Summula quaedam breuis contra haereses et sectam Saracenorum siue Ismaelitarum

Summula quaedam breuis contra haereses et sectam Saracenorum siue Ismaelitarum.

Summa totius haeresis Saracenorum

Summa totius heresis ac diabolicae sectae Sarracenorum siue Hismahelitarum haec est:

<1> In primis primus et maximus ipsorum execrandus est error, quod trinitatem in unitate deitatis negant, sicque dum in una diuinitatis essentia trium personarum numerum non credunt, in unitate numerum euitantes, dum ternarium inquam omnium formarum principium atque finem, sicque rerum formatarum causam et originem atque terminum, non recipiunt, Deum licet ore confitentes, ipsum penitus nesciunt. <2> Ipsi autem deuii, ipsi uariabiles, principium uarietatis et alteritatis omnis, uidelicet binarium solum in unitate confitentur, scilicet ipsam diuinam essentiam, et eius animam. Vnde Deum pluraliter loquentem, introducit semper Alchoran, quo nomine legem suam nuncupant, et interpretatur Alchoran ex Arabico, collectio preceptorum.
<3> Illi item caeci, Deum creatorem patrem esse negant, quia secundum eos nullus fit pater sine coitu. Christum itaque licet ex diuino Spiritu conceptum, Dei filium esse non credunt, nec etiam Deum, sed prophetam bonum, ueracissimum, omnis mendacii atque peccati immunem, Mariae filium, sine patre genitum, nunquam mortuum, quia morte non est dignus, immo cum illum Iudei interficere uellent, de manibus eorum elapsum, ascendisse ad astra, ibique nunc in carne uiuere in presentia Creatoris, usque ad aduentum Antichristi. Quem uenientem, Christus idem gladio suae uirtutis interficiet, et Iudeos residuos ad legem suam conuertet. <4> Christianos autem, qui iam a longo tempore legem eius atque Euangelium perdiderunt, tum propter eiusdem discessum, tum etiam propter apostolorum atque discipulorum mortem, legem suam perfecte docebit, in qua tunc omnes Christiani, sicut et illi primi sui discipuli, saluabuntur. <5> Cum quibus simul et omnibus creaturis, Seraphim, quem ipsi dicunt archangelum unum, sonante buccinam, morietur et ipse Christus, postea resurrecturus cum ceteris, et ad iudicium suos ducturus, eisque auxiliaturus et pro eis oraturus, sed nequaquam iudicaturus. Deus enim solus iudicabit. Prophetae uero et legati singuli, cum suis et pro suis intercessores aderunt, et auxiliatores. <6> Sic enim docuit eos miserrimus atque impiissimus Mahumet, qui omnia sacramenta Christianae pietatis, quibus maxime homines saluantur, abnegans, iam pene terciam humani generis partem, nescimus quo Dei iudicio, inauditis fabularum deliramentis, diabolo et morti aeternae contradidit.
<7> De quo quis fuerit, et quid docuerit, propter eos qui librum istum lecturi sunt, ut scilicet quod legerint melius intelligant, et quam detestabilis tam uita quam doctrina illius extiterit sciant, dicendum uidetur. <8> Putant enim quidam hunc Nicholaum illum unum e septem primis diaconibus extitisse [Act. 6,5], et Nicholaitarum ab eo dictorum sectam, quae et in Apochalipsi Iohannis arguitur [Apc. 2, 6; 15], hanc modernorum Sarracenorum legem existere. Somniant et alii alios, et sicut lectionis incuriosi, et rerum gestarum ignari, sicut et in aliis casibus, falsa quaelibet opinantur.
<9> Fuit autem iste, sicut etiam chronica ab Anastasio Romanae ecclesiae bibliothecario de Greco in Latinum translata, apertissime narrat [Theophanis Chronographia, ed. Boor, I, 333; II, 209], tempore imperatoris Heraclii, paulo post tempora magni et primi Gregorii Romani pontificis, ante annos fere .d.tos et quinquaginta, Arabs natione, uilis genere, antiquae primum ydolatriae cultor, sicut et alii Arabes tunc adhuc erant, ineruditus, nullarum pene litterarum, strenuus in secularibus, et calliditate multa, de ignobili et egeno, in diuitem et famosum prouectus. <10> Hic paulatim crescendo, et contiguos quosque ac maxime sanguinis propinquos, insidiis, rapinis, incursionibus frequenter infestando, quos poterat furtim, quos poterat publice occidendo, terrorem sui auxit, et sepe in congressionibus factus superior, ad regnum suae gentis aspirare caepit.
