Speculum Historiale

Puede verse la edición aquí (tomado de la Bibliothèque Nationale de France)

Cap. XXXIX, De haeresi Heraclii et principatu ac lege Machometi

<1> Per idem tempus Syrus Alexandrinus episcopus et Sergius Constantinopoleus patriarcha Monothelitarum haeresim praedicabant, qui scilicet unam tantum in Christo naturam esse putabant, a quibus deprauatus Heraclius Augustus, post tantas uictorias aberrauit a catholica fide, unde diuino iudicio Agareni, qui et Saraceni dicuntur, Haumaro duce eius imperium grauiter caeperunt lacerare. Nam Haumarus Damascum et regionem Phaenicis et Hierusalem totamque Syriam occupauit et Antiochiam cumprehendit; promotus est etiam Mauchias a praefato tyranno praetor et Admirans totius regionis quae est ab Aegypto usque ad Euphratem.
<2> Hac praeterea tempestate Saraceni, qui, et Turci dicuntur, Machomet pseudopropheta eis ducatum praebente, a suis sedibus exierunt, et Imerium Heraclii grauiter deuastare caeperunt. Porro iste Machomet Saracenorum et Arabum princeps, et pseudopropheta fuit de genere Ismael filii Abrahae. Qui cum primaeua aetate sua esset mercator, pergebat frequenter cum camelis suis apud Aegyptum, et Palestinam cum Iudeis et Christianis, a quibus tam nouum quam uetus didicit testamentum. Sed et Magus perfectissimus effectus est.
<3> Et cum hac illacque disucrreret, contigit ut Corozaniam ingrederetur prouinciam, cuius prouinciae domina Eadiga [sc. Chadiga] nominabatur, quae cum diuersas species quas secum Machomet attulerat miraretur, caepit ei paefata mulier familiarius adhaerere, quam Machomet incantationum suarum praedictam fantasmate caepit astu paulatim in errorem inducere, dicens ei quod ipse esset Messias, quem esse venturum adhuc Iudaei expectant. Suffragabantur uerbis eius tam incantationum praestigia, quam callidatis eius ingenia copiosa; qua opinione, non solum potens mulier est decepta, sed et omnes Iudaei, ad quos fama eius pertingere poterat, ad eum cum Saracenis cateruatim confluebant attoniti tanta nouitate rei; quibus caepit nouas leges fingere et eis tradere, adhibens etiam ipsis legibus testimonia de utroque testamento, quas leges Ismahelitae suas appellant eumque suum legislatorem esse fatentur.
<4> Praefacta quoque mulier, uidens hominem Iudaeorum et Saracenorum pariter contubernio uallatum existimabant in illo diuinam latere maiestatem, et cum esset uidua, assumpsit est sibi maritum. Sicque Machomet totius prouinciae illius obtinuit principatum.
<5> Deinde uero Arabes ei adhaerentes, regnum Persidis caeperunt infestare, ac demum orientalis imperii fines usque Alexandriam super Heraclium inuadere.
<6> Post haec uero Machomet caepit cadere frequenter epileptica passione. Quod Eadiga [sc. Chadiga] cernens ualde tristabatur, quod nupsisset impurissimo homini et epileptico; quam ille placare desiderans, talibus sermonibus demulcebat eam dicens quia "Gabrielem Archangelum loquentem mecum contemplor et non ferens splendorem uultus eius, utpote carnalis homo, deficio et cado". Credidit ergo mulier et omnes Arabes et Ismahelitae quod ex ore Archangeli Gabrielis illas susciperet leges, quas suis discipulis dabat, eo quod Gabriel Archangelus saepe a Deo mittatur hominibus sanctis.

Cap. XL. De quibusdam libellis, in quibus agitur de ipsis fallaciis.

