporanee prosperaretur. Et quare ab initio tam festine illi adheserat tam infinita multitudo Sarracenorum et in quo permaxime diuine legi contradiceret aut consona foret deque modis inducendi eos per uiam pacis et doctrine ad iter salutis.

<19> Quo uero amplius inspiciebam prefate translationis stilum procedendique modum et ordinem ac substantialia libri, eo magis suspicio se ingerebat non esse ueram, quod ipse agnoui accepto ex Hyspania testimonio, uisis ibidem certis, quas mandaueram, Alchurani membranas. Quocirca Basileam destinaui pro Alchurano quem uideram in libraria Predicatorum, Constantinopoli scriptum; sed hic conformis erat meo, correcte tamen scriptus. Et licet plurimum ac persepe literas pro habenda uera translatione in Hyspaniam destinassem, magno iam edito uolumine in confirmationem catholice fidei et in illius secte confutationem, ne in uacuum currerem [Gal. 2,2] aut cucurrissem, alia referendo pro aliis, quomodo fecisse agnoueram alios permultos tractatores, proprio nuntio ad hoc bis transmisso, qui desuper duobus fere stetit annis, primum pro Alchurano in uulgari Hyspano librum attulit, nomine editum N. episcopi Gienensis, in reprobationem dicte secte, quam, ut inquit, didicerat cum apud Sarracenos multo tempore captiuus fuisset, multa utique secte huiusmodi, que in libro ipso Alchurani non habentur, imponentem, illo habito responso, Alchuranum uerum a Sarracenis, communicare nolentibus, haberi non posse.

<20> Quapropter altiori fuit opus labore, et cum regio abinde facto mandato uni ex alphaquinis maioribus regni Castelle, ille transferre se non posse, et quia nesciret et quia quod adhuc nec possibile fore, respondisset, placuit diuine pietati ut desiderium meum, ad gloriam ordinatum nominis eius, adimpleretur; et a parentibus amicisque meis securitate reddita de indempnitate persone salarioque uotiue pro suis obtinendo laboribus, die quinto decembris, anno LV, locum hunc mei incolatus prioratus Eythonis, dyocesis Maurianensis, applicuit fame qui celebrioris inter Sarracenos regni Castelle, Iça Gidelli, Alphaquinus Segobiensis, secte sue habens comitem.

<21> Unde oportuit et aliis postpositis uni intendere cure, quatenus magister ipse, opus, ad quod accesserat uocatus, impleret, translationem facturus libri Alchurani Arabico ydeomati et textui conformem, absque glosis, limitationibus, expositionibus quoque insertis textui, sed et quasdam breues certe admodum rarasque in marginibus addidit pro quorumdam uocabulorum annotatione.

<22> Cum autem fuerit hoc in loco mensibus quatuor, eorum tribus Alchuranum interpretatus est, et quarto, simul ambo legimus, correctionis fine, me uulgare Hispanum et illum Arabicum inspiciente ydeoma, utrumque ab eodem scriptum; erat quippe scriba uelox tam Arabicarum quam uulgarium Yspanie literarum. Cumque alphabetum Arabicum, preter S et P, quibus omnino carent, XXIX literas contineat, earum nulla ex quinque sistente uocalibus, illarum A, I et U certis titellis supra aut infra suas literas consonantes designant, O autem duplicato titello U significante; nunquam O pure in Arabica lingua pronuntiatur, sed ON; E autem, secundam ex uocalibus, caracteribus aliis nigris aut rubeis designant. Ad designandum igitur ipsas uocales, similiter et accentus, item et signa alia, diuersis pressa coloribus, uariantia persepe significationem. Opus istud,quod ipsi appellant axuclare, solique eorum magistri pro magno faciunt salario, tanti laboris est sicut scriptura literarum ydeomatis; et utrimque simul non faciunt hautque possunt, titellis ipsis, signis et caracteribus supra aut infra uel a latere depingetur: non nigri, sed blauii, rubei, aut uiridis seu crocei sistentibus colorum.

