Prologus Roberti Kettenensis in Alcorano

Prólogo de Robert de Ketton al Corán (1142-1143)

Prefatio translatoris. Prologus Roberti translatoris viri eruditi et scolastici ad Dominum Petrum Abbatem

Prephatio Ruberti translatoris ad dompnum Petrum abbatem Cluniacensem in libro legis Sarracenorum quem Alchoran uocant, id est, collectionem preceptorum quam Mahumet pseudopropheta per angelum Gabrielem quasi de celo sibi missa confixit.
Domino suo Petro diuino instinctu Cluniacensi abbati, Robertus Kettonnsis suorum minimus in Deo perfecte gaudere ubi sepius atque sero percipi, qualiter quamtumue tuus animus solius et totius boni studiosus sitiuit sterilem paludem Sarracene secte, nondum uise fertilem efficere suumque puteum exaurire propugnaculaque prorsus diruere. Ego peditis tamen offitio praeuii functus uias et aditus diligentissime patefeci. Quis enim gressum dilatabit, quis non citissime curret, ut hostis errorem ipsumque uictum semetipsum autem tenere sententiam ubique firmam atque uictricem agnoscat?. Latinitas tamen omnis hucusque non dicam pernitiosis incommodis ignorantie, negligentie pressa, suorum hostium causam et ignorare et non depellere passa est. Tua uero peruigil prouidentia sanctissimos et preelectos ecclesie doctores semper aspitiens hoc nullatenus noluit. Cum illum itaque patrem atque doctorem cuius omnis hereditas omni pro sua facultate uenalis statuitur tu discipulus atque filius imiteris nusquam alias reflexus speraui me licet omnium tuorum minimum tuam gratiam promereri posse si mundani sompni militieque uoto postposito tuis studiose nutibus inuigilarem. Unde quamquam te uelud alumpnum et heredem sapientie chohors sapientium circumflua constipet suas manus tuis nutibus benigne conferens quorum conuentu me minime dignum ad hec adhuc sentio. Vestrum tamen munusculum puteum presignatum pandens, saltim semel non oblique tuis tuus perspicax intuitus queso dignetur aspicere.
Quamquam enim me fragili fulcitum ingeniolo plura presserunt incommoda, tum hic eloqui penuria illinc scientie tenuitas, tum id quod ad nil agendum est eficatius socordie, uidelicet, negligentieque mater disperatio multiplex ob translationis nostre uilem et dissolubilem ac incompaginatam materiam pro sui modo prorsus, Arabico tantum semoto uelamine tue maiestati prebendam, non minus tamen obnixe tuum obsequium aggressus sum, confixus nil effectum quassari, quo tuum uotum igne diuino plenum aspirat. Lapides igitur et ligna ut tuum deinde pulcherimum et commodissimum hedifitium cementatum et indisolubile surgat, nil excerpens, nil sensibiliter nisi propter intelligentiam tantum alterans actuli Mahumetique sumum, ad ipsius tuis follibus extinctum et puteum ad illius exhaustum tuo uase ignisque nostri uestri tuo uentilabro fomentum atque feruorem nostrique fontis eductu tuo discursum patefeci.
Ius igitur exigit ut hostium castrum imo caueam delendo, puteum exsiccando, cum tu sis dextre mundi pars optima, cos religionis accutissima, caritatis manus largiflua tuorum munimen corrobores, tella diligenter accuas fontemque suum fortius emanare sueque caritatis uallum protensius atque capatius effitias. Si quis me uilitatis et incompositionis rerum atque uerborum arguat, licet iuste forsan, obsecro tamen ut cesset, sciens meum numquam hoc fuisse propositum, floribus uenenum tegere, remque uilem et abiciendam deaurare, quod et animi tui lux admirabilis mira facundia polens manu fortissima iungens, mihi inde sepius et studiose deliberanti summatimque dicere uolenti clarificauit. Lex tamen ista licet letifera multis in locis maximum testimonium argumentumque firmissimum sanctitatis et excellentie uestre legis uidentibus et electis prebet. Istud quidem tuam minime latuit sapientiam, que me compulit interim astronomie geometrieque studium meum principale pretermictere.
Sed ne prohemium fastidium generet ipsi finem impono. Terque celesti celum omne penetranti, celeste munus uoueo quod integritatem in se scientie complectitur, que secundum numerum et proportionem atque mensuram celestes circulos omnes et eorum quantitates ac ordines et habitudines, demum stellarum motus omnimodos et earumdem effectus atque naturas et huiusmodi cetera dilligentissime dilligentibus aperit. Nunc probabilibus non nunquam neccessariis argumentis innitens.
Explicit prologus.

 

BIBLIOGRAFÍA
Ver publicaciones J. Martínez Gázquez

J. Martínez Gázquez, "El lenguaje de la violencia en el prólogo de la traducción latina del Corán impulsada por Pedro el Venerable", en Cahiers d'études hispaniques médiévales 28 (2005), pp. 243-252.

Campus d'excel·lència internacional U A B