Vita Mahometi

Vita Mahometi

Ne sub incertis erronea pendat opinio Mahometi, scilicet, quod non fuit christianum nullatenus extitisse, prout plures referunt nescientes originem et eiusdem genus, exordiar per ordinem tractaturus, scilicet, quod ipse natus fuit in Mecha et pater suus mortuus fuit ibidem, filium suum, scilicet, Mahometum post eiusdem obitum fratri suo comendans. Et genus eiusdem fuit de genere quodam quod vocabatur genus de Coreis, quod descenderat de Hismaele, filio Abrahe. A genere de Coreis descendentes fuerunt mercatores. Post mortem avunculi Mahometi eum avus eius sumpsit in custodia et postea fuit in Mecha per triginta annorum spacium moraturus. Et in Mecha conversando dedit eius avus sibi denarios cum quibus posset fieri mercator eundo et redeundo per partes Iherusalem et per Philisteos et per terram Feriz et per confinia eorumdem locorum. Et in hoc perseverando habuit noticiam cum iudeis et christianis quod eorumdem legem et canones posset fieri cogniturus; et fuit utique de melioribus tocius generis de Coreis. Et habitatores in Mecha in eum zelum et invidiam deportarunt nolentes quod inter ipsos fieret mercator. Et ipse super camelam equitans exivit Mecham et habiit ad terram que vocatur Ietrip et meliores ibidem habitantes exierunt ad recipiendum eum vagantes unus post alium eum invitando. Et ipse dixit se non alicuius hospitem fieri nisi ipsius domum cuius ipsum camela deportans per se propria introiret. Et camela duxit eum ad domum cuiusdam pauperis habentis filiam per quattuor annos et amplius egrotantem; et cum filia huius vidit eum per hostium introire dedit vocem unicam dicens: "non est alius Deus nisi solus Deus et Mahometus servus et eiusdem propheta". Et hoc audiens Mahometus extendit sibi manum et sanata est; et turbe circunstantes mirati sunt ultra modum. Et hoc asserunt sarraceni, quod falsum est, quod ipse eam sanasset nec ita prout nequissimi sarraceni referunt sibi contigerit. Et cum ita inceperit regnare Mahometus in terra Ietrip fecit era ab inicio sex milia annorum et centum viginti duo anni et Incarnacio Christi sescenti et viginti duo anni, regnante imperatore Enricli, et papa Johanne.
Et ipse Mahometus duxit Hadigam in uxorem; et hec prima quam habuit et habuit sedecim uxores cum ista. Et volumus referre qualiter sibi contigerit cum extrema; et hec fuerat uxor servi sui Zeit et erat nimis formosa et captavit eius benivolenciam; et amore eius preocupatus misit servum alibi suum cum cartis et post absenciam servi sui venit ad domum eiusdem causa uxoris ipsius, dicens: "misit Deus angelum suum Gabrielem mihi quod te ducam in uxorem". Et novit eam et eamdem duxit; et servus suus ad domum suam rediens invenit Mahometum qui duxerat uxorem suam, dicentem sibi: "mandavit Deus mihi per angelum suum quod uxorem tuam ducerem et duxi et tu aliam ducas in uxorem". Et hic talis propheta fuit qui concupiebat uxores aliorum tam turpiter et inho-neste; et hoc fuit in tempore heretici arriani.
Modo autem volumus narrare numerum virorum in eum credencium qui fuerunt decem arabum eiusdem parentum et duo christiani et aliqui iudeorum. Et isti instruxerunt eum semper et doctrinaverunt eidem derisorie servientes sibi et dicentes quod cum dives factus fuerat et pre aliis potens quod sibi donis et blandiciis harabes alliceret permulcen-do. Et cum eos paupertate nimia obssessos et indigentia invenisset incepit eis predicare de Deo in etate quadraginta annorum dicens unum Deum esse creatorem celi et terre, nullum alium habentem participem, non eadem intentione quam christiani tres Deos adorando confidentes. Et harabes respondentes dixerunt: "verum est unicum Deum esse". Et illa hora convertit ad se quosdam de ipsis paucis numero.