<23> Spatio igitur designato trium mensium, uno, Alchuranum scripsit, alio axuclauit, et alio, interpretatus est in uulgari Hyspanico, translationem etiam ipsam propria describens manu, permaxime quidem, uti monstrauit, labore, singulo namque dierum cathedra sedebat per horas, ad minus XII, die excepto festiuitatis Sarracenorum quo natiuitas colitur sui Prophete.

<24> Surgebat etiam aliquando somnum interrumpens et ne, quod lecto acceperat, obliuioni traderet, scribebat. Utque translationem facere posset, secum adduxit suorum libros doctorum Alchuranum exponentes.

<25> In scriptura autem per eum facta, differentia hec fuit, ut ydeoma Arabicum ad unam columpnam in papiro maioris forme, XXXIII sisternis, totque in alia minoris translationem scripsit. Ipso autem magistro, qui uxorem nouiter nuptam dimiserat, ad recessum hinc festinante et secum translationem per eum scriptam reportare uolente, quoniam ille qui iuxta Arabicum in alia columpna translationem in uulgari Hispanico scribebat, litera grossa et formata, non ualebat eque cito complere opus, ut copia maneret, alium scriptorem fuit habere necesse.

<26> Quo tempore, ille, quantum intelligere potui, fideli totoque animo seruire cupiens, permultum laborauit quatenus literas discerem Arabicas. Summarium etiam intelligentie super quolibet psalmorum Alchurani, quod Yspanie pro me inchoauerat, hic completum communicauit. Similiter et articulos XIII fidei mahumetice, rationibus, iuxta intellectum ipsorum, ad illorum probationem exaratis habunde. Et quod singularissimum arbitror, quia permultum conferens ad collationem cum eis habendam, in scriptura translationis per eum facte designauit CCXXVII articulos reuocatos, quasi aliis uersibus Alchurani detrahentes ac repugnantes; uitam quoque et genealogiam Mahumeti prout ipsi habent, abbreuiatam tamen, scripsit, et alia quedam. Sed et magno rogatu meo, causas quare dictorum uersuum fieret reuocatio quisque fuisset illius actor, tempus item quo initiauit secta illa, quod, ut certitudinaliter haberetur, opus fuit subtili computatione arismetrice; etenim, cum ipsi in omnibus contractibus annotent annum sublimationis Prophete sui. Si aliud non lateret, facile erat haberi dictam supputationem, subtractis annis per eos computatis ab annis Natiuitatis Dominice. At quia non solaribus, sed lunaribus utuntur annis, et sic ex anno quolibet subtrahantur dies undecim quibus annis annum superat, unus preterea dies quem ipsi non defalcant ex quolibet anno bisextili, facta per duos aritmeticos meque, illis minus scientem, supputatione, id quod maiori certitudine dici potest, secta ipsa cepit anno a Natiuitate Domini Nostri Ihesu Christi DCXXII, paucis mensibus paulo amplius.

<27> Completa autem, ut predictum est, translatione, magnopere insteti quatenus per alios menses duos magister ille mecum permaneret ut in notitiam proficerem Arabici ydeomatis, quod uelud sillabicando legere incipiebam, agnitis literis, nec tamen signis aut caracteribus omnibus accentum tantumue significantibus uel in alium sensum trahentibus dictiones, utque etiam in materia legis mutuo conferremus. Obtinere uero minime potui id ipsumque, dum opus ab eo promissum peragebat pluries temptans, persensi sibi gratum non fore, uel quia ad consummationem operis festinanti uel aliis ex causis, opportuitque in isto aliisque ei morem gerere.

<28> Sed dum recessit, salarii recepta conferta atque coagitata mensura, promisit acturum se ut frater eius, qui alphaquinus etiam erat nec uxore ligatus, uenturus ad me foret, docturus me usque ad perfectum Arabicum ydeoma. Conductore autem ex Hyspania redeunte, etiam si id facere promiserat, ille non uenit, animo sibi deficiente, quia ubi timor non erat, trepidanti timore equidem Magnificencia ducalis saluumconductum concesserat, sub protectione sua constituens ex Sarracenorum secta ad me uenientes, stantes et recedentes.

