Prologus Ludovici Marracii in Alcorano

Prólogo de Ludovico Marracci al Corán (ed. 1698)

Ludovico Marracci (1612-1700), Alcorani textus uniuersus ex correctionibus Arabum exemplaribus summa fide, atque pulcherrimis characteribus descriptus. Eademque fide, ac pari diligentia ex arabico idiomate in Latinum translatus; appositis unicuique capiti notis, atque refutatione: his omnibus praemissus est Prodomus totum priorem tomum implens in quo contenta indicantur pagina sequenti, auctore Ludovico Marraccio e Congregatione Clericorum Regularium Matris Dei, Innocenti XI gloriosissimae memoriae olim confessario. Patauii, ex typographia Seminarii, MDCXCVIII.

Tomus I: Prodromus ad refutationem Alcorani, in quo per quatuor praecipuas uerae Religionis notas Mahumetanae Sectae falsitas ostenditur Christianae Religionis ueritas comprobatur, in quatuor partes diuisus. (editio princeps, Roma, Congregatio de Propaganda Fide, 1691)

Tomus II: Refutatio Alcorani, in qua ad Mahumetanicae superstitionis radicem securis apponitur; et Mahumetus ipse gladio suo iugulatur; Sacrae Caesareae Maiestati Leopoldi I, Magni Romanorum Imperatoris, dicata, ab auctore Ludovico Marracio Lucensi, e congregatione clericorum regularium Matris Dei, Innocentium XI gloriosissimae memoriae olim confessario. Patauii, MDCXCVIII, ex typographia Seminarii.

            <Refutatio Alcorani... praefatio (Tomus II)>

Praefatio ad lectorem

<1. Marraccius in linguam Arabicam addiscendam serio incubuit >
Non sine propitii erga me Numinis singulari benficio factum esse opinor (amice Lector) quod a primis aetatis meae annis in Arabicum idioma propensiorem genium expertus fuerim; idque ex fortitudo prorsus, quamuis non infortunato, euentu. Nam cum pagellam ignotis mihi characteribus inscriptam in bibliotheca quadam nactus essem, eamque prae manibus tenens incederem, quendam e Maronitarum Gente obuium habui, a quo characteres illos Arabicos esse intellexi. Is uero arabicae linguae excellentiam, dignitatem, atque utilitatem coepit extollere, meque, ut in eam addiscendam serio incumberem, multis uerbis adhortatus est. Ego, quamuis de re qualibet perardua prouerbium illud usurpari audissem Arabica lingua difficilior, nihilominus occulta nescio qua ui ab astris, seu potius ab astrorum Auctore ad peregrinarum linguarum notitiam indita, impellente, animum induxi, ut hoc quoque studium caeteris meis adiungerem. Literarum forma, nomine et potestate memoriae commendatis, germanam earundem pronunciationem ex Orientalibus, qui in Vrbe erant, aduenis, minimo cum labore percepi. Caetera ex grammaticis seu lexicis doctissimorum uirorum Guadagnoli, Martellotti, Giggeii, Erpenii, Rafelengii, Golii et aliorum Arabismi Professorum, priuato studio, absque aliis Magistris, addiscere conatus sum, eoque Deo adiutore, non multum post tempus deueni, ut arabicos codices medicriter saltem cum lexicorum, et praesertim illius, quem Arabes [ar.] Oceanum appellant, subsidio percurrerem. Deinde uero aliquanto instructior, Salomonis exemplum sequutus dedi cor meum, ut in rebus arabicis scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam, quamuis agnoscerem, quod in his esset labor et afflictio spiritus [Eccl. 1, 17]. Primum, nempe prudentiam atque doctrinam, per lectorem Sacrorum Librorum et aliorum Christianam pietatem continentium intellectu assequi non sine labore curaui. Secundum uero, errores scilicet, et stultitiam, Mahumetanorum codices, et praesertim Alcoranum sedulo reuoluenti, facilius sese mihi cognoscendum exhibui, ex utroque autem fructum breui percipere coepi. Ex primo: cum Sacrorum Bibliorum Arabicorum correctioni, seu potius nouae translationi sub Innocentio X Pontifice Maximo, Eminentissimorum Patrum S. Congregationis de propaganda fide iussu, cum aliis doctissimis uiris operam meam impendere coactus sum. Quod opus multorum annorum spatio elaboratum, tandem sub Clemente X Pont. Max. feliciter absolutum fuit. Quam uero in eo partem ego habuerim, aliorum iudicio reliquo. Illud tantum non diffitebor, omnibus laboris mei sociis uita functis, totum opus mihi fere uni incubuisse, et me, ut in lucem prodiret, supremam manum illi supposuisse. Ex altero uero, cum in Augustissimo Romanae Inquisitionis Senatu ab eodem Innocentio, librorum quorundam examini deputatus sum, qui in plumbeis laminis, uetustissimo, ut apparebat, charactere arabico incisi, intra cuiusdam montis cauas in Hispania Baetica reperti sunt. Cum enim huiusmodi libri, seu laminae plumbeae, sancto Apostolo eiusque discipulis tribuerentur et non pauca Catholicae Fidei atque Ortodoxiae doctrina consona continerent, multorum studia in sui fauorem trahebant et a uiris etiam doctrina et pietate conspicuis propugnabantur. Hic uero mihi, cuius, utpote Fiscalis, commemoratos libros oppugnare partes erant, summopere profuit ex Alcorano et Mahumetanorum codicibus stultitiam, erroresque didicisse, nam illos ita huiusmodi erroribus ac stultitia respersos inueni (aliis etiam arabicae linguae peritis mecum conuenientibus) ut manifestissime uniuersi Patres agnouerint, illud non S. Iacobi, eiusque Discipulorum genuinum opus, sed Mahumetanorum, qui in ea regione, Christianos se esse simulantes latitabant, imposturam esse, qua Christianae Religioni illudere, minusque cautos decipere tentauerant [cf. Cod. Vat. lat. 7509, Interpretatio laminarum Granatensium romana, ordine Pontificis fideliter facta, 1669, auctores J. Baptista Hiattinus, A. Kirquer, L. Marraccius, A. ad Aquila, B. a Pectorano]. Quamobrem tam enormii perfidorum hominum fraude detecta, Innocentius Vndecimus Pontifex Maximus illos libros grauissimo decreto proscripsit, perpetuoque damnauit.