<1> Fertur autem esse libellus in partibus transmarinis de Machometi fallaciis, in quo legitur quod ipse, uolens sibi conciliare animos populi Arabum, dixerat se esse prophetam ad eorum salutem diuinitus missum, ut uidelicet legem Iudaeis et Christianis, quae nimirum rigida nimis ac seuera esset, mitiorum praeceptorum promulgatione temperaret.
Et ut eiusdem missioni ad instar Moysi prodigia quaedam uiderentur testari, populum assignata die comuocauit ad certum locum, quasi legem diuinitus missam in signis et prodigiis accepturum.Tunc eo sermocinante ad populum columba, quae in uicino erat ad hoc ipsum fallaciter edocta, super humerum eius aduolans stetit, et in eius aure iuxta morem solitum grana inibi reposita comedens, quasi uerba legis ei suggerere simulauit.Taurus quoque similiter ad hoc ipsum consuetudine quadam edoctus, ut de manu eius pabulum acciperet, ad uocem eius coram populo uenit, et quasi legis nouae mandata caelitus missa, quae ipse cornibus eius alligauerat, detulit. Sed et picerias lacte ac melle plenas, quas ipse in certis locis terrae latenter infoderat, quasi per diuinam reuellationem ibidem effodi fecit, et populo, uelut in signum abundantiae futurae, quam per eiusdem legis obseruantiam idem populus mereri iuberetur, ostendit. Sicque quasi miraculis et magnalibus diuinis congratulantes et acclamantes seduxit, atque ad legem suam quasi diuinam recipiendam pertinaciter animauit. Porro de libro Legis ipsius, qui Alchoranus dicitur, qualiter confictus sit et quam dilaceratus atque confusus dicetur paulo inferius.
<2>Hic enim pauca libet inferere de libello disputationis cuiusdam Saraceni et cuiusdam Christiani de Arabia super lege Saracenorum et fide Christianorum inter se [sc. Apologia siue Risalah al-Kindi]. Qui ambo probati philosophi et in secta sua perfecti Emithilmomini [sc.Abadallah al-Mamun c.a.819] regis Saracenorum erant familiares ac noti, sibique inuicem amici charissimi. Hunc eutem librum fecit dominus Petrus Abbas Cluniacensis de Arabico in Latinum transferri a magistro Petro Toletano, iuuante Petro monacho scriptore, cum esset idem abbas in Hispaniis constituens cum imperatore Adefenso [sc. Alfonsus VII], eo anno quo idem imperator Choriam ciuitatem caepit et inde Saracenos fugauit [sc. a. 1142].

Cap. XLI. De origine ac uita ipsius.

<1> Homo igitur iste, uidelicet Machomet, pupillus fuit in sinu patrui sui Abdamanef [sc. Abu Talib], qui cognominatur Abdemutalla (sc. filius Abd al- Muttalib, auus Machometi), in cuius tuitione pater ipsius moriens eum commendauerat eratque tutor et curator illius. Ipse uero praeterea cultor fuit idolorum, quae uocant Ellechet Aleze [fort. Allahu uel Rahmanan eul ar-Rahman uel al-Lat uel Manat uel al-Uzza] in Mecha cum omni domo et generatione sua, sicuti in sua scriptura testificatur dicens ita dictum sibi fuisse: "Nonne non fuisti pupillus et collectus es, et in errore et iustificatus es ,et pauper et ditatus es?" (Sura XCIII, 6-8).
<2>Ita ergo vixit usquequo peruenit ad seruitium camelorum Adigae filiae Hulert (sc. Huwailid), cuius factus fuerat mercenarius. Et proficiscebatur cum camelis in Syriam et in alia loca, donec duxit eam uxorem, interueniente causa quam tu scis.
<3> Postquam uero se diuitem factum eiusdem mulieris opibus uidit, conatus est super gentem et patriam suam regnum accipere, sed dum hoc ad effectum prout cupiebat non posset perducere, praesertim cum paucos adhuc fautores haberet et arte et ingenio magno usus est, ut qui rex esse non poterat, prophetam se Dei simularet esse et nuncium. Hoc displicuit omni parentelae et generationi eius, quae uocabatur Chorais. Cumque hoc modo prophetae sibi nomen usurpasset, ingressus est ad homines, qui tanto facilius qualibet astutiae machinatione decipi poterant, quanto longius ab omni sapientia et usu ciuilitatis totiusque humanae prudentiae honestate, per agros et uillulas sequestrati, quid Dei nuncius uel propheta esset, aut in quo cognosci deberet, denique, quid inter ueritatem et mendacium, inter fatuitatem distaret et sapientiam discernere nesciebant. Ad hos decipiendos, cuiusdam astrologi cuius postea nomen et causam dicemus, opere et consilio non mediocriter confortatus, homines ad se pestiferos et uiatum insidiatores, fugitiuos quoque et homicidas, sibi aggregauit, quos etiam ad deuia siluarum, ad cacumina montium et ad proxima fontibus loca circumquaque mittebat, insidiari scilicet negociatoribus et iter agentibus ad interficiendum tam camelos quam caetera quae ducebant uel quae negociationis uel necessitatis causa portabant.