<29> Propter quod, aliunde subsidia queritans, scripsi ad Generalem Ministrum ordinis Minorum, cum multi sui conuentus constituti sint intra Sarracenorum dominia aut in confinibus, si quem utriusque peritum lingue, Arabice et Latine, ad me destinaret, in suo a me recessu eum me reddituro contentum. Cum uero de tali seculari uno percepissem Rome persistere, habere eum cupiens, experimento preuio si cum eo essem profecturus, per destinatum sibi psalmum unum, literis scriptum Arabicis interpretationemque eius Latinam seorsum, responsum accepi ut expensis parcerem.

<30> Similiter contigit de altero uersus Franciam, in confinibus morante Sabaudie; etenim, si ad literas respondit meas uotiue, ostenso eidem psalmo, haut legere nec sciuit interpretari, scire tamen se Arabice loqui, qui annis XV Secretarius fuisset Cipri regis, sepe ad Sarracenos missus nuntius, etiam in Mecham. Rationem autem reddidit non scientie sue, propterea quod, sicut inter Christianos aliud ydeoma uulgare est aliud Latinum, sic etiam inter Sarracenos, scripturaque per me ad eum destinata illa esset Arabice lingue sed Latine, cuius paucissimi, etiam inter Sarracenos, conscii forent.

<31> Expectato igitur deficiente auxilio, cum ueram habere translationem desiderauerim, non sudario repositurus aut in terram fodiens operturus sabulo, sed ut Latino translata sermone, Ecclesie sancte deseruiret doctoribus, presertim catholice fidei, peruisa illius continentia, modos auisaturis ad sectam illam exterminandam aut pro magna parte presumptis suis euacuandam uiribus, manum ad opus conuerti, redargutionem timens illam Agei prophete factam Iudeis ex Babilonia reuersis, qui, desiderantes templum fabricare ut primum pretiosum erat, uel qualecumque poterant edificare non inchoabant, pro eo effecti reprehensibiles, quod respicientes ad amplius non faciebant quod minus, euangelica tamen laudante doctrina porrigentem uel potum calicis aque frigide [Mt. 10,42] uni ex Christi discipulis.

<32> Quo igitur meliori uisum est modo, translationem feci de Hispanico in Latinum sermonem. Cognoui equidem aperte translationem primam defectuosam in multis, et in librorum numeratione, psalmorum quoque; quanto enim percipi potest, sectatores mahumetice secte, a quibus post mortem illius reformatus est liber Alchurani, agnoscentes inter diuinas scripturas libros duos excellentioris reputari auctoritatis, Psalmorum, uidelicet, et Euangeliorum, pro suo egerunt posse ut Alchuranus horum formam teneret duorum; ideoque, sicut Euangelia sunt quatuor, distribuerunt continentiam eius in quatuor libros, et ad Psalterii similitudinem, distinxerunt illos per psalmos et uersus. Versus autem appellatur singula fere orationum in quouis psalmo contentarum, etiamsi non omnis periodus, sed colus sit coma etiam aliquando. Propter quod uix reperitur quisquam suorum alphaquinorum sciens enumeratos in rubro, nisi magno iam cum studio, determinare uersus. Ideoque in psalmis maioris continentie utuntur paragraphis, hiis etiam, prout in libris Latinis, non conformiter in omnibus suis Alchuranis repertis; libro denique primo sex continente psalmos; duodecim secundo; tertio decem et nouem, et quarto, septuaginta septem.