Et ipse consulens sapientes dixit: "bonum esset quod faceremus meatum subterraneum et miteremus intus quattuor sapientum". Et fecit et misit interius quattuor conscientes facti ab aliis sapienciores doctos quod quando veniret Mahometus cum melioribus arabum et diceret: "vos, mortui, qui insepulti estis, dicite de Deo quod preceptum est vobis", respondentes dixerunt unum Deum esse creatorem celi absque alio participe, dantem bonis paradisum et malis infernum et Mahometum esse prophetam verum a Creatore delegatum. Et hoc arabes audientes crediderunt in eum quamplures. Et dixit Mahometus, credentibus illis, quod quisquis aportaret pax terre in gremio suo et coadunaret super eos et inde veniam a Deo consequeretur; et hoc fuit secundum miraculum.
Postea contigit quod ipse fuit in exercitu cum melioribus arabum in locis siccis et desertis ubi non fuerat aqua; et ipse considerans in animo suo et consulens sapientes dixit: "oculte abscondamus plenos utres aquarum in istis locis siccis et desertis aquis et omnino carentibus"; et fecit. Post hoc autem dixit secretariis suis facti conscientibus quod quando veniret populus arabum sitibundus dicerent exercitus prevalentibus principibus: "non habebitis aquam ad potandum nec invenire poteritis nisi precibus Mahometi et ad Deum preheuntibus quod vobis aquarum affluenciam largiatur". Et cum venerunt maiores exercitus sicientes dixerunt illis Mahometi secretarii quod Deus mandaverat Mahometo per angelum suum et ostenderat loca in quibus populus suus inveniret aquam; et invenerunt eam in utribus et crediderunt in eum et illa hora superavit multas regiones; et hoc fuit tercium miraculum.
Et volumus narrare quartum: quod dixit ipse Mahometus quod angelus Gabriel venit ad eum deportans anatem minorem mulo et asino maiorem. Et dixit: "veni et ascende super istum anathem et transferam te per momentum unum usque ad celum primum". Et a terra usque ad primum celum [et] est incessus quingentorum annorum. Et cum fuit ita ad celum translatus fecit geminas oraciones; et hoc facto alii angeli venientes deportarunt eum usque ad secundum celum et fecit ibidem geminas oraciones. Et sic angeli venientes transtulerunt eum usque ad ultimun celum. Et tantam dixit esse distanciam a secundo celo usque ad tercium et a tercio usque ad quartum et sic de singulis. Et ibidem pronus humi stando audivit unicam vocem dicentem: "veni, serve bone Mahomete, non te surrexit melior inter natos mulierum; pete quod vis, nullam patiere repulsam". Et ad hoc respondens dixit: "Domine, rogo ut des mihi legem et preceptum quod dem populo mea nullam legem habenti et omnibus in me credentibus". Et dedit dicens: "do tibi legem et preceptum quod eis in iudicium deferas, scilicet, dierum triginta spacio ieiunare et faciant oracionem in die quinquies et celebrent duas festivitates, unam maiorem et aliam minorem; et dabo eis paradisum lacte el melle et preclaris fluentem inundacionibus; et cuique eorumdem singulariter mille virgines incorruptas quarum cuiuslibet coitus singularis per centum annos saciabit desiderium coeundi; et dabo eis cuiuslibet generis cibariorum habundanciam; et dic populo tuo quod ducat quattuor mulieres et si plures voluerint emant quantascumque voluerint de suis vel a christianis vel ab aliis cuiuslibet gentilibus usque ad mille; et quando aliquam de istis quattuor legitime ductis