<11> Cumque uniuersis pari modo resistentibus, eiusque ingobilitatem contempnentibus, uideret se hac uia non posse consequi quod sperabat, quia ui gladii non potuit, religionis uelamine, et diuini prophetae nomine, rex fieri attemptauit. <12> Et quia inter barbaros barbarus, inter ydolatras et ipse ydolatra habitabat, atque inter illos, quos utpote pre cunctis gentibus, tam diuinae quam humanae legis expertes, et ignaros, faciles ad seducendum esse nouerat, conceptae iniquitati dare operam caepit. <13> Et quoniam prophetas Dei, magnos fuisse homines audierat, prophetam eius se esse dicens, ut aliquid boni simularet, ex parte illos ab ydolatria, non tamen ad Deum uerum, sed ad suae quam parturire iam caeperat heresis fallaciam traducere conabatur.
<14> Cum itnerim iudicio illius qui "terribilis in consiliis" dicitur "super filios hominum" [Ps. 65,5], et qui "miseretur cui uult, et quem uult indurat" [Rm. 9,18; cf. Ex. 33,19], dedit Sathan successum errori, et Sergium monachum, heretici Nestorii sectarum, ab ecclesia expulsum, ad partes illas Arabiae transmisit, et monachum hereticum pseudoprophetae coniunxit. <15> Itaque Sergius coniunctus Mahumeth, quod ei deerat suppleuit, et scripturas sacras tam Veteris Testamenti quam Noui secundum magistri sui Nestorii intellectum, qui Saluatorem nostrum Deum esse negabat, partim prout sibi uisum est, ei exponens, simulque apochriphorum fabulis eis plenissime imbuens, Christianum Nestorianum effecit. <16> Et ut tota iniquitatis plenitudo in Mahumet conflueret, et nichil ei ad perditionem sui uel aliorum deesset, adiuncti sunt Iudei heretico, et ne uerus Christianus fieret dolose precauentes, homini nouis rebus inhianti non scripturarum ueritatem, sed fabulas suas quibus nunc usque abundant, Mahumet Iudei insibilant. <17> Sic ab optimis doctoribus, Iudeis et hereticis, Mahumet institutus, Alchoran suum condidit, et tam ex fabulis Iudaicis, quam ex hereticorum neniis confectam nefariam scripturam, barbaro illo suo modo contexuit. <18> Quod paulatim per thomos a Gabrihele cuius iam nomen ex sacra scriptura cognouerat, sibi allatum mentitus, gentem Deum ignorantem, letali haustu infecit, et more talium, oram calicis melle liniens, subsequente mortifero ueneno [Lucr. Rer.Nat, I, 936-42], animas et corpora gentis miserae proh dolor, interemit.
<19> Sic plane impius ille fecit, quando et Christianam et Iudaicam legem collaudans, neutram tamen tenendam esse confirmans, probando reprobus reprobauit. Inde est, quod Moysen optimum prophetam fuisse, Christum Dominum maiorem omnibus extitisse confirmat, natum de uirgine predicat, nuncium Dei, uerbum Dei, spiritum Dei fatetur, nec nuncium uerbum aut Spiritum, ut nos aut intelligit aut fatetur. <20> Filium Dei dici aut credi, prorsus deridet. Et de humanae generationis similitudine uaccinus homo filii Dei eternam natiuitatem metiens, uel gignere uel generari Deum potuisse, quanto potest nisu denegat et subsannat. <21> Resurrectionem carnis sepe replicando astruit, iudicium commune in fine seculi, non a Christo sed a Deo exercendum esse non negat. Illi tamen iudicio, Christum ut omnium post Deum maximum, ac seipsum ad gentis suae presidium affuturum, uesanit. <22> Inferni tormenta, qualia sibi libuit, et qualia adinuenire magnum pseudoprophetam decuit, describit. Paradysum non societatis angelicae, nec uisionis diuinae, nec summi illius boni quod "nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit" [Is. 64,4; Cor. 2,19], sed uere talem, qualem caro et sanguis, immo fex carnis et sanguinis concupiscebat, qualemque sibi parari optabat, depinxit. <23> Ibi canium et omnigenorum fructuum esum, ibi lactis et mellis riuulos, et aquarum splendentium, ibi pulcherrimarum mulierum et uirginum amplexus et luxus, in quibus tota eius paradysus finitur, sectatoribus suis promittit. <24> Inter ista, omnes pene antiquarum heresum feces, quas diabolo imbuente sorbuerat, remouens, cum Sabellio trinitatem abnegat, cum suo Nestorio Christi deitatem abicit, cum Manicheo, mortem Domini diffitetur, licet regressum eius non neget ad caelos.