<33> Quanto plures psalmi sunt in quouis dictorum quatuor librorum, quoniam hii equalis sunt magnitudinis, psalmorum singulus pauciores continet uersus, ita ut ex ultimis psalmis, qui VI, qui V, qui IIII contineat; ex prioribus (primo excepto qui sat paruus est reputatur oratio substantialis omnium aliorum, itaque ab ea, ut dicunt, morando oporteat incipere primo), alii psalmi sunt in uersibus abundantes, secundo CCLXXXV continente, tertio CC, quarto CLXXV. Numerationem uero hanc uersuum tanta habent ueneratione ut pro rubro cuilibet psalmo ante ponant, sed primum psalmi materia de qua tractat ab eis reputatam principalem; premittunt etiam locum ubi dicunt de psalmo illo aut parte eius factam reuelationem, tanquam idemptitas aut loci differentia substantialiter pertineat ad materiam de qua psalmus loquitur. Et sunt duo nominata loca, Tribola, ex qua dicunt oriundum fuisse Mahamadonem, et Meca, domus ab eis reputata sanctorum sancta.

<34> In hiis quinque deficit translatio illa prima, non facta in ea librorum distributione, nec uera computatione psalmorum uersuum. Ad secundum autem, nulla fere nec mentio fit de loco reuelationis et, nisi in primis, nec de materia psalmi. Sed hec, quamuis a Sarracenis uelud substantialia reputata, minora utique sunt, quia facile admodum corrigibilia, libros distribuendo, numerando psalmos et uersus, in eorum rubro positis reuelationis loco materiaque psalmi.

<35> Sunt profecto alii maioris nocumenti defectus, nec, nisi mutata libri substantia, corrigibiles. Etenim, cum octo sint opera Dei, creatio, annichilatio, generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio et mutatio secundum locum, ex hiis, sex naturali agenti uel artificiali competentibus, omnia hec circa libri translationem exercuisse uidetur qui eam Latino composuit sermone; cui rei magnam forte prestitit causam qui Arabicum primus interpretabatur, magister Petrus Toletanus, Arabice et Latine peritus lingue, prout abbas prefatus Cluniacensis inquit in epistola ad sanctum Bernardum, Clareuallis abbatem, utque etiam ex illa apparet, quatuor fuerunt translatores: dictus Petrus Toletanus aliusque Petrus, notarius abbatis ipsius, tanquam Latine lingue peritior; tandem, astrologi duo, quoniam utriusque lingue periti, magno ab ipso abbate pretio conducti, quorum Robertus translationis fuit precipuus auctor, prohemio uero eius demonstrante splendidum fuisse rhetorem atque poetam. Visa Arabici textus continentia suaque translatione, liquido apparet, descripta Arabice in Alchurano in suum conuertisse eloquentie modum. Haut igitur mirum si dicta sex exercuit officia in translatione ipsa; ultimum quippe, mutationis de loco ad locum, uelud ordinarium est quasi per totum, quod in principo psalmi continetur aut paragraphorum eiusdem in medio posito aut econtra, et aliquando ad quatuor uel quinque lineas.

<36> Alteratione quoque usus est in quam permultis uocabulis, ita ut quod frequentissime Alchuranus uersum aut uersus appellet, ipse miracula nominet; et ubi Apostolos, ipse uiros uestibus albis indutos. Diminutione rursus, quod in Arabico positiue dicitur, superlatiue promens et econtra. Generatione preterea et corruptione usus est, causam designans in Alchurano non expressam, aut inferendo correlarium uel conclusionem ex dictis, multa quoque ibidem expressa silentio pretereundo, omnibus pendentibus hiis ex transmutato loquendi modo, adeo quod in aliquibus habet se uelud magister in scolis discipulos docens uel exortans populum in ambone.

<37> At quod creauerit utpote aliquid magne continentie nouiter fingendo, uel annichilauerit, supprimendo, non fortasse reperitur, quin etsi alio alioque modo tota fere substantia Alchurani in ipsa reperitur translatione. Id quoque perutile, quoniam in quam multis passibus, uelud commentans, sensum explicat Sarracenorum, uix ex Arabicis literis aperientem, quem sensum magister ille fatebatur, dedignatus tamen audire translationem illam, cum aliquando ex ipsa dicta mea confirmare uolebam; dicebat namque, non uelud interpretem, sed in quam multis fuisse locutum tanquam magistrum a semetipso.