<2. Latinae translationes et opera de Alcorano>
Haec non iactantiae aut ostentationis gratia me praeloquutum esse putes, sed ut planum tibi fieret, Lector, undenam mihi hoc opus meum conscribendi occasio emanauerit, et quid me ad illud, quamuis plura dissuaderent ac retraherent, uulgandum impulerit. Cum enim experimento intellexissem, me studiis meis arabicis Christianae Religioni contra agarenicam superstitionem subsidii aliquid conferre posse, nihil utilius, nihil opportunius me facturum iudicaui, quam, si contra librum illum omnem meum conatum intenderem, et calamum atque ingenium, quantum fieri posset, exacuerem, a quo eidem Religioni tot mala prouenerant et extemum hodie quoque exitium intentabatur, ita ut prope metuendum esset, ne Christo Mahumetus Regnum Gentium eriperet, et Alcoranus ex Orbe terrarum Euangelium eliminaret. Satis uero mirari non poteram (ut in Prodromi mei praefatione iam dixi [sc. Prodromus ad refutationem Alcorani..., Roma, 1691]) quod cum tot doctissimi sanctissimique uiri aduersus aliarum prauarum sectarum auctores immensa uolumina scripserint, aduersus Mahumetum eiusque Alcoranum tam pauci ac tam parce calamo decertauerint; immo uero (quod uix credi potest) nullus tam pestilentem, tam perniciosum, tam nefarium librum ex professo et collatis, ut ita dicam, signis consertisque dexteris oppugnauerint. Fuerunt sane nonnulli tam ex antiquis quam ex recentioribus qui contra Mahumeticam sectam magna cum laude stylum exercuerunt. Horum ego in praefatione illa catalogum texui: hic duos addo praestantissimos e Societate Iesu Theologos, qui tunc temporis nondum in lucem prodierant: P. Jo. Laurentium Luchesinium Lucensem in opere, cui titulus Noua copia et series centum euidentium signorum uerae fidei [sc. Joan Laurent Lucchensius, Demonstrata impiorum insania, sive Nova copia, et series centum evidentium signorum verae fidei oculis subjicientium veritatem Ecclesiae Romanae sacraeque monarchiae pontificis maximi, argumentis plus quam mille debellantium schismaticos et haereticos, et aliis plusquam ducentis evertentium directe, ac singillatim atheos theistas, judaeos, mahometanos, ethnicos, manifestae dementiae redargutos auctore Joanne Laurentio Lucchesinio soc. Jesu. Romae : typis Camerae apostol., 1688.]; et P. Emmanuelem Sanzianum in libello italico inscripto Breve trattato, nel quale con ragioni demostrative si convincono manifestamente i Turchi[sc. Manuel Sanz , Breve trattato nel quale con ragioni dimostrative si convincono manifestamente i Turchi, senza che in guisa veruna possano negarlo, esser falsa la legge di Maometto, e vera solamente quella di Cristo, Catania, Paolo Bisagni, 1691]. Vterque sane neruosissime ac ualidissime mahumeticam impietatem oppugnat. Nullus tamen hactenus (quod sciam) contra Alcoranum totum directe et ex instituto arma mouit; ita ut illius textu, saltem summarie, in medium fideliter producto, eundem per singula capita sigulosque uersus ex ordine discuteret, et ubi opus esset, castigaret; hic enim fere fuit sanctorum Patrum aliorumque Ecclesiae Doctorum mos in Heterodoxorum libris refutandis. Non ignorabam circumferri quandam Alcorani uersionem latinam Basileae, atque etiam Tiguri impressam, quae Venerabilis Petri Mauricii Abbatis Cluniacensis opera facta fuisse dicebatur. At haec paraphasis potius quam uersio potest appellari, neque ego illam ubique fidelem reperio. Et quamuis plurium libellorum farraginem seorsim adnexam habeat, in quorum nonnullis contra Alcorani errores, sine certo ordine confuseque disseritur, hi tamen connexionem nullam habent cum ipso Alcorano, nisi quod cum illo in eodem codice sunt alligati. Quare nullo modo potest totum illud uolumen, Refutatio Alcorani uel Alcoranus refutatus appellari; praesertim cum illa appendice opusculorum adiectorum, plura nihil pertineant ad Alcoranum, non pauca etiam in illis falsa eidem Alcorano imponantur, quae in eo non reperiuntr, quod sane est Aduersariis contra nos arma ualidissima praebere. Prostremo totum illum uolumen Basileae, seu Tiguri impressum [Machumetis Saracenorum principis eiusque successorum uitae ac doctrina, ipseque Alcoran, quo uelut authentico legum diuinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo aduersantes pupuli reguntur, quae ante annos CCCC uir multis nominibus, diui quoque Bernardi testimonio, clarissimus D. Petrus abbas Cluniacensis, per uiros eruditos, ad fidei Christianae ac sanctae matris ecclesiae propugnationem ex Arabica lingua in Latinam transferre curauit. - His adiunctae sunt CONFUTATIONES multorum, et quidem probatissimorum authorum, Arabum, Grecorum et Latinorum, una cum excelentissima Theologi MARTINI LUTHERI praemonitione. Quibus uelut instructissima fidei Catholicae propugnatorum acie peruersa dogmata et tota superstitio Machumetica profligantur. - Adiunctae sunt etiam Turcarum qui non tam sectatores Machumeticae uesaniae quam uindices et propugnatores, nominisque Christiani acerrimos hostes aliquot iam seculis prestiterant, res gestae maxime memorabiles a DCCCC annis ad nostra usque tempora. - Haec omnia in unum uolumen redactae sunt opera et studio THEODORI BIBLIANDRI, t. 1-3, [Basileae], [Johann Oporinus], 1543, 15502, (Zurich 15563).], iustissime a sacra Romana Censura proscriptum ac damnatum fuit, quod impiis Nouatorum adnotationibus et Lutheri, aliorumque Sectariorum contumeliosis in Romanam Ecclesiam Christique Vicarios praefationibus, Catholicae Fidei non minus fortasse quam Alcoranus ipse perniciosum esse uideretur. Illud etiam non ignorabam, quod magnae alioqui auctoritatis Scriptores tradunt, laudatum Petrum Cluniacensem, Alcoranum in latinum idioma studio, impensisque suis ex arabica lingua translatum, quinque libris egregie confutasse. Verum uel sanctus Abbas opus huiusmodi non attigit, sed, quamtum ex eius epistola coniicitur, Diuo Bernardo hanc prouintiam reliquit, uel incoeptum non perfecit, uel ignotum in aliqua Bibliotheca latet, uel certe temporis iniuria iam periit. Hoc me adduxit et quodammodo coegit, ut huic oneri humeros ipse supponerem et laborem illum exhanthalandum susciperem, ad quem animi quidem hortabantur, sed uires suffecturas diffidebam. Verum cum manus operi admouere coepissem, iamque Alcorani per partes trutinati, anatomicam (ut ita dicam) discussionem aggrederer, cognoui me nullo modo posse hoc, quod mihi proposueram, conuenienter pertractare feliciterque ad metam perducere, nisi Alcorani ipsius uerba arabice latineque a capite ad calcem fideliter expressa, tanquam oculati testes, ea quae contra eundem dicturus eram, planiora facerent, pleniusque confirmarent.

<3. Intentio huius operis>
At uero huic meo praeiudicio non contemnenda quorundam meorum familiarum iudicia aduersabantur, inter quae illud erat praecipuum, quod cum sacra Romanorum Censorum Congregatio sub Alexandro septimo Pont. Max. Alcoranum cuiusque impressionis et idiomatis proscriptumesse uoluisset, si nunc arabice et latine, quamuis refutationibus interpolatim insertis, in lucem prodiret, proscriptio illa inanis prorsus esse uideretur, cum liberum foret cuilibet illum et legere et apud se retinere. Nec defuturi essent, qui curiositatis explendae magis quam ueritatis agnoscendae cupiditate adducti, Alcoranum quidem legerent ac relegerent, et fortasse transcriberent, refutationes uero illius uel obiter percurrerent, uel penitus praeterirent. Haec remora diu nauiculam meam retinuit, ne per apertum mare libere posset uela facere atque ad optatum portum peruenire.
Mihi uero pro sententia mea tuenda plura, magnique roboris quantum existimabam, argumenta occurrebant. Probabam sane et ego ac uenerabar illam sub Alexandro Romanorum Patrum censuram (quamuis Censores a sacrosancta Tridentina Synodo ad librorum castigationem deputata, quibus deinde caeteri librorum discussores sub aliis summis Pontificibus sese conformauerant, non adeo rigide cum Alcorano egisse uiderentur). Verum, aliud Alcoranum, aliud autem Alcorani refutationem esse censebam. Alioquin omnes controuersiarum de rebus religionis Auctores, qui aduersus Heterodoxorum errores scripserant, prohibendi fuissent.