<25> His et similibus non adquisitionis sed perditionis populum imbuens, a Deo plenissime auertit, et ne euangelicus sermo ultra in eis posset habere locum, uelut omnia quae sunt Euangelii et Christi scientibus, cordium eorum aditum ferreo impietatis obice obturauit. <26> Circumcisionem insuper, uelut ab Hismahele gentis illius patre sumptam, tenendam esse decreuit, et super haec omnia, quo magis sibi allicere carnales mentes hominum posset, gulae ac libidini frena laxauit, et ipse simul decem et octo uxores habens, atque multorum aliorum uxores uelut ex responso diuino adulterans, maiorem sibi uelut exemplo prophetico numerum perditorum adiunxit. <27> Et ne ex toto inhonestus proderetur, studium elemosinarum et quaedam misericordiae opere commendat, orationes collaudat, et sic undique mostruosus, ut ille ait, "humano capiti ceruicem equinam, et plumas" [Hor. Poet. I, 1-2] auium copulat. <28> Qui quoniam suadente iam dicto monacho, ac prefatis Iudeis, ydolatriam ex toto et reliquit, et reliquendam quibus potuit persuasit, atque unum Deum, deorum multiplicitate relicta colendum esse predicauit, hominibus, agrestibus et imperitis inaudita dicere uisus est. Et quia rationi eorum hec predicatio concordabat, propheta Dei primo ab eis creditur. <29> Dehinc processu temporis et erroris, in regem ab eis quod concupierat, sublimatus est. Sic bona malis permiscens, uera falsis confundens, erroris semina seuit, et suo partim tempore, partim et maxime post suum tempus segetem nefariam igne aeterno concremandam produxit.
<30> Nam statim Romano languescente immo pene deficiente imperio, permittente eo "per quem reges regnant" [Prov. 8,15], Arabum uel Sarracenorum hac peste infectorum surrexit principatus, atque ui armata maximas Asiae partes cum tota Africa ac parte Hispaniae paulatim occupans, in subiectos sicut imperium sic et errorem transfudit. <31> Hos licet hereticos nominem, quia aliqua nobiscum credunt, in pluribus a nobis dissentiunt, fortassis rectius paganos aut ethnicos quod plus est, nominarem. Quia quamuis de Domino uera aliqua dicant, plura tamen falsa predicant, nec baptismati, sacrificio, paenitentiae, uel alicui Christiano sacramento, quod numquam ullus preter hos hereticos fecit, communicant. <32> Summa uero huius heresis intentio est, ut Christus Dominus neque Deus, neque Dei filius esse credatur, sed licet magnus Deoque dilectus, homo tamen purus, et uir quidem sapiens, et propheta maximus. <33> Quae quidem olim diaboli machinatione concepta, primo per Arrium seminata, deinde per istum Sathann scilicet Mahumet, prouecta, per Antichristum uero, ex toto secundum diabolicam intentionem complebitur. Cum enim dicat beatus Hylarius, Antichisti originem in Arrio extitisse [Hil. De Trinitate VI,46], dum quod ille caepit, uerum filium Dei Christum esse negando, et creaturam discendo, Antichistus tandem nullo modo illum Deum uel Dei filium, sed nec etiam bonum hominem fuisse asserendo consummaturus est, merito impiissimus Mahumeth inter utrumque medius a diabolo prouisus ac preparatus esse uidetur, qui et Arii quodam modo supplementum, et Antichisti peiora dicturi, apud infidelium mentes maximum fieret nutrimentum.
<34> Nichil quippe ita contrarium est humani generis inimico, sicut fides incarnati Dei, per quam precipue ad pietatem excitamur, et sacramentis caelestibus renouati Spiritus Sancti gratia operante, illuc unde nos deiecisse gloriabatur, ad uisionem scilicet regis et patriae nostrae, ipso rege et conditore Deo ad nostrum exilium descendente, nosque ad se misericorditer reuocante, iterum redire speramus. <35> Hanc pietatis et diuinae dispensationis fidem pariter et amorem, semper ab initio in cordibus hominum molitur extinguere, hanc etiam in principio adhuc nascentis ecclesiae, si tunc permittetur, subtilitate uersutissima, et pene hoc eodem modo quo postea gentem istam infelicissimam seducere permissus est, eradicare temptauit.