voluerint a se separare iuret per hoc nomen quod est haliba hatalac, quod sonat separare et non recuperare nisi alter prius cum ea semel convenerit, et poterit eam dimitere et cum eam reliquerit non poterit eamdem recuperare nisi fecerit quod alter eam primitus cognoverit semel". Et dixit Mahometus: "Domine Deus, scio quod populus Moisi et populus qui est Christi et populus meus venierint coram te in die iudicii, et rogo te pro populo meo quod quicum-que hominum fuerit quod nomen meum, scilicet, Mahometi, clamaverit ante obitum suum, anima in corpore existente, quamvis indignus, eruas eum a penis infernalibus et deducas ipsum in paradisum". Et dixit Deus: "do tibi hoc donum, quod qui in te credere noluerit ipsum precipias dare morti et qui eumdem occiderit salvus erit et ibit in paradi-sum". Et hec et multa alia dicta fuerunt a Deo Mahometo que longa essent enarrare, et hec pauca prescripsimus. Et dixit Mahometus: "hec omnia dixit mihi Deus in celo et veni in Iherusalem et feci ibi duas orationes circa horam meridie et fui in domo mea, scilicet, in Ietrip, in illa eadem hora; et hoc totum fuit et contigit per momentum unum et incepi hec narrare amicis meis et parentibus et turbis arabum inopinate et crediderunt hoc verum esse admodum miratos".
Et preterea vidit Mahometus visionem quod luna intrabat per unam manicam ipsius et per aliam exibat. Et postea fuit Mahometus in exercitu et fuit in exercitu illo maxima aque indigencia et fecit fluere aquam digitis suis et potavit ille exercitus. Et longum esset narrare facta sua ad nichilum tendentia; sed pauca vobis breviter referemus.
Fuit ipse, scilicet, Mahometus iudex inter populum per decem annos et contra chris-tianos litigavit et multas regiones ad se convertit et postea per novem annos cum uxori-bus suis requievit. Et post hoc egrotavit et vocavit servos suos et dixit: "sciatis quod Deus mitet angelum suum Gabrielem mihi pro anima mea et cum in extremis laboravero clau-datis hostium domi et nullus infra remaneat". Et illi desolati dixerunt: "quid erit de nobis post obitum tuum?". Et dixit: "Alip rummim holibat aron", quod sonat: "christiani supe-rabuntur et postea perpetuo superabuntur". Et alibi dixit: "lex christianorum que de nichilo fuit suscitata et in illud idem denique redigetur". Et discipuli instantes dixerunt: "dic nobis ulterius plus nam vidimus te debilitatum et in extremis laborantem"; et ipse respondens dixit: "non scio ad quid ego et vos deveniemus". Et post triduum ad domum ipsius redeuntes invenerunt ipsum tumefactum, ad celum pedibus erectis, dicentes deri-sorie: "hic est talis propheta qui ardua se post obitum sui comendarat".
Et volumus enarrare vobis ea que ipse dixit de Christo, dicens ipsum esse Spiritum Dei et eiusdem Verbum. Et dixit de beata Maria quod Deus misit ad eam angelum suum Gabrielem, et concepit de Spiritu Sancto, Virgo in partu et ante partum et post partum, Virgo permanens et intemerata; et dixit etiam apostolos esse amicos Dei et fideles.

Ed. V. Valcárcel (2002), pp. 243-245.
ms. 10 de la colegiata de Santa María de Uncastillo (Zaragoza)

 


EDICIONES

   

  • M. Serrano y Sanz, "Vida de Mahoma según un códice latino de mediados del siglo XIII", Erudición ibero-ultramarina t. II, 1931, pp. 365-395.
       
  • V. Valcárcel, "La Vita Mahometi del códice 10 de Uncastillo (s.XIII): estudio y edición", en Actas del III Congreso Hispánico del Latín Medieval(León, 26-29 de Septiembre de 2001), vol. I, Publ. Univ. de León, 2002, pp. 211-245.

     

Campus d'excel·lència internacional U A B