<4. Controuersiae aduersus Muslimos>
Regebant illi, praedictos Auctores ita Haereticorum libros impugnasse, ut ex illis ea solum producerent, quae errorem refellendum continerent, et uero ab integro eorum opere cum suo commiscendo abstinuisse. Atqui, non mirum (resumebam ego) si celeberrimi Controuersistae integra Aduersariorum uolumina in opera sua non transtulissent, hoc enim et nimis onerosum ob magnitudinem uel multitudinem librorum, et inutile etiam fuisset, cum plura quae in iis continebantur, ad causam, de qua agebatur, minime spectarent. Caeterum si omnia, quae ex iisdem Auctoribus in controuersiis suis uerbo tenus allegabant, in unum uolumen colligerentur; duplo saltem maius Alcorano conficerent, quod certe sub sacram censuram caderet, nisi refutationes adiunctas haberet. Ad uero breuiora Nouatorum opuscula, quale est Alcoranus, non semel a Catholicis Scriptoribus uel integre uel quoad maximam partem, uerbis suis relata atque impugnata fuisse certissimum est. Nam S. Augustinus (eius unius exemplus satis esse oporteret) contra Fausti Manichaei errores scripturus, integrum illius librum per partes allatum censoria uirga castigauit, haec uerba praemittens: Commodum autem arbitror sub eius nomine uerba eius ponere, et sub meo responsum meam [Aug. Contra Faustum Manichaeum, I, 1]; scribens etiam contra Fortunatum Manichaeorum presbyterum, contra Felicem Manichaeum, contra epistolam Secundini Manichaei, contra sermonem Arianorum, contra Maximum Arianorum Episcopum et alios eiusdem furfuris, fere semper Antagonistarum uerba uel omnia uel pleraque adducit. Augustinum imitatus doctissimus Graecorum aetatis suae Petrus Arcudius Corcyraeus, librum Barlaam hominis schismatici contra ignem purgatorium, cum suis confutationibus, graece latineque Romae excusum publici iuris fecit [sc. Petrus Arcudius, Utrum detur purgatorium et an illud sit per ignem, Romae, Congr. de Propaganda Fide, 1632, -graece et latine editus-]. Ioseph quoque Episcopus Methonensis, Marci Ephesini contra quinque Concilii Florentini capita opusculum item graece latineque productum et confutatum, romanis typis uulgauit, cuius initio haec in rem nostram praeloquitur: gr.* Quae uerba ita transtulit Interpres: sed ne uideamur exordientes polliceri eximia, age, ipsius dicta in medium afferamus, et ea per uerba singula diligenter expendamus, ut cunctis liquido appareat ueritas. Doctissimus etiam ille Theologus, qui contra Tractatum P. Natalis Alexandri in causa Regaliae calamum exeruit, nihil ex eodem sibi praetermittendum esse existimauit [sc. Petrus Natalis Alexander, Causa Regaliae penitus explicata seu responsio ad dissertationem ... Natalis Alexandri de jure regaliae ... Leodii, 1685 - Aug. Reding, OSB., Oecumenica cathedrae apostolicae authoritas ... vindicata ... in quo expenditur denique Causa Regaliae contra Alexandrum Natalem. s. l. (Einsiedeln), 1689], cuius rei rationem reddens, haec praefatur: Dissertationem P. Alexandri totam excripsi, nequid a me dolose suppressum, aut in alienam sententiam detortum conqueri quis posset, eamque in uarias partes diuidens, singulis partibus responsionem subiunxi.Liber Alcorano forte non minor impressus fuit Leodii cum Superiorum assensu. Idem fecit qui Tractatum historicum Ludouico Memburci De l'Etablissement et des Prerogatives de l'eglise de Rome oppugnauit Apologia eruditissima, quam inscripsit: De la puissance de l'Eglise, [Louis Maimbourg, Trait historique sur les prerogatives de l'Eglise de Rome (1682)] ut alios quamplures huius saeculi Auctores, qui idem fecerunt, praetermittam. Eminentissimus etiam Cardinalis Bellarminus quosdam breuiores damnatae doctrinae libros integros fere censuris suis attexuit. Existimabant scilicet hi sapientissimi uiri, nullo modo posse Auctoris alicuius damnati opus plene tutoque refelli, nisi totum, quantum fieri posset, Lectorum oculis exponeretur. Alioqui semper de Censoris fide dubitari potuisset. Etenim uel ea, quae praeteriuit, mala sunt uel bona. Si mala, negligentiae se atque oscitantiae reum facit, suamque causam prodere uoluisse uidetur. Si bona, reliquit Aduersario defensionis locum, ea enim ipsa causam illius maxime possunt adiuuare. Semper scilicet ille se intrepide tuebitur, asserendo nullum prope librum, quamuis sacrum, reperiri, in quo aliquid mastige dignum non occurrat, si a toto corpore separetur. Si ea tantum ex Alcorano excerpamus, quae absurda, impia, falsa, fabulosa sese prima fronte ostendunt, poterunt Mahumetani conqueri, malignos nos, atque infideles esse, qui tot alia, quae in illo pia, sana ac uera continentur, et ex quibus fortasse ea ipsa, quae a nobis tanquam mala obiiciuntur, ab erroris nota purgentur, subticeamus. Multa quoque in Pentateucho et Euangelio aliisque sacris uoluminibus haberi, quae si ab antecedentibus et consequentibus distrahantur, nudeque sumantur, nullo modo poterunt ab errore et falsitate uindicari. Hoc porro argumentum apud rudiores et simpliciores non parum causae nostrae oberit. Aduersariorum uero perfidiae plurimum fauebit.

<5. De rationibus in Alcorano>
Sunt uero in Alcorano peculiares rationes, quibus nullo modo, prout opus est, refelli posse, demonstratur, nisi totus non solum Latine, sed etiam Arabice cum confutationibus exponantur. Earum prima est quia in caeteris damnatis auctoribus materia tantummodo castiganda uenit, non forma. Nimirum sincera rerum ueritas, non fucatus uerborum ornatus in unoquoque attenditur. Nec multum refert, utrum quis eleganti an rudiori stylo errare caeteros doceat, quemadmodum non est curandum, utrum quis auro calice an uitreo uel luteo uenenum propinet. In Alcorano uero utriusque inspectio attenta requiritur. Nam cum Mahumetus non semel in eo iacet, imo Deum affirmantem inducat librum hunc tantae esse excellentiae, tamque perfectae et absolutae structurae, ut, si homines uniuersi una cum Geniis seu Daemonibus simul conuenirent, atque omne studium totumque ingenium adhiberent, ut unquam simile efficere postuisse, apud Mahumetanos certissimum est. Hunc per antonomasiam (ar.*) Librum Dei, hunc miraculorum omnium maximum, hunc miraculum perpetuum semperque perseuerans, hunc miraculorum omnium diuinorum diuinissimum esse, plenis ac crepantibus buccis effutiunt. Quid plura? Hunc aeternum atque increatum, in Throno Dei, imo in ipsa illius Essentia asseruati, certissime credunt et constantissime affirmant, ut in Tractatu de Alcorano et alibi clarius uidebimus. Hanc uero tantam tamque admirabilem eius excellentiam in styli uenustate, uerborum delectu, eleganti rerum ac sententiarum connexione, historiarum numquam amplius auditarum nouitate, arcanorum mysteriorum propalatione, pataeneseon energia, parabolarum cuiuscumque generis uarietate, praecipue sitam esse pronunciant.
Hanc adeo prodigiosam insaniam, quae ueluti Circaeum poculum tot populos dementauit, et tanquam iumenta innumeras gentes traxit in ruinam, non tam ut e Mahumetanorum cerebro excutere quam ut uniuerso terrarum orbi ostendere, palamque traducere possimus, ad perdendum in nihil, si fieri possit, iuxta Isaiae uaticinium, fraenum erroris, quod est in maxillis populorum [Is. 30, 28], necesse erit omnino, ut Alcoranum ipsum totum, quantum est, cunctorum mortalium oculis exponamus. Vbi enim uniuersi meridiana luce clarius uiderint, nullum in eo ordinem, nullam rerum syntaxin, nullam ueram elegantiam, inanem tantum quandam ampullositatem uerborum ad prurientium aurium titillationem, praesertim in rhythmica illa uersuum terminatione seu cadentia, nunquam a sacris Scripturis usitata, quemadmodum neque a Graecis neque a Latinis scriptoribus, nisi forte casu, et praeter scribentis intentionem incideret, ut saepe in lingua Hebraica contingit, citra ullum artificium et prorsus naturaliter, praesertim ratione pronominum affixorum in Psalmis. (Huiusmodi enim rhythmus licet aures oblectet suauitate soni, uidetur tamen parum habere grauitatis, nec diuinis eloquiis conuenienter aptari, esto in sacris hymnis et quibusdam precibus Ecclesiasticis aliquando nos etiam in eo Hetruscos imitemur, quod nonnisi post mille saltem annos a Christi natiuitate elapsos, ad populorum piam attentionem alliciendam fieri coeptum esse, grauissimi scriptores affirmant, de quo uideri potest Illustrissimus D. Ioannes Ciampinius Romanus Magister Breuium gratiae, uir omnigena eruditione refertus, in suis ueteribus monimentis p.2, c.3 pag. 28, [Joannis Ciampini romani Vetera monimenta, in quibus praecipue musiva opera, sacrarum, profanarumque aedium structura, ac nonnulli antiqui ritus dissertationibus, iconibusque illustrantur. - Ed. novissima, caeteris corr., et auctior / accesserunt ejusdem Ciampini Opuscula quaedam selectiora ... ; ac demum auctoris vita, nunc ... addita. - Romae : sumptibus Caroli Giannini [etc.], 1747. - 2 dl. : ill. ; 37 cm - vol. I. A primo Christi seaculo ad quintum : praecedit vita auctoris nunc primum ipsius operibus addita. vol. II. A sexto Christi saeculo ad decimum.] quamuis in Alcorano nec uersus, nec rhythmi legitimi sint, sed prorsus anormes et illis fere similes quos caeci et errores in triuiis apud nos canere consueuerunt). Vbi, inquam, haec in Alcorano uniuersi cognouerint et praeterea stylum clumbatum ac dissolutum, periodos truncas et ueluti apoplecticas et ex uitiosis aposiopesibus omni sensu destitutas; orationem ita obscuram, perplexam atque inuolutam, ut ne ipsi quidem Moslemorum Doctores primarii ullam ex ea sententiam elicere possint; transitiones ita importunas et ineptas, ut plerumque extra chorum saltare uideatur; totum denique librum adeo confusum, ut sexcentarum rerum inter se dissitarum farrago seu potius chaos possit appellari; manifestissime agnoscent quam mendax, quam impudens, quam effrictae frontis fuerit Mahumetus, qui tam mira ac magnifica de hoc suo libro praedicauerit, et quam stulti ac stipites sint Mahumetani, qui adeo patentem Pseudoprophetae sui imposturam et mendacium tam impudens non agnoscant.
Possent tamen haec, quae diximus, in Alcorano tolerari ac dissimulari, si saltem uera, iusta, sana, sancta ubique contineret; si nihil contra ueram religionem, contra pietatem, contra sacras historias, contra diuinas humanasque leges aut doceret aut approbaret. Verum si totus euoluatur ac perlegatur, nulla fere in eo pagina occurret, in qua aliquid contra haec ipsa non reperiatur, ita pene totus mendaciis, erroribus, blasphemiis, fabulis, nugis confertus et compactus est. Ea ipsa, quae in illo saniora uidentur, insaniis plerumque non carent. Haec probandi, Alcoranus ipse mihi laborem adimet, ipse praesens erit, ipse de se loquetur.