Cap. XLII. De furtis et latrociniis eius.

<1> De ipso etiam scimus quod, primo tempore prophetiae suae, cum de ciuitate uenit et ad Mecham et inueniret hominem camelum habentem [sc. Abû Jahl b. Hisâm], eundem illi camelum abstulit; et cum iam quianquaginta trium annorum esset, tali beneficio pradicationis suae primordia dedicauit.
<2>Habuit autem ibi quadraginta de suis, qui affuerunt custodientes eum ab illis de Mecha, quos ualde in festos habebat, eo quod ipsi omnes artes eius et maleficia nossent. Oderant quippe illum nimis, quia cum latro et pestifer esset, prophetam Dei se esse stultis hominibus mentiebatur.
<3>Abiit autem in ciuitatem quandam destructam, quam ex maiori parte Iudaei pauperes inhabitabant, in quam, cum ingrederetur, uolens ostendere iustitiae suae regulam et prophetiae modum, pupillis cuiusdam carpentarii filiis domum abstulit, et in eam Meskidam fecit.
<4> Deinde misit in prima sua expeditone Hanzetam filium Abdimelech [sc. Hamza b. 'Abd al-Muttalib] cum equitatu triginta uirorum ad siluas regionis Mehemer [sc. Juhayma, apud Mare Rubrum] rapere camelos Chorais, quando reuertebantur de Syria; cumque illi occurreret Hebagel filius Gyssen [sc. Abû Jahl] in trecentis uiris de Mecha dispersis, ubique cum eo erant, nullum certamen ausus commitere fugit.
<5> Post haec in secunda expeditione misit Hugaida Alarachi filii Amichallabi [sc. 'Ubayda b. al-Hârit b. 'Abd al-Muttalib], sicut tu nouisti in 60 militibus, ut esset duplex humerus primo caetui nec facile ab aliquo terreri possent ad loca proxima Alfagati. Cui occurrit Ebezein [sc. Batn Râbig] cum suis militibus, inter quos tanta extitit effusio sanguinis, quantum ipse nouisti. Ego autem nullum ibi ab Angelis adiutum esse audiui, cum dicatur in Alchorano, quod Angelus Gabriel in similitudinem equitantis super albam equam, habens uestimenta uirida, comitatus fuerit filios Israel, cum eos persequeretur Pharao in quadringentis curribus.
<6> Sed ueniamus ad tertiam expeditionem, in qua, cum missus esset Zaid filius Ebibacad [sc. Sa'd b. Abû Waqqâs] similiter non longe ab Algafati [sc. al-Harrâr apud al-Juhfa] in uiginti uiris et non inuenisset camelos, iam enim altera die transierant, spe sua et desiderio frustatus, inanis et uacuus rediit.
<7>Licet autem tres istae expeditiones sufficere possint ad conuincendam falsitatem tui prophetae, non tamen alias ipsius quas per se uoluit facere improbitates tacebimus, illam scilicet primum commemorantes, qua egressus est ad capiendos camelos Chrorais, quando uenit ad locum qui dicitur Guedem [sc. Waddân, inter Medina Mechaque]. Vbi cum conuenisset Vmbrem filium Guhselmuhit [sc. Mahsî b. 'Omar al-Damrî] et non praeualeret aduersus eum, rediit uacuus. Iterum exiit per semetipsum donec ueniret Iambo [sc. Bûwât, apud Mare Rubrum], quaerendo iterum camelos Chorais, qui erant apud Sem et quibus insidiabatur in redeundo, et quamuis tunc pro eis acriter dimicare, tandem confussus abscessit.
<8>Aduertere si huiusmodi expeditiones ad Dei prophetam debeant pertinere, in quibus nihil aliud quam fraus et uiolentia et humani sanguinis effusio et quicquid prorsus latrones et uiarum insidiatores faciunt, agebatur. Fueruntque expeditiones ipsius uiginti sex, praeter insidiarum assultus, qui fiebant nocte ac die, quarum nouem ipsemet fecit, reliquias sociis imperauit.