<36> Dicit enim beatus Augustinus, Prophirium philosophorum postquam a Christianitate miserabiliter apostatauit, hoc in libris suis quos aduersus Christianos aedidit, retulisse, quod scilicet oracula deorum consuluerit, et de Christo quod esset interrogauerit. Responsum uero sibi a demonibus fuisse, quod Christus, bonus quidem uir fuerit, sed discipulos sius grauiter peccasse, qui ei diuinitatem ascribentes, rem quam ipse de se non dixerat, confinxisset [Aug. Civ. Dei, XIX,23]. Quae sententia, pene eisdem uerbis, in istis fabulis inuenitur sepissime. <37> Quanta autem haec diaboli subtilitas extiterit, ut de Christo aliquid boni diceret, de quo si ex toto male dixisset, mullatenus iam sibi credit sciebat, non curans quicquid Christus putaretur, dum modo diuinitas quae maxime saluat homines in illo non crederetur, si quis plenius uult intelligere, legat octauum decimum eiusdem patris Augustini librum, et nonum decimum De Ciuitate Dei, et primum De Consensu Euangelistarum. Ibi enim si boni ac studiosi ingenii est, coniciet pro certo, et quid diabolus tunc machinatus sit facere sed non permissus, et quid tandem occulto iudicio permittente, in hac sola miserrima gente fecerit relaxatus.
<38> Nullo enim modo tales fabulas quales hic scriptae secuncur, aliquis mortalium nisi diabolo presentialiter cooperante, fingere potuisset, per quas post multa ridicula et insanissima deliramenta, hoc precipue omnimodo Sathanas intendit perficere, ne Christus Dominus, Dei filius et uerus Deus, humani generis conditor et redemptor esse credatur. Et hoc est uere, quod per Porphirium tunc persuadere uoluit, sed per Dei misericordiam ab ecclesia eo adhuc tempore, Spiritus Sancti feruente primitiis, exsufflatus, tandem miserrimo homine isto Mahumet, et ut fertur a multis, arrepticio et cadente, quasi instrumento et organo sibi aptissimo usus, proh dolor, gentem maximam et quae iam pene dimidia pars mundi reputari potest, secum in aeternam perditionem demersit. Quod quare illi permissum sit, ille solus nouit cui nemo potest dicere, "Cur ita facis?" et qui "de multis etiam uocatis, paucos electos esse" dixit [Mt. 20,16; 22,14].
<39> Vnde ego magis eligens contremiscere, quam disputare, ista breuiter prenotaui, ut qui legerit intelligat, et si talis est, qui contra totam heresim istam scribere et uelit et possit, cum quali hoste pugnaturus sit agnoscat. <40> Erit fortasse adhuc, cuius spiritum Dominus suscitabit, ut ecclesiam Dei a magna quam inde patitur ignominia liberet, quia scilicet cum omnes siue antiquas siue modernas hereses usque ad nostra tempora, respondendo confutauerit, huic soli quae super omnes alias tam in corporibus quam in animabus infinitam humani generis stragem dedit, non solum nichil respondit, sed nec quid tante pestis esset, aut unde processerit, inquirere slatem uel tenuiter studuit. <41> Nam et haec tota causa fuit, qua ego Petrus sanctae Cluniacensis ecclesiae humilis abbas, cum in Hispaniis pro uisitatione locorum nostrorum quae ibi sunt, demorarer, magno studio et impensis totam impiam sectam, eiusque pessimi inuentoris execrabilem uitam, de Arabico in Latinum transferri, ac denudatam ad nostrorum noticiam uenire feci, ut quam spurca et friuola heresis esset sciretur, et aliquis Dei seruus, ad eam scripto refellendam, Sancto inflemmante Spiritu incitaretur. Quod quia proh dolor, iam paene toto huiusmodi studiorum sanctorum ubique in ecclesia tepefacto feruore, non est qui faciat, expectaui enim diu, et non fuit qui aperiret os et zelo sanctae Christianitatis moueret pennam et ganniret, ego ipse saltem, si magnae occupationes meae permiserint, quandoque id aggredi Domino adiuuante proposui. Semper tamen a quocumque altero melius, quam a me deterius hoc fieri, gratum haberem. Explicit.

Ed. J. Kritzeck, Peter the Venerable and Islam, Princenton, 1964, pp. 204-211.

 

Campus d'excel·lència internacional U A B