<6. De P. Abbate Venerabile Cluniacense et A. du Ryer translationibus. Labor limae>
Est porro alia non leuis ratio, ob quam hunc librum Arabice Latineque impressum uulgari oportebat. Cum enim aequum sit, Ecclesiae Christi notas ac perspectas esse hostium suorum machinas et arma, ut aduersus ea possit sese praemunire; neque hodie ulla Alcorani sincera et, cui fides haberi possit, interpretatio reperiatur: ignorat quodam modo, quanam in re praecipui hostis sui tota uis ad pugnandum contra se reposita sit, cum interim ab eo tot clades acceperit et in dies accipiat. Translatio illa quam Venerabilis Petri Abbatis Cluniacensis operae tribui superius dixi, Paraphasis potius quam interpretatio meretur appellari et non raro a uero Alcorani sensu recedit. Circumfertur uersio alia gallica Parisidis impressa anno 1672 [trad. franc. de André du Ryer, L'Alcoran de Mahomet, Paris, 16471, 16722]. Haec magis inhaeret uerbis et fidelibus exprimit sensus. Sed in hac quoque non raro Auctor caespitat uel hallucinatur; credo quia Arabicae ipse linguae ignarus, interpretes non ita peritos uel fidos inuenit. Alias Alcorani translationes impressas non uidi; manuscriptas aliquas uidere licuit, sed obiter tantum, ita ut certum de illis iudicium ferre non possim. Caeterum non adeo mei fidens sum, neque tantum mihi tribuo ut hanc meam omni prorsus defectu carere omnibusque numeris absolutam esse uel affirmem uel mihi persuadeam. Illud unum explicita fronte affirmare possum, me in ea elucubranda omnem fidem, curam atque attentionem adhibuisse, et annorum supra quadraginta studium collocasse. Quo tempore quater Alcoranum in Latinum idioma ex correctissimis Arabum exemplaribus, praeciporum illius expositorum subsidio conuerti, semperque in eo omnia ad incudem et limam reuocaui, semperque aliquid fuit quod uel adderem uel detraherem uel in melius commutarem. Et fortasse nunc etiam idem mihi contingeret, si quintam illius interpretationem tentarem.

<7. Decreta et scripta ad confutationes componendas>
Interim dum aliquid limatius perfectiusque ab alio melioris ingenii maiorisque scientiae non prodeat, labor hic meus, qualiscumque sit, tam ad Mahumetanam superstitionem penitus dignoscendam et impugnandam, quam ad Arabicam linguam (quae in Alcorano, quod attinet ad singulares dictiones, purior, et ad grammaticales leges seu potius apices, signa et puncta, non a Mahumeto, sed a recentioribus Moslemis inuenta, magis conformis esse censetur) addiscendam usui esse poterit. Nam et hanc ob causam Arabice et Latine communis iuris facere operae pretium uisum fuit, ut nimirum idiomatis huius peregrini et exotici studium in Christianorum Academiis promoueretur iuxta Decretum Sacri Concilii Viennensis sub Clemente V, celebrati anno 1311, in quo sic loquitur Pontifex: Viris Catholicis notitiam linguarum habentibus, quibus utuntur infideles, praecipue abundare sanctam affectamus Ecclesiam, qui Infideles ipsos sciant et ualeant sacris institutis instruere, Christicolarumque collegio per doctrinam Christianae fidei ac susceptionem sacri Baptismatis aggregare. Vt igitur notitia linguarum huiusmodi possit habiliter per instructiones efficaciter obtineri, hoc Sacro approbante Concilio, scholas in subscriptarum linguarum generibus, ubicumque Romanam Curiam habitare continget, nec non in Parisiensi et Oxoniensi, Bononiensi ac Salamantino studiis prouidimus erigendas, statuentes, ut in quolibet horum ipsorum teneantur uiri catholici sufficienter habentes Hebraicae, Arabicae et Chaldaicae linguarum notitiam, duo uidelicet uniuscuiusque linguae periti, qui scholas regant inibi et libros de linguis ipsis in Latinum fideliter transferentes, alios linguas ipsas solicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundauit, ut instructi et edocti sufficienter in linguis huiusmodi, fructum speratum possint. Deo auctore, producere, fidem propagaturi salubriter in ipsos populos infideles.
Hactenus Pontifex in Concilio. Vtinam uero hoc exemplum exterae nationes imitarentur et praesertim quae Mahumeticam legem sequuntur, ita ut ea latinae linguae addiscendae cupiditate tenerentur, quo nos earum idiomatum percipiendorum studio tenemur. Sed Daemonis astu sit, ut ab hac maxime adhorreant, ne per eius notitiam in erroris sui et Christianae ueritatis cognitionem deueniant. Illud uero mirum quod nulla (quantum sciam) alia Orbis gens exterarum sibi linguarum notitiam curet, praeter Christianam maximeque Orthodoxam, ita ut in sacri Collegii de propaganda fide typographia Romae quindecim circiter linguarum characteres praelo premantur. Videtur sane haec uerae Religionis esse nota, quae omnibus Gentibus legitimum Diuinitatis cultum per communicationem idiomatum cupit innotescere, iuxta Christi promissionem qua praedixit asseclas suos nouis linguis esse loquuturos [cf. Mc. 16, 17 - Act. 2, 4], sicut uera diuinitus loquutus fuisse, S. Lucas in Actis Apostolicis testatur. Cum uero non semper Deus miraculis, ut eo tempore, uti uelit, Ecclesiae suae inspirauit, ut quod ipse primo per miraculum effecit, per studium et laborem suorum fidelium illa efficere conetur, in quo, si Orthodoxos etiam Heterodoxi adiuuant, gaudendum est, non dolendum. Ait enim S. Paulus: Dum omni modo siue per occasionem siue per ueritatem Christus annuncietur et in hoc gaudeo, sed et gaudebo [Phil. 1, 18], Deus eitam instrumentis malis utitur ad bonum fidelium suorum, ut per eos nomem suum glorificetur et religio sua ubique praedicetur. Verum haec per transennam. Redeo ad Concilii Viennensis decretum. Nullus uir prudens persuadere sibi poterit Pontificis et Patrum intentionem fuisse ut huiusmodi librorum uersiones uel proscriberentur uel in tenebris sepelirentur, ita ut nulli eas legere uel uidere sine magno piaculo fas esset; hoc enim pacto fine suo frustrarentur; sed uoluisse ut prodirent quidem ac lucis beneficio fruerentur, uerum confutationibus tam ualidis munitae ut nemini erroribus suis latentibus uel nude propositis nocerent, patefactis autem ac reiectis multis prodessent. Atque ita, ut iam dixi, Abbas Cluniacensis uersionem Alcorani a se ex Hispaniis allatam, ad S. Bernardum transmissit, ut uel ipse, uel aliquis seruus Dei (sunt eius uerba) ad eam scripto refellendam incitaretur, nisi forte ipsemet refutauit. Celeberrimus quoque Theologus Joannes Segouiensis, postea Romana purpura decoratus, in Concilio Constantiensi Alcoranum a se interpretatum, nonnisi notis adorantum et (ut scribit Volaterranus) ualidissimis confutationibus munitum, publici iuris fecit et per omnium manus ire permisit; atque utinam ad nostram etiam deuenisset. Et nunc ego hunc meum, non solum Romanis Patribus atque ipso Pontifice Maximo Innocentio XII feliciter regnante, non obstantibus, sed etiam approbantibus, praesertim ob rationes hic allatas in lucem edidi.
Postremam et potissimam rationem ob quam Alcoranum Arabice et Latine cum refutationibus prodire, et in Ecclesia Christi haberi fere necessarium mihi uisum fuit, eam esse existimo, quia Mahumetanorum Deruisii seu Sanctones (qui apud ipsos religiorem uitam et exactionem Alcorani obseruantiam profitentur) superstitionem suam inter Ethnicos Orientales iamdiu disseminare coeperunt, et hodie quoque Missionarios nostros Apostolicos aemulantes, omni cum studio et conatu miseris illis gentibus insinuare et ingerere non desistunt, et nisi a Nostris sedulo contra Alcorani fallacias illi praeueniantur et Euangelica ueritate praemuniantur, magnum et prope certum periculum imminet, ne omnes Mahumetismum recipiant.