<38> Propter quod, semper ac magis percepi quanta foret necessitas habendi translationem ueram quam ille sic promiserat facere dum primo fuit requisitus in Hyspania, professus transferre Alchuranum "de pe a pa", quod lingua sonat Hyspanica de uerbo ad uerbum. Utque ipsum manifeste omnibus pateret, in una linea Arabicum, in alia uero positum est ydeoma Hyspanum, una pre alia, nisi in ualde paucissimis nichil amplius continente. Et, prout intelligo, fuit seruatus per eum loquendi modus, Arabico descriptus ydeomate ad uariationem requisito, quod ipse non fecit uti aliquo ex dictis sex officiis, generando, corrumpendoue augendo uel minuendo, alterando quoque aut mutando.

<39> Quem reuera modum ego etiam studiose attendi, interpretationem per illum factam Hyspano, Latino condens sermone; utque modum ipsum Arabice locutionis ex integro seruarem, minime dubitaui uerberare Priscianum, admodum incongrua persepe usus Latinitate et in casuum regimine et in uerborum generibus, quod apud Latinos uerbum deponens commune est uel neutrum aut neutropassiuum, prout Arabicum exprimebat ydeoma, in uerbum conuertens actiuum; et pro datiuo ponens accusatiuum, faciens item in nominibus aut participiis pluralis numeri.

<40> Quantum ad casus, in participiis tres, in nominibus duos, datiuum et ablatiuum; terminationes distinctas masculini et femenini generis nouiter imponens, illas ydeomate Arabico expressante.

<41> Utitur preterea, ubi de suitate mentionem facit, plus quam sepissime, adiectiuo pluralis, singularis numeri substantiuo sistente, pro quo a principio, ut incongruitatem uitarem, utebar pronomine alio, dicendo ipsorum uel eorum quandoque etiam suitate in plurali expressa. At quando fixe intuitus sum differentiam Arabice locutionis, crebro magis pronomine suus, sua, suum quam aliis utentis, duobus ut pluralis designaretur numerus adieci, dicendo sussuus, et sic in aliis casibus, ita ut ubi duplicatur indicat plurale esse in ydeomate Arabico.

<42> Aliis etiam aut nouitatibus aut incongruitatibus usus fui, Latina uerba, quamuis alia suppeterent, iuxta Hyspanum ydeoma componens, propterea quod reperii in Alchurano multa uocabula que pro uulgari habet Hyspanum ydeoma; occupauerunt namque diu magnam Hyspanie partem, et assuetudine ydeoma coalescit. Demum, cum ab initio precipue inspicerem ydeoma Hyspanum in quo magister ille Arabicum uerterat, illi conformiter interpretabar, at in successu operis, uel presagiens stili formam, in Arabico agnito quod ob defectum grammatice interpretatio ipsa quedam addiderat, ut potui, Arabicum magis quam Hyspanum seruare uolui loquendi modum.

<43> Reperi equidem in Arabico casuum differentiam ut, exceptis paucis indeclinabilibus, nominis cuiuslibet in singulari tres sint terminationes; et licet secundus ac tertius, sextus quoque, ut in pluribus, eadem finiantur terminatione, signa tamen habent quibus ipsorum appareat diuersitas casuum; et huiusmodi casuum designationes reperi attentius obseruatas in uno libro Alchurani empto michi antiquissimo certe et, ut dicitur, in regno scriptum Granate, quam in nouo penes me edito. Verum, etsi in scriptura Arabica non ita distincte casuum expressit terminationes, sensum tamen seruauit in sua interpretatione.