Cap. XLIII. De crudelitate ipsius.

<1> Faciebat etiam quod peius est, ut si qui ei in istis suis maleficiis contradicerent uel in aliquo eum reprehenderent statim eos, ubicumque sibi contingeret aut per se aut per suos, dormientes siue uigilantes, proditorie iugularet. Sicuti senum illum Iudaeum durmientem [sc. Abû 'Afk] securum in lecto suo ideo iugulari fecit, quia se ab illo uituperatum dicebat. Quis unquam, non dico prophetam, sed qui uel in modico qualemcumque Dei notitiam haberet, talia fecisse auditus est? An non poterat aliter de Iudaeo illo suas iniurias uindicare, nisi durmientem confoderet, quod non solum apud Deum, et etiam apud omnem creaturam ipso auditu super omnia mala horribile est? Certe quod de brutis animalibus ipsa humani cordi naturalis affectio fieri detestatur, aedo ut pupillos auium in nodo repertos nullatenus occidere pro lege teneat, iste de hominibus faciebat. Vnde igitur hoc illi nisi ex diaboli parte, qui proditor et homicida primus ab initio extitit inesse poterat, quod et humano et diuino iudicio omnes impietates exuperat. Vibi est quod dicebas eum in sua scriptura dixisse: "Missus sum ad homines cum pace et misericordia"? [cf. Sura VII, 66/68]
<2> Haec et his simililia, quae, si per singula diceremur, possent fatigare legentem, tu uide si prophetae Dei opera sunt. Nam illam ridiculosam ipsius expeditionem superfluum puto retexere, in qua, cum ei praesciso labro dentium etiam inferiorum medius excussus fuisset, insuper et a Gutheba filio Abhiacad in fronte et facie uulnera suscepisset, filus Cumennae dextrum cum humero brachium pene illi sustulerat, nisi a Thala filio Humecalla, qui ibi digitum perdidit, defensus euaderet, cui tamen digitum, quod satis prophetam decuisset, non restituit, ostendens quam alienus sit ab illo [sc. Iesus Christus] qui, sicut Euangelium narrat, etiam inimico auriculam abscissam reddidit [Io. 18,10]. Iste enim nec amico, qui se pro illo morti obiecerat, in aliquo subuenire potuit. Et ubi erant Angeli, qui olim cum prophetis semper suisse leguntur, eosque a persecutoribus defendisse, sicut Heliam ab Achab [III Rg., 19,1-8], Danielem et socius eius a Nabuchodonosor [cf. Dan. passim], multosque alios quos enumerare longum est.
<3>Ego autem mirari non sufficio quo pacto tibi persuasum sit Dei esse nuncium prophetam hominem cuius, ut breuiter eius facinerosam uitam demonstrem, nulla fuit alia operatio uel meditatio, quam homines interficere, aliena diripere, incestus et adulteria perpetrare.

Cap. XLIV. De impudicitia eiusdem et flagitiis.