<8. De Euangelii ueritate et de Alcorani mendaciis>
Ego enim semper in ea opinione fui (experientia id mihi et ratione suadente) quod si Alcoranus et Euangelium Gentibus illis proponantur, semper Alcoranum potius et Mahumeticam superstitionem quam Euangelium et Christianam religionem amplexurae sint, nisi antea et de Euangelii ueritate et de Alcorani mendaciis ac fraudibus probe instruantur. Prima quippe facie ea quae hic habet, naturae, praesertim corruptae, dictamini magis conformia apparent quam quae illud proponit, nemque unum esse Deum, omnipotentem, omniscientem, rerum omnium conditorem ac moderatorem, cui nihil commune sit cum rebus creatis; pias ac frequentes ad illum preces fundendas; ellemosynas in pauperes erogandas; peregrinationes sacras obeundas; ieiuniis corpus afflictandum, iustitiam seruandam; modestiam, beneficentiam, pietatem aliasque uirtutes excolendas; nemini iniuriam faciendam; a furtis, adulteriis, caedibus aliisque criminibus abstinendum; res mundanas, utpote fluxas, spernendas; bonis operibus incumbendum. Praeterea reddendam esse rationem Deo ab omnibus operum suorum; Bonis paratam esse in coelo aeternam felicitatem in his rebus, quas humana natura uehementius solet appetere; Malis perpetuum in gehenna supplicium; et alia huiusmodi, quae reuera passim in Alcorano leguntur. Si uero audiat ethnicus proponi sibi a Ministro Euangelico, Deum unum et trinum; Deum hominem factum; Deum pauperem, crucifixum, mortuum ac sepultum; mysterium Eucharistiae; necessitate sacramenti poenitentiae; Monogamiam; coniugii nexum indissolubilem; uitam perpetuae cruci coniunctam; beneficientiam erga inimicos; felicitatem summam sitam in bonis, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt [cf. Cor. 2, 9]; et alia huiusmodi uel humani intellectus captum excedentia uel naturali conditioni et imbecillitati difficillima, si non impossibilia; et haec cum Alcoranica doctina comparauerit, statim ab his refugiet et ad illa obuiis ulnis accurret (nam, ut scribit S. Hieronymus, lib. 2 comm. in cap. 13 Matthaei, Praedicatio Euangelii minima est omnibus disciplinis; ad primam quippe doctrinam fidem non habet ueritatis), nisi antea instruatur, etiam testimonio ipsius Alcorani, nihil Religionem Christianam continere uel absurdum uel falsum, quantumuis captu arduum factuque difficile; sed omnia in ea uera, certa et diuino testimonio in Pentateucho et Euangelio (quos Mahumetus ipse libros a Deo traditos et certissimae ueritatis esse affirmat) comprobata. Nihil autem in Alcorano ueri sanique esse, seu circa mysteria a Deo reuelata et uirtutes Theologicas; siue circa uirtutes morales, quod non pluribus fabulis, ineptiis et erroribus plerumque commixtum sit, et quod in Euangelio et Christiana Religione purum, integrum et sincerum, sed et uberius non doceatur. Mahumetum porro nihil aliud fecisse quam ueram et prope universalem in Orbe religionem corrupisse, nouamque ac peruersam superstitionem armis, fraudibus aliisque malis artibus inuexisse; a qua, si ea, quae Christiana desumpsit, auferantur, moueat cornicula risum furtiuis nudata coloribus [Hor. Epist. I, 3, 19-20]. Si hoc modo Idolatrae praeoccupentur, non ita facile poterunt a Nebulonibus Mahumetanis seduci. Praeoccupari autem non poterunt, nisi Alcoranus ipse illis ostendatur ac perlegatur et coram ipsis Mahumetanis eiusdem testimonio conuincantur.
Quod uero de idolorum cultoribus dixi, potest ex parte Christianis illis conuenire, qui Mahumetanis proximi, sub eorundem iugum facile cadere possunt. Hos enim, si imparatos et Alcoranicarum fraudum ignaros subito illi adoriantur, imperioque suo subiiciant; facile etiam in superstitionem suam apparenti quadam ueritatis et pietatis parua, qua Alcorani falsitas et impietas regitur, et praeterea ui minarum fictisque promissionibus et liberioris uitae spe inducent. Illi etiam, qui iam sub eorum tyrannide ingemiscunt et quotidie in fide sua periclitantur, detineri poterunt ne labantur; lapsi uero, praesertim ex falsa Mahumeticae superstitionis opinione, subleuari et ab errore reuocari. Praeterea cum multi inter Christianos Mahumetistae captiui reperiantur et plures Othomannorum Prouinciae in manus Nostrorum deuenerint (et in dies deuenturas esse speremus) in quibus non dubito plures Mahumeti asseclas remansisse, facillime poterunt hi ad Euangelicam lucem trahi, si iisdem Alcorani sui imposturae fabulaeque manifestentur. Postremo et Mahumetani ipsi in suis regionibus (praesertim ubi libertas aliqua de religione disputandi permittitur) uel ad Christianam fidem aestimandam et amplectendam, uel ad superstitionem suam agnoscendam atque contemnendam mouebuntur, si Euangelicae Legis sanctitas, ueritas et maiestas, et Alcoranicarum santionum uanitas et absurditas illis aperte ex ipsius Alcorani uerbis demonstretur. Sed uide quae de hoc in Prodomi praefatione copiosius dicta sunt et quae mox dicturi sumus.