<44> Et quoniam, prout accepi, paucissimi uel nulli ex Sarracenis inter Christianos habitantes, grammaticam ipsam quam Alchuranus utitur norunt, que, quantum ad casus, precipue constat in axuclando, arbitror inter multos libros Alchurani, paucos sibi inuicem omnino similes inueniri, quia istud officium est magistrorum, ob defectum sue grammatice, non eodem sapientium modo. Non uero tam distincte, quamuis in nominibus sint, terminationes reperiuntur uerborum quantum ad tempora, modos, gerundia, supina, impersonale et passiuum uerbum. Similiter de participiis presentis, preteriti ac futuri temporis, uerbalibus quoque ex eis descendentibus; equidem, cum in uno uerbo actiuo completo circa predesignata reperiantur plus quam CCLX terminationes inuicem differentes, quia nondum plene agnoui, affirmare minime audeo, sed existimo quod in Arabico XXX non reperiuntur. Et cum agnoscere cepissem defectum hunc, magistro illo presente, interrogacioni quomodo ergo uerum sensum habere possent, et casuum in nominibus et in uerbis temporum, modorum aliorumque, scriptura ipsa Arabica differentiam non assignante in literis aut signis, respondit, prout iudicium rationis eis dictaret, iuxta materiam de qua sermo esset, et nota precedentia sequentia quoque.

<45> Vidi preterea quod multos haberent libros scriptos absque uocalibus et presertim doctores suos, quos dicebat Alchurani expositores, et quos, ubi putabat dubitare, inspiciebat. Unde, si in libris cum uocalibus scriptis et signis, continentia littere integrum non exprimit, ut fatebatur, sensum, sed aliunde captare oportet, quiuis respicere potest si alphaquinis Sarracenorum maior erit libertas alia dicendi pro aliis ubi non sunt uocales, ex multis una hac forte causa sistente quare Sarraceni ipsi quantum sentire ualeo, non recte suam intelligunt legem, multa quidem illi imponentes si eamdem concordare uelint, aliter ipsa dicente.

<46> Est preterea in Alchurano decurtatus ualde loquendi modus, nominatiuis et ablatiuis absolutis positis, utendo percrebro multis etiam grammatice figuris et rethorice ac poetice modis, interiectionibus uero plus quam persepe, sicut Terentianus uideatur stilus in passibus multis; prepositionibus etiam sepissime utitur, et multiphariam equiuoce, utque intelligatur quid per eas dicitur, subintelligi oportet uerbum.

<47> Interpres igitur ille, ut intelligibilem magis suum laborem redderet, uerba addidit substantiam nominatiuis absolute positis circa etiam prepositiones, quoniam ydeoma Hyspanum, ut communiter, hiis non utitur absolutis, quod etiam ab initio seruaui ego; sed in processu malui Latinam interpretationem Arabico quam Hyspano loquendi modo fieri conformem, positis nominatiuis absolutis quoque absque uerbo, gerundii etiam loco positum est participium frequenter. Id autem unum in exordii huius fine predicitur, quod interpretationem Latinam, post eius consummationem, corrigere non studui, quamuis in fine, licet modicum, plus tamen quam a principio de Arabico intelligerem; et quia dicere non ualeo omnino esse conformem Arabico textui, cum in eo sint multa adeo equiuoca quod interpres ille sub eisdem literis ac signis, modo unam, modo significationem dixit aliam.

<48> Sunt etiam quam multa sinonima, sed forte non quanta ille expressit ob defectum scientiarum logice naturalis moralisque filosophie et theologie.

<49> Et rursus, cum sciam ex diuina lege omne uerbum non unius, nisi Dei, qui tamen tres persone est, sed in ore esse duorum uel trium [Deuteron. 19,15], cupio alium habere testem interpretationis ipsius, permaxime quantum ad uocabulorum significationem aliaque plurima michi ignota. Etenim, quo percipio, ut plene Alchuranus intelligatur, utriusque lingue et Arabice peritum requirit, qualem, uita comite, spero me habiturum. Et usque plenior lingue ipsius absit mihi notitia, alia non cogente necessitate uel utilitate suadente, translationem non intendo communicare, nisi unde sentiam ad profectum inchoati operis auxilium euenire posse.