<1> Qui tale dedecus in scriptura prophetiae suae sibi facere non erubuit, ut diceret datum suis renibus a Deo quadraginta uiros in coitum potentissimos fortitudine libidinis adaequare, ubi quoque inter caetera rebus odoriferis et mulieribus se delectari dicit. Sed ut etiam de his aliquid nominatim dicamus, nonne ipse cum adamasset Temech filiam Gaysi, uxorem Raidi, et non pesset eam habere, Deum illum in Alchorano introduxit loquentem ita: "Cui dedit Deus, ego illi faciam uirum tuum retineri super te, tu aut timebis Deum et celabis quod facturus est et, si times hominem, magis Deum"? [fort. Sura XXXIII, 36]
<2> Iterum ad seipsum loqui Deum faciens, cum, inquit: "Compleuerit Zaidi uir eius uotum suum in eo, tunc eam dabimus tibi. Nihil est enim prophetae difficile in eo quod Deus instituit" [Sura XXXIII, 37].
<3> Quid uero turpius dici potest quam quod se in sua uxore, quae uocabatur Ayssa, ipse fecisse dicitur? Haec enim, cum pluchra esset et libidini delicta, diligebatur a Zhaphagam filio Almuhathan Ethsulemi, qui, et consuetudinarium cum ea stuprum gerebat, ipso Machomet sciente et consentiente, cumque multi inde loquerentur et testificarentur, maximeque Musatha et Hazen ad ultimum uero Hali filius Abitalib, princeps et nobilis inter suos, inde eum liberius argueret, copiam mulierum esse dicens nec decere tantum hominem a muliercula dehonestari, dignamque esse repudio confirmaret, respondit nullam sibi adeo charam uel dilectam, utpote quam uirginem acceperat, et adhuc iuuencula uidebatur, non se inde curare nec propter hoc mulierem sibi habilem dimissuram, unde usque hodie odium est in Arabia inter generationem Ayssae et generationem Hali. Postmodum uero dicit in Alchorano mulierem illam innocentem esse et sibi hoc diuinitus reuelatum [cf. Sura XXXIII, 37].
<4> Fuerunt autem uxores eius quindecim ingenuae, et duae ancillae, quarum una fuit Humetilinae, cuius nomen Iud filia Abinnei [sc. quinta uxor Machom. Umm Salma, Hind filia Abû Umayya], ipsa est seducta mater infantium, de qua dixit Machomet quod auferret ab ea zelum quando discissit ab eo ad matrem suam fugiens uxorem Gaiere, quam postea reuocauit dans ei uestes et ornamenta et duas armillas. Ipsa uero accepit haec de possessione huius saeculi et futuri.
<5>Alia fuit Zameb filia Gaysi, Zaidi [sc. Zaynab filia Jahs, uxor Zayd], cui ipse misit portionem carnis et ipsa respuit. Vnde et ipse indignatus est in ea, propter illam quoque in alias uxores iratus, proposuit se ad nullam eorum ingressurum per unum mensem, ingressus tamen uicesimonono die.
<6>Alia quoque Zaphia Iudaea [sc. Zaynab filia Huzayma], Alabastria filia Hai, filii Aptab [sc. Safiyya, iudaea a Basra, filia Huyay b. Ahtab], quam docuit gloriari super alias uxores suas quae improperabant et iudaismum et ut diceret eis: "Ego cuius pater est Aaron, patruus Moyses, maritus Machomet".
<7>O quam longe est ab ista impura et turbulenta doctrina, christianae disciplinae pia et sancta religio, si una sola uxor a Dei amore impedit hominem, quam, qui tantas habebat, officium prophetae congrue adimplere poterat! Officium namque prophetae non aliud est quam ieiunare, orare et predicare, et his similia bona opera facere, quibus miror si homo tantis flagitiis deditus unquam potuit uacare.

Cap. XLV. De hoc quod falso propheta dictus sit.

