Vita Mahometi Widmestadii

Widmestadii uita Mahometis

A : Milano, Bibl. Ambrosiana, cod. R 113 Sup., fol. 187r-v.

Wid. : Ioh. Alb. Widmestadius, Mahometis Abdallae filii theologia dialogo explicata, Hermano Nellingaunense interprete... s.l. [Nüremberg], 1543, fols. oiiv-oiiiv

 

Mahometis uita per Iohannem Albertum Widmestadium iurisconsultum ad Ludouicum Albertum F. Palatii Rhenani comitem, Bauariae utriusque (1) principem (2) illustrissimum optimumque. Dicatio (3).

Mahometes, Mechae Arabiae urbe natus, patre Abdalla Modalibe, matre Ymina idolatris (4), utroque parente Ismaelita, annum agens .xv., uxorem duxit Gadisam, et mercaturam fecit Syria (5) et Aegypto, usque ad anuum aetatis suae .xxxviii. Deinde in quodam specu iuxta Mecham interdiu latuit, donec se biennio toto probe ad omnem fraudem composuisset. Noctu saepe ad uxorem rediit indicauitque ei Gabrielem angelum sibi capita quaedam nouae legis seu (6) religionis constituendae tradidisse. Vxore autem ipsius leuitatem reprehendente, Zeidimum uernam suum liberum esse iussit, si crederet se prophetam esse et nuntium Dei. Quo consentiente, mox edixit ut serui omnes etiam christiani et iudaei sibi obtemperantes inuitis dominis libertatem consequerentur. Quibus libertatis praemio excitatis, domi suae occulte aduersus idolatriam (7) patriam, Gabrielis authoritatem commendauit iudaeosque et christianos, de quorum contentionibus in Syria Aegyptoque edoctus fuerat, in eam sententiam induxit ut crederent solum Mahometem suorum dissidiorum (8) causas tollere posse. Gadisae uxiori tandem nonnullisque Mechanis ciuibus primariis, quorum aliquot soceros sibi fecerat, persuasit cum Gabriele sibi commercium esse. Non multo autem post, Alcorani pauca capita, quae sibi quoties ei commodum fuit, confinxerat, publice ab optimatibus illis proposita fuerunt, reclamantibus multis uociferantibusque triuiis et computis ueneficum, magum, uesanum, impostorem, poetam furiosum, christianorum et iudaeorum mancipiorum discipulum audiendum non esse, didicisse eum domi a fugitiuis commentitias ueterum fabulas, quas numeris Arabicis astrictas pro diuinis fallacissime uenditet: alii dicebant eum Syrum christianum, alii iudaeum domi habere, ex cuius doctrina lectionum suarum librum (id ipsum enim denotat Alcorani uocabulum) scriberet. Vnde ad nos etiam incertae famae opinio manauit Sergium quendam monachum Mahometi adiutorem fuisse ad exequenda consilia sua -Syrum enim Arabes Surgium (9) appellant et nascentis ecclesiae christiani monachi eorumque domus monasteria uocabantur, ut testis est Philo-. Postquam igitur annis .x, cum nouitate, tum uarietate insolentiae suae, Mecham urbem et uicinas circa (10) Mecham regiones publicis priuatisque concionibus commouisset, Coraxistarum, Haximistarum et Benitaminorum familiae nobiles et potentes, una cum patruis nouem Mahumetis, noctu de interficiendo, proscribendo aut in carcerem ducendo Mahomete, deliberarunt. Quorum consiliis per occultos ipsius discipulos, qui deliberationi huic interfuerant, patefactis, et uestigio e ciuitate cum factionis suae hominibus elapsus, Almedinam peruenit (distat autem Almedina decem dierum itinere a Mecha), ubi annis .xiii. uixit apud plerosque omnes propheta habitus et