<50> Interea tamen, ne forte periret casu, et quia uolumen illud magnum, duabus scriptum linguis, Arabica et Hyspanica, cum illo persepe uterer absque ligatura omnino deteriorabatur, translationem ipsam Latinam, rubeis literis, in medio linearum Hyspani ydeomatis scribi feci, ut per illud trium peritis linguarum innotescat quid secta Mahumadonis contineat, tenore monstrante suo quam facile Christiani docti Sarracenos ex secta sua conuincere ualeant et quam illis compatiendum sit pereuntibus ignorantia, inscientia cecitateue, quodque necesse utileque minime sit, quemadmodum multi Latini fecere tractatores, extra legem eorum aliud imponere aut querere testimonium, quam secte sue sua euidentissime remonstrantis continentia nullatenus scripturam ipsam affirmari, dici, credi, estimariue posse diuinam; aliis namque exterius deportata Sarracenis ipsis commemorari et occupari circa multa, quando id unum quod necessarium est ad ipsos conuincendum tam facillima promptitudine ad manum se offert, secta, uidelicet, sua quam reputant et ipsi diuinam legem.

<51> Quocirca, nisi Sarracenos se non esse fateantur, tanquam maius sit eis omnium testimonium que ex Alchurano eis commemorantur, negare minime queunt. Sed et pro conuincendo eos de errore, non uno quidem, sed permultis illud accomode suffragatur, quoniam sub dictante eisque iubente Alchurano diuinis scripturis acquiescere obligantur, irrefragabiliter autem et omnino suo specificatis in libro Moysi, libris Yob, Ysaie, Ezechielis, Jone, Esdre ac libro Psalmorum, et quod speciale, Euangeliis Christi pre ceteris commemoratis.

<52> De scripturis autem canonicis post Euangelia, nulla in Alchurano fit mentio, ea fortasse causa quia omnino suo contradicunt proposito, propterea quod elucidantes sint utriusque misteria testamenti, Pauli presertim. Sed in hoc etiam iuuat, quoniam Apostolos ut precipue Christi fideles commendat, quorum suffragiis orationibusque omnium fidelium humiliter commendo meipsum, qui hunc sumpsi laborem ad Dei laudem et gloriam, obsequium Sancte Matris Ecclesie ac doctorum catholice fidei, predicatorum quoque, fiduciam habiturorum firmissime Christum affuturum eis, sermonem eorum confirmantem, etiam sequentibus signis [Mc. 16,20], cum predicauerint Euangelium omni creature [Mc. 16,15], docturi omnes gentes quecumque ipse mandauit [Mt. 28,20], formam tribuens mandati exequendi ut faciant quemadmodum et ipse fecit [Ioan. 13,15], quando in terram ueniens, misit gladium uerbi sui ignemque accendi uoluit amoris diuini [Lc. 12,49].


Ed. José Martínez Gázquez, "El Prólogo..." (2003).

M = Bibl. Nac. Madrid, ms. 9250, Praefatio in translationem nouiter editam ex Arabico in Latinum uulgareque Hispanum libri Alchorani. Fols. 107r-121u. S. XVII.
V = Bibl. Vaticana, ms. 2923 Johannis de Segobia Praefatio in translationem per ipsum editam ex Arabico in Latinum libri Alchorani. Praefatio et cet. Qui et cet. Fols. 186r-196r.
Cab = Cabanelas, D., Juan de Segovia y el problema islámico, Madrid, 1952.

 


BIBLIOGRAFÍA
   

  • E. Aman, s.v. "Jean de Ségovie", DTC vol. 8 (1924) cols. 816-819.
       
  • D. Cabanelas, "Juan de Segovia y el primer Alcorán trilíngüe", en Al-Andalus 14 (1949); pp. 149-173.
       
  • D. Cabanelas, Juan de Segovia y el problema islámico, Madrid, 1952.
       
  • J. Martínez Gázquez, "Las traducciones latinas medievales del Corán: Pedro el Venerable-Robert de Ketton, Marcos de Toledo y Juan de Segovia", en Euphrosyne n.s. 31 (2003); pp. 491-503.
       
  • J.Martínez Gázquez, "El Prólogo de Juan de Segobia al Corán (Qur'an) trilingüe (1456)", Mittellateinisches Jahrbuch 38/1-2 (2003); pp. 389-410.

     

     

Campus d'excel·lència internacional U A B