<1>Quod si quis obiiciat multos male uixisse, sed tamen bene docuisse, qualiter etiam uester propheta docuerat, uideamus. Propheta est ignota praedicens siue de praeteritis, siue de futuris. Scimus autem quod olim, quando prophetae fuerunt, non statim quicumque hoc nomen usurpasset, auctoritatem habebat, sed longa et diuturna uitae sanctitate signis quoque et miraculis a principibus et populis Dei primitus comprobatus, huius hominis gloriam obtinebat.
<2>Si dixeris eum multa praeterita enarrasse, uelut de Adam, de Noe, de Abraham, de Moyse et Christo, utinam sicut apud nos erant, ipse ea ueraciter praedicaret, et non per multa mendacia delirans, totam pene scripturae sanctae ueritatem subuerteret. Quantum ergo ad praeterita iam de ordine prophetarum cecidit, qui tot mendaciis ueritatem corrupit. Sane si aliquas fabulas forsitan ad suum libitum composuit, quae numquam auditae sunt, nullatenus ei credendum est, quia hoc a quolibet facile potest fieri, et ipse iam in aliis mendax probatus est. De futuris uero quod nihil dixerit, nec teipsum ignorare puto, maxime cum tota scriptura eius nihil tale inueniatur. Vnde et quantum ad futura a prophetali gratia exclusus, iam nec signis nec miraculis nec propheta nec uita inter prophetas esse merebitur. Nam illud totum quod de Paradiso, quasi praedixisse uidetur, ad nihil aliud nos cogit, nisi ut dicamus eum ita mentiri de futuris, sicut probatus est mentitus fuisse de praeteritis.
<3>De signis uero et miraculis, quod non sint illi data a Deo, ipse sibi testis est dicens ita sibi dictum a Deo, nisi sciremus eos tibi non credituros, sicut nec aliis crediderunt, daremus tibi signa et prodigia.
<4>Iterum forsitam dices quia, nisi esset propheta, numquam ad talem potentiam peruenisset, maxime cum socii eius pauci essent numero, quando pugnauit contra regem Persarum, qui erat fortissimus atque potentissimus et obtinuit triumphum. Quamuis uero semper illi qui Dei cultores sunt hostes suos superent, [cf. Sura VIII 47/45 et al.], tamen inuenitur in scriptura sacra pauci idolatrae multos Israelitae fugasse [cf. Deut. 9, 4-6]. Sed et illi semper uincunt, non propter sua merita semper uincunt, sed quia illi contra quos dimicant tali poena digni sunt. Nihil enim mirum est Persarum gentem idolatram et spurcissimam a Machomet uictam esse, non quia ipse melior illis erat, sed quoniam ipsi hoc promeruerant, ut a sibi consimili diabolo punirentur.
<5> Illud denique quod sibi dicit Deum dixisse, nisi sciremus eos tibi non credituros et caetera ad Arabes quid pertinebat, qui nec prophetam uiderant, et ideo nec signa prophetica contempsisse unquam potuerant. Cuius autem impudentiae est dicere illos signis eius non credituros, qui non sine signis tantum, sed et sine aliquo alicuius boni iudicio, quod nec pecora facere debuissent, pessimae uitae homini crediderunt.

Cap. XLVI. De fabulis ab eo confictis.

<1> Quia ergo illum tam philosophicis rationibus quam diuinis auctoritatibus sua etiam confessione ab omni prophetali gratia extraneum esse probauimus, restat ut quales sint fabulae in quibus, contra id quod supra dixerat, signa se fecisse asserit, uideamus.
<2> Dicitur itaque ibi quod aliquando, audiens ululantem lupum, sociis ait se ex uoce eius intelligere, quia lupus ille inter alios maior et princeps omnium esset. O signum propheticum! Nonne similiter potuit dicere quod lupus eum in illa uoce prophetam esse signaret? Quis enim inde illum posset arguere cum quid inter se lupi dicant homines nesciant?
Certe fabulam hanc multo urbanius, si quid intelligeret componere potuisset. Sicut et de quodam alio lupo sibi refertur, quod cum allocutus fuisset Vehebem filium Heum [sc. Uhbân b. Aws al-Sulamî] statim sic factus est Saracenus. Vbi si leonem pro lupo ille fabularum compositor posuisset, multo elegantior fabula extitisset. Sed non immerito fabulis suis praecipue lupos intexuit, qui more lupi rabidus semper et cruentus incessit.
<3>Qui etiam bouem Zozai [sc. Darîh] domino suo locutum fuisse dixit. Et quod super ubera Humemabet [sc. Umm Ma'bid] mulieris manum suam posuerit. Iterum quod ipse praecepit arbori et statim adorauit eum, quod Saraceni ipsi falsum esse testantur.
<4>Iterum dicit quod cum Zameth iudaea uxor Zehenin filii Muslim iudaei [sc. Zaynab bint al-Hârit, uxor Sallâm b. Miskam] in oue assa uenenum sibi apposuisset, scapula ouis locuta sit ei dicens: "Noli me comedere, quia ueneno confecta sum". Et ipse noluit comedere. Comedit autem inde Elbetam filius Mazum [sc. al-Barra' b. Ma'rûr, socius Prophetae] et mortuus est. Vellem scire utrum ipse solus, an omnes qui cum eo aderant, uocem illius scapulae audierint? Si enim ille solus audiuit, quare socium suum inde comedere permisit, si uero omnes audierunt? Mirum est quomodo ille comedere ausus fuit, nisi forte de suo propheta sperans quod etiam mortuum resuscitare potuerit.
<5> Iterum narratur ibi quod aliquando miserit manum suam in cauernam unde exierunt aquae, de quibus ipse bibit et socii eius et pecora eius.
<6> Quod magis de Machomet filio Azari [sc.al-Zuhrî (670-741)] narrari solet, cum de utroque apud Saracenos incertum et friuolum habeatur. Ipse quoque ista omnium mendacissima esse testatur, cum in maiori scriptura sua dicat signa sibi a Deo non esse data. Et cum iterum loquitur dicens: "Non sum missus nisi uirtute gladii, et qui non susceperit meam prophetiam occidatur aut reddat tributum pro infidelitate sua et dimittatur".
<7>Vnde uero apertius aut manifestius ipso teste falsa esse illa omnia comprobantur, quam ex suis iterum dictis quibus in Alcorano sic loquitur: "Quidquid inueneritis scriptum per me, conferte illud cum Alchorano et, si ei non concordauerit, scitote quia innocens sum ab illa scriptura, et non est mea" [cf. Sunna apud al-Buhari]. Ergo secundum istam regulam, signa illa omnia respuenda sunt, quae nullatenus in Alchoran inueniuntur.