<9. Catholicae et Heterodoxae argumentationes in Alcoranum>
Non erat porro cur Theologus Bibliander in Apologia sua pro editione Alcorani tam acriter contra summos Pontifices inueheretur, quod hi huiusmodi editioni aduersarentur. Aduersantur quidem Supremi Ecclesiae Pastores non solum Alcorani, sed etiam caeterorum prauam doctrinam continentium librorum editioni, si absque congruis confutationibus et apologiis publice prodeant et quorumcunque etiam cerdonum, barbitonsorum, muliercularum manibus libere permittantur. Neque sancti Patres et Maiores nostri unquam haereticorum atque impiorum libros e tenebris eruerunt, nisi ita probe castigatos, et censoriae uirgae nostis compunctos, ut nulli nocere possent; sed potius omnes ab erroribus in illi contentis, sequendis tererrerent. Verum regeret fortasse iuxta sua principia Theologaster Tigurinus, quemadmodum quilibet Christianus Sacrarum scripturarum sibi ipsi interpres, ex Spiritus sancti lumine esse debet: ita etiam relinquendum est ut malae doctrinae libros quilibet per se ipsum ex eodem lumine corrigat et confutet. Vix cedas, Lector, potuisse ullum hominem ad hanc insaniam peruenire; neque ego crederem, nisi manu, ut ita dicam, tetigissem. Cum enim hanc meam elucubrationem (quia id commodius et sine ullis meis impensis, imo cum aliquo emolumento fieri poterat) in Hollandia, si hic Romae permitterent, typis uulgare tentassem deque hoc Typographis illis scripsissem; illi humanissime operam suam et quidem gratuitam cum multorum etiam exemplarium dono, obtulerunt; sed cum conditione, ut a confutationibus abstinerem, cum posset quilibet Christianus per seipsum Alcorani errores confutare. Adeo conditio mihi displicuit, ut maluerim hos meos labores in tenebris perpetuo latere, quam lucem cum illa uidere. Hoc enim fuisse Colchica omnia uenena undique conquirere et absque ullo antidoto uel praeuia monitione temere et indiscriminatim in uulgis distribuere, per quod certe uitae salutique multorum pessime consuleretur. Hanc si Augustinus, Hieronymus, Basilius aliique sanctissimi Patres regulam sequuti fuissent, bene actum esset cum Manichaeis, Pelagianis, Eunomianis, Arianis caeterisque haereticis et heterodoxis, pessime uero cum Catholicis et Orthodoxis. Minor autem, quod homines isti uelint, Ecclesiae Christi Custodes ita socordes et hebetes esse, ut libros illos, qui contra eandem Ecclesiam ueramque Religionem ab eius hostibus scripti sunt, per omnium manus libere decurrere sinant, cum temporales Principes tam magno rigore ac seueritate utantur in libros contra auctoritatem suam scriptos, quamuis saepe uera contineant, ut eosdem per carnificium manus flammis consignent; et aliquano etiam in auctores eorum capitali poena animaduertant. Ergone in terreno regno tuendo uigilantia maior et cura adhibenda erit, quam in Christi Regno, et Christiana Religione conseruandis?
Et quidem ex perpetua consuetudine nouimus, perniciosos Religioni uel moribus libros Edictis tam Pontificiis et Ecclesiasticis, quam Caesareis et politicis, etiam sub Principibus Ethnicis, semper incendio damnatos, consumptosque fuisse, ne pestifero doctrinae suae morbo Rempublicam contaminarent; atque ob hanc ipsam rationem Alcoranum etiam flammis potius abolere, quam calamo castigare opus fuisset; quemadmodum tentasse legimus Franciscum Ximenium Antistitem Toletanum, qui ad mahumetanicam superstitionem ex Hispaniis extirpandam, uniuersos codices Alcorani uel illius doctrinam continentes, undique a Mauris ipsis collectos usque ad quinque millia, in cineres redegit, ut refert Alvarus Gomez, lib.2 de regus gestis Francisci Ximenii [sc. Álvaro Gómez de Castro, De Rebus gestis a Francisco Ximenio Cisnerio, Alcalá, 1569)]; imitatus est in hoc exemplum S. Pauli, quo commorante Ephesi, ibique praedicante, multi ex eis qui fuerant curiosa sectari (ipso absque dubio iubente) contulerunt libros et combusserunt coram omnibus; et computatis pretiis illorum, inuenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. [Act. Apost. 19, 19]. Verum ubi iam praui alicuius libri exemplaria in immensum excreuerunt, ut Alcorani, frustra recurretur ad flammas. Esto enim omnes illius codices, qui apud nos sunt, incendio abolerentur; quid inde? morbus remedio excresceret. Primo enim rem gratissimam Mahumetanis praestaremus. Hi enim de nulla alia re tam soliciti sunt, quam ne Alcoranus ad extraneorum manus, et ne notitiam quidem deueniat: non enim ignorant tam absurda in eo contineri, ut si a uiris prudentibus legantur, omnem religioni suae fidem et aestimationem detrahere possint. Deinde, non propterea Alcoranus aboleretur; innumera enim illius exemplaria inter Mahumetanos remanerent. Postremo non ipsos armis spoliaremus, quibus potentissimos et infensissimos hostes possemus oppugnare. Non enim eorum impetus repellere, neque astus eludere unquam poterimus, nisi ab eorum armamentario tela sumamus, et eorum technas ab ipsismet addiscamus. Id uero sine Alcorani subsidio nunquam assequemur. Hic enim unus ut necessarius, ita sufficiens est ad uniuersam Mahumetanorum superstitionem debellandam. Quamobrem nullo modo Christianis expedit eo libro (quamuis hostium suorum) carere, quo ad hostes ipsos exterminandos duce, magistro, ac proditore unice uti possint. Hinc non defuere inter Catholicos ipsos uiri sapientes ac probi, qui existimarent, posse etiam sine refutationibus Alcoranum tuto, imo utiliter omnium manibus, oculisque permitti, cum a nullo melius quam a se ipso refutetur. Et cumcaeteros malorum Magistrorum libros legisse semper multis nocuerit: hic solus, quia lectus non fuit, supra omnes alios nocuisse existimatur. Porro certum est, aliquot ex ipsis Mahumetanis attentius Alcoranum legendo, probeque discutiendo, illius falsitatem ac uanitatem agnouisse, et Christianam Religionem ultro amplexos fuisse, imo etiam pro illa sanguinem profudisse. Ego tamen me in hac opinione non esse ingenue fateor. Quamtumuis enim impia, falsa, et absurda Alcoranus contineat: quaedam tamen (ut iam innui) in eo sunt, quae saltem simpliciores et rudiores in errorem trahere possunt, inspecta praesertim tam magna orbis terrarum parte, quae illum tanquam librum diuinum obseruat ac ueneratur; et tot Iudaeis et Christianis, etiam doctis, et religiosis, qui non raro ad mahumetanas partes transiliunt; et, quod maioris momenti est, tam magna eorum, qui illius impietatem sequuntur, felicitate, imperii amplitudine, et apparenti quadam uitae probitate. Quamuis enim, iuxta Senecae effatum, argumentum pessimi turba sit [Sen., Vit. 2, 1]: aegre tamen poterit quis sibi persuadere tam magnam mortalium partem errare, uel decipi in ea religione amplectenda, uel retinenda, quam et multi sapientes ac prudentes sequuntur, et plura laudabilia commendant, et Deus ipse perpetua uidetur felicitate comprobare. Nimis quippe proni sunt homines in errorem, si uel minima ueritatis specie fucetur, praesertim cum ad licentiam, uitamque libertinam conducit.

<10. Marracci argumentatio in Alcoranum. De Prodromo ad refutationem Alcorani>
Verum tempus est iam, ut aliqua, quae ad hoc meum opus propius, et peculiarius pertinent, tibi, Lector, exponam. Iamdiu illud in scriniis praelo paratum seruabam: sed uel mali Daemonis astu, qui mahumetanicae supersticioni patrocinabatur: uel ita ad meliorem successum prouide disponente Deo, res in longum trahebatur: totque interim, ac tam ualidi obices sese illi opponebant, ut iam de illis superandis penitus desperarem. Ego uero ne hi labores mei ita infeliciter perirent, nouum laborem suscipere constitui. Quicquid in prolixa Alcorani refutatione sparsim, prout materiarum ordo ferebat, disserueram; in quatuor ueluti classes digessi; ad quas omnes libri huius errores, et absurditates reducerentur. Et ne refutationis ipsius, quam uniuersi expectabant, edendae spem prorsus abiecisse uiderer, hunc nouum uigilarum mearum foetum, Prodromum ad refutationem Alcorani, quasi haec mox subsequutura esset, inscripsi. Postquam uero hic, Eminentissimorum Cardinalium S. Congregationis de propaganda fide, beneficio in lucem prodiisset; Amplissimi Sacrae Inquisitionis Senatus Patres, opera potissimum ac suasu Eminentissimi Cardinalis Barbadici, Pontifice ipso Maximo Innocentio XII. probante, ut refutationis a me elucubratae opus, cum Alcorani ipsius arabico, latinoque textu typis uulgari posset, concordibus suffragiis decreuere. Ego uero, cui nihil magis ad uotum succedere poterat, ulnis obuiis occasionem amplexus, statim, quae praelo parata seruabam, e scriniis deprompta, discutienda atque approbanda sacris Censoribus exhibui, ut per eos lucis beneficio quamprimum fruerentur.

<11. De difficultatibus in translatione. Notae et Scholia>
Quod uero ad Operis ipsius oeconomiam spectat: primo posui in eo textum Alcorani arabicum cum omnibus motionibus, seu uocalibus, et reliquis signis ac notis Grammaticalibus (quae aliquandiu postscriptum a Mahumeto Alcoranum, ut iam praemonui, ab Arabum peritis ad Rabbinorum Iudaeorum imitationem inuenta sunt: nam in antiquis exemplaribus non reperiuntur) ex correctissimis codicibus exscriptum. Huic uero latinam interpretationem e regione subieci, uerbo tenus, et ad literam quantum fieri potuit, expressam, qua in re minus elegans, minusque latinus, ne dicam aliquantulum barbarus censeri malui, quam exacti Interpretis fidei uel tantillum deesse, non sine doctissimorum uirorum exemplo, qui e peregrinis linguis, Arabica praesertim, et Hebraica, aliquid in Latinum idioma transtulerunt. Id etiam feci ob Arabicae linguae studiosorum utilitatem, quo illius idiotismos, modosque loquendi facilius addiscerent, atque ex ipso fonte sinceras illius aquas, quantum fieri posset, haurirent, ac degustarent. Vbi tamen modi quidem loquendi, qui Arabibus proprii sunt, et praesertim qui Metaphoram continent, occurrerunt; eos uerbis quidem propriis expressi, in Notis tamen uel in ipso Textu Alcorani diuerso charactere explicare necessarium putaui; non quidem ex eo, quod ipsemet hariolatus essem, uel temere diuinassem; sed quod ex communi praecipuorum apud Arabes Expositorum sensu, uel ex usu apud eosdem Arabes recepto didicissem. Vnius etiam, aut alterius dictionis additamento sententiam adiuuare, eique lucem praebere, piaculum non putaui, praesertim in uerbo substantiuo sum, quod Arabes, ut etiam Hebrei, raro exprimunt, cum subintelligi a quolibet facile possit.
Non ignoro, optimum interpretandi genus a D. Hieronymo in Epist. 101 ad Pammachium, itemque a Cicerone, et aliis Sapientibus, illud censeri, quo non uerbum e uerbo, sed sensus e sensu exprimitur. Id uerum est, dum ex notis linguis, atque usitatis, in alias atque notas, atque usitatas opus aliquod transfertur; et ubi non uerba, sed sensus tantummodo interpretationi prodesse posse iudicantur. Hoc autem minime in Arabia ipsa natis, obscura, et perplexa est; tum quia Arabes non solum sententias, sed etiam uerba, et characteres, et apices ipsos in Alcorano uenerantur. Quamobrem, si solis sententiis, neglectis uerbis, inhaesissem, statim male Fidei Interpres a supertitiosa gente proclamatus fuissem; Diuina autem Prouidentia factum esse uidetur, ut Latina lingua linguarum omnium interpretationis, quamuis literalis, et seruata etiam syntaxi sermonis, sine ulla deformitate capax sit, quod in aliis linguis, quae sunt in usu, nullo modo posset euenire. Si enim uel sacros Codices Hebraicos, uel Alcoranum Mahumeti, de uerbo ad uerbum in Italicum, aut Hispanicum, aut Gallicum, uel aliud huiusmodi uernaculum, et, ut ita dicam, uiuum idioma, conuertas, risus procul dubio effusos in lectoribus, et auditoribus excitabis. Hoc uero in Latino minime accidit, quia procul ab usu communi, et ut ita dicam, mortuum censetur: neque, dum in illud peregrinae linguae transferuntur, etiam uerbatim, difformitas illa in eo apparet, quae in aliis appareret.
Operae pretium quoque fuit, non solum sensibus, sed etiam uerbis Alcorani, interpretationem eius commensurae, ut deformitas eius magis ostenderetur. Sunt enim in eius contextu, ut iam praemonuimus, tam immantes scissurae, ut, nisi plurium uerborum assumento ab Expositoribus adiuuarentur, atque explerentur, frustra omnino in illius intelligentia laboraremus. Saepe enim principium sententiae, saepe medium, saepe finis desideratur, ut nec uerba uerbis, nec sensa sensis repsondeant.
Textui Alcorani Notas, seu Scholia subiicio, quibus iuxta communem Arabum Expositorum mentem obscuriora dilucidantur; praesertim quae ad Historiam, seu potius fabulam, ac figmentum spectant. Hoc autem necessario mihi faciendum putaui, ut in intelligentia Alcorani, quo illum efficacius refutare possim, cum Aduersariis conueniam. Nam, cum ex Alcorani ipsius praescripto unaquaeque gens librorum sibi a Deo traditorum interpres esse debeat, et Iudex: non possumus contra Mahumetanos ex eo libro, quem se a Deo accepisse mentiuntur, disceptare, nisi in eo sensu, quem ipsi admittunt, uel admittere necessario coguntur: quod apud Scholasticos dicitur: Ad hominum argumentari [v.gr. Francisco Suárez, Disputationes Metaphysicae (1597), XXXIV, 26). Multa porro in Alcoranicorum uerborum inuolucris latent, quae si ab eius Glossatoribus non exponerentur, minus liber ille fedus, ac deformis appareret. Imo non raro id, quod ad bonum sensum trahi aliquo modo potuisset, Expositores ipsi ita interpretantur, ut ad peiorem partem, et contra seipsos detorqueant. Nos uero, si eorum interpretationem sequamur, eorumdem armis ipsos legitime oppugnabimus: nec de nobis queri possunt, dum de eorum Alcorano non melius, quam ipsi uelint, sentimus.
Notis, seu Scholiis refutationes subnecto, ea refellendo, quae in Textu Alcorani iam praemissa censuram mereri uidentur. Duo uero hic te monitum uolo, amice Lector. Primum: sicut non omnia, quae in Textu occurrebant, in Notis exposui; sed ea tantum, quae ad institutum meum magis necessaria esse existimaui; ita nec omnia, quae censoriam uirgam merebantur, castigare operae pretium esse duxi. Praecipua tantum excerpsi: nam uniuersa refellere, nimis grauis, et fortasse inutilis laboris fuisset. Volui aliis etiam contra Mahumetanos pugnandi campum relinquere: et satis esse putaui, si prior ad certamen quocumque modo uiam aperuissem: sperans, alios post me felicius, et maiori cum gloria decertaturos. Secundum, de quo te monitum uolo, est, me non tantum mihi tribuere, ut in Alcoranicis erroribus reiiciendis, ita semper Aduersarios conuincam, ut nihil, uel ab aliis quantumuis doctis contra meas rationes saltem apparenter reponi posse mihi persuadeam. Ab hac de me opinione ualde remotum me esse, ingenue profiteor, qui sciam, uix aliquid tam absurdum, tam falsum, ac tam a communi sensu remotum reperiri, ut aliquibus rationibus, saltem apparenter ueris, praesertim apud imperitos, non possit sustineri. Satis esse debet, si quis strenue contra hostem pugnet, tandemque ex eo uictoriam referat, etamsi non omnia uulnera illi inflicta lethalia sint, sed manu medica sanari possint: uel etiamsi aliquando casso ictu telum in Aduersarium deferatur. Rarissima sunt pro rebus etiam certissimae Fidei probandis argumenta, quibus aliquo modo responderi non possit. Id probant quotidianae, tam inter nostros Scholasticos, quam inter orthodoxos, et heterodoxos disceptationes.
Illud etiam praemoneo, non pauca esse in Alcorano, et in ipso Mahumeto, quae sacrarum Scripturarum exemplis a Mahumetanis uidentur aliquo modo posse confirmari; sed, haec quamuis similia, si tamen recte perpendantur, inuenientur longissime distare ex diuersis rationibus, et fundamentis, quibus innituntur: Vnum satis sit exemplum. Christus Dominus non semel panes multiplicauit, quod nos miraculo tribuimus. Hoc idem Mahumetum fecisse, licet falso, Moslemi affirmant. Nos certe facti ueritatem negamus ex auctoritate ipsius Alcorani, in quo Mahumetus constanter asserit, nullum se miraculum fecisse, et ex aliis rationibus in secunda parte Prodomi adductis. Verum, etiamsi Mahumetanis concedamus, negamus tamen, miraculum uerum fuisse. Quod autem in Christo hoc miraculum fuerit, Mahumetani ipsi fatentur. Iam uero duo sunt pro Christi miraculo testes: pro Mahumeto autem unus tantum, et adeo dubiae fidei, ut nihil pro se certi afferre possint. Deinde, cum multiplicatio illa panis ope Daemonis, uel per praestigium fieri potuerit, in Christo nihil de hoc nos, aut Mahumetani, possumus dubitare. De Mahumeto autem plures sunt dubitandi, imo certe asserendi rationes; cum fuerit homo peccator, libidinosus, superbus, et fraudibus, mendaciisque assuetus. Sexcenta sunt huius rei in Alcorano exempla, quae suis locis Lector recognoscet. Hunc satis habeo admonere, eamdem rem uirtutis, uel uitii notam referre posse: et laudem, uel uituperationem mereri, si ex diuerso fine, diuersisque motiuis, ac rationibus procedat. Quare nemo potest me iure redargurere, si ea, quae in sacris literis communia uidentur esse cum Alcorano, tamquam diuina oracula, ueneror, ac recipio, cum tamen in Alcorano, ut falsa, et a ueritate remota refellam. Alia quippe Spiritus Sancti intentio, alia Mahumeti mens in iisdem saepe uerbis reperitur. Nihil frequentius in utroque Testamento, quam unum tantum esse Deum. Hoc ipsum frequentissime in Alcorano confirmatur, et in ore Mahumetanorum assidue resonat in illis uerbis (ar.) Non est Deus ullus praeter Deum. Et nihilominus haec eadem uerba, quae in Sacris Scripturis ueneror tamquam plena ueritatis, in Alcorano tanquam falsa, et impia execror et reiicio, cum illo sint abnegatio mysterii Sanctissimae Trinitatis.
Multa etiam in Alcorano refuto, ac reiicio, quae Mahumetus auctoritate legis Mosaicae, et exemplo ueterum Patrum conatur tueri, quemadmodum sunt polygamia, repudium, uindicta priuata, et alia huiusmodi; quamuis enim haec aliquando a Deo permissa, uel concessa sint ad euitanda maiora mala, et ab aliquibus ex priscis Patribus usurpata, fuerunt tamen a Christo Domino reuocata, et tamquam illicita sub aeternae damnationis interminatione prohibita, ex rationibus illis, quas suis in locis adducemus. Porro, si in aliquibus, quae benigne explicari poterant, nimis rigidum me censorem ostendo, meminerit lector, etiam dona a Danais esse timenda [cf. Verg., Aen. II, 48], et in hoste ea ipsa, quae bona, et utilia apparent, ut suspiciosa esse cauenda.
Non deerunt, qui me, quod saepius eadem refutem, tautologiae uitio notent, ac reprehendant. Verum, cum Alcoranus eadem semper recoquat, ac retrudat, non potui non eadem ego ipse reiicere, ne pura Alcorani uerba ubique fere Liber contineret. Nihilominus, ut Lectori fastidium, quantum fieri posset, imminuerem, diuersimodis uerborum, ac sententiarum formis in eodem argumento utor, modo breuius, modo prolixius respondendo; quaedam iam alibi dicta resecando: nonnulla de nouo addendo, praesertim, quae in Prodromo antea scripseram; ne actum agere perpetuo uidear.
In allegandis Mahumetanorum Doctorum testimoniis, quamuis summam fidem me seruasse in sententiis profitear; non tamen ita uerbis semper inhaesi, ut aliquid non addiderim, uel detraxerim, siue ad taedium prolixitatis euitandum, siue ad sensum clariorem reddendum. Neque uero semper Arabica uerba placuit afferre, praesertim ubi longiora testimonia adducebantur. Neque ea ipsa, quae Arabice extra Alcoranum allegaui, uocalibus, aliisque grammaticalibus signis (nisi necessitas aliud exigeret) notare curaui. Neque semper eamdem dictionem Arabicam per eamdem uocem latinam reddidi: cum, ut in caeteris linguis, ita in Arabica, saepe eadem uox plura, ac inter se dissita significet. In nominibus propriis ex Arabico in Latinum uertendis consuetudinem potius communiter receptam, quam proprietatem Arabicae pronunciationis sequutus sum: Quamobrem, ubi nonnulli nomen (ar.) uertunt Muhamed, uel Mohammad, ego, ut plerique nostrorum, Mahumetum malui retinere. Ita pro (ar.) Iesum; pro (ar.) Moysem, pro (ar.) Ioannem, pro (ar.) Salamonem, etcaetera placuit, saltem plerumque, transferre; ubi aliqui Issam, Mussam, Iahiam, Suleyman uertere maluerunt. Non potui tamen eos ex nostris in hoc sequi, qui Arabica nomina ita deformauerunt, ut in alia omnino nomina transisse uideantur. Neque demum omnia illa, quae ex Arabum Doctorum libris produco, refutare operae pretium duxi, si extra rem meam esse existimassem: satis enim nobis esse debet, ab aduersario illud obtinere, quod pro nobis faciat: quae uero, neque nostram causam laedunt, neque illius adiuuant, siue uera, siue falsa sint, minime curanda esse censeo.
Postremo non deerunt, qui stylum meum tamquam minus expolitum, minusque elegantem fugillent; etsi non barbarum, saltem nimis rudem, et e triuio esse conquerantur. Quod spectat ad Alcorani translationem, iam supra professus sum, me in ea non elegantiam, sed proprietatem quaesiuisse; ut scilicet non tantum sensa sensis, sed uerba uerbis, quantum fieri posset, responderent. Vno uerbo: Arabismum in mea uersione latine personatum exhibui. In eo uero, quod spectat ad reliquum operis, stylum illum sequutus sum, quo Doctores Scholastici in rebus ad religionem spectantibus pertractandis uti consueuere. Si Panegyricum, uel declamationem, aut aliquid Academicum texerem, politiori certe sermone uti conatus fuissem. At in rebus, quae ad Christianae Religionis, et Catholicae fidei dogmata spectant, equum fuit ita locutionem temperare, ut ueritas semone nimis concinno, et expolito, non obscuraretur, uel fucaretur.