Cap. XLVII. De morte ipsius

<1> Iam illud, tam ridiculum nobis quam lamentabile suis est, quod, cum praecepisset eis ut mortuum se non sepelirent, eo quod tertia die assumendus esset in caelum, ipsique, praeceptum obseruantes, magnis hoc desideriis expectarent, et iam a secunda feria, in qua mortuus fuerat usque ad uesperam quartae feriae, longa expectatione fatigati, nihil aliud in eo quam fetoris magnitudinem supercrescere cernerent, tandem, sicut retulit Humbram [sc. fort. Damrân], nudum eum proiecerunt.
<2> Gumebram [sc. idem ant. Humbram] filius Hebazam dixit quod lotus et tribus uestibus indutus, sepultusque sit per manus Hali filii Abitalib et Alfadi filii Alahabet filii Abdemutalla [sc. Alî b. Abû Talib et Fadl b. al-'Abbas b. 'Abd al-Muttalib] patrui sui.
<3> Fertur enim quod per septem dies morbo pleuretico egrotauerit, et amiserit sensum, septimo uero dei conualuerit. Iratus est Hali filius Abitalib [sc. Alî b. Abû Talib], eo quoe perdiderat sensum, et dixit hoc ei; at ille iussit nullum amplius remanere secum in domo, nisi Alahabet filium Abdemutalla [sc. al-'Abbâs b. 'Abd al-Muttalib].
<4> Alia uero die septima mortuus est, et intumuit uenter eius, et retro curuatus est minumus digitus eius. Et fuit obitus eius secunda feria duodecim die mensis Rabeg primi añño .63. uitae ipsius, postquam aegrotare caepit .14. die. Vita ergo eius .63. annis extitit, quorum in prophetia .23. expedit, decem in Mecha, .13. in ciuitate.
Haec sunt quae fecit Machomet a principio usque ad finem.

 


EDICIÓN:

Bibliotheca mundi seu Speculi maioris Vincentii Burgundi praesulis Bellouacensis, ordinis praedicatorum... tomus quartus qui Speculum Historiale inscribitur... Duaci, ex off. typ. Baltazaris Belleri, anno MDCXXIV (ed. anast. Vincentius Bellouacensis, Speculum Historiale, Akademische Druck- u. Verlagsanstalt, Graz-Austria, 1965).

 


BIBLIOGRAFÍA

   

  • M.C. Duchenne-G.G. Guzman-J.B. Voorbij, "Une liste des manuscrits du Speculum historiale de Vincent de Beauvais". Scriptorium 41 (1987); pp. 286-294.
       
  • F. González Muñoz, "La leyenda de Mahoma en Lucas de Tuy" en M. Pérez González (ed.), Actas del III Congreso Hispánico de latín medieval (León, 26-29 de Septiembre de 2002), Universidad de León, 2002, vol. I; pp. 347-358.
       
  • P.G. Tartar, Dialogue islamo-chretien sous le calife al-Ma'mûm (813-834). Les épîtres d'al-Hashimî et d'al-Kindî, Paris, 1985.

    Información, bibliografía y links sobre Vicent de Beauvais

     

Campus d'excel·lència internacional U A B