<12. Captatio de huius intentione>
Videbor aliquibus in refutandi Aduersariorum, et praesertim Mahumeti erroribus, aliquanto acrior, et intemperantior in conuiciis fuisse. Neque ego id negabo; et certe improbarem, si haec, quae scribo, a Mahumetanis essent legenda. Non enim ignoro sefatis, modestisque uerbis Auctori Christiano, et praesertim religioso, etiam cum extraneis a Religione, esse disceptandum: hac enim ratione facilius ad ueritatem alliciuntur. Caeterum Spiritus Sanctus, qui Proverb. cap. 26 monuit: Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis [Prov. 26, 4]: statim etiam subdidit: Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse uideatur [Prov. 26, 5]. Nulla scilicet Christianae modestiae lex uetat, nimiam Aduersariorum insaniam, impudentiam, ac temeritatem acrioribus uerbis retundere, praesertim, si calamo procul, non lingua coram decertetur; et multo magis, si is, contra quem scribimus, numquam a nobis scripta lecturus, aut inspecturus sit. Id fecerunt Sanctissimi Patres Hieronymus, Augustinus, et alii tam ex latinis quam Graecis complures, quorum exemplum, si sequutus fuero, nemo poterit me iure redarguere. Ego uero, etiamsi contra Mahumetum et Mahumetanos aliquanto licentius agam: cum aliis tamen ex nostris etiam heterodoxis ab omni prorsus conuicio et iniuria semper abstinui: Vnum Ioannem Hottingerum Tigurinum [Iohannes Henricus Hottingerus, n. ca. 1620] ob immodestissimam procacitatem et intolerandam impudentiam contra Sacrosanctam Ecclesiam Romanam, eiusque Pontifices et gentem Catholicam, quin seuerioribus uerbis castigarem abstinere non potui. Alios tamen eiusdem generis homines, praesertim Arabicarum rerum Professores, ut doctrina, et eruditione illo cultiores, ita in scribendo praesertim de Catholica Religione, modestiores semper inueni; quamobrem semper modestis, humanisque uerbis cum illis agere conatus sum. Superesset nunc, ut iis responderem, qui Alcorani, sectaeque Mahumetanicae refutationem, uanum, ne dicam stultum, laborem esse proclamant; cum neque Christianis utilitatis aliquid afferre possit, quippe qui ab hac superstitione longissime distent; neque Mahumetanos ab errore suo uel tantillum dimouere, cum hi non rationibus, sed armis imbutam semel impietatem obstinatissime tueantur. Verum, quam uana, nulliusque momenti fit haec nonnullorum oppositio, satis patet ex his, quae hactenus dicta sunt, et multo magis ex illis, quae in Praefatione Prodromi ad Refutationem Alcorani latissime disserui. Horum etiam errorem manifeste conuincit Venerabilis Petrus Abbas Cluniacensis in Epist. ad S. Bernardum Abbatem Clareuallensem de Translatione sua, qua Alcoranum ex Arabico in Latino transferri curauit. Et preaetera Praefatio Roberti Translatoris ad eundem Petrum. Vale Lector, et quidquid in his meis elucubrationibus, siue ad res, siue ad uerba pertineant, e me peccatum inuenies, inscitiae meae benignus condona: ego uero prudentiae, ac peritiae tuae corrigendum relinquo.

 

BIBLIOGRAFÍA

M. Borrmans et alii, Il Corano: traduzioni, traduttori e lettori in Italia, Centro Ambrosiano di Documentazioni per le Religioni (CADR), Milano, 2000.

Campus d'excel·lència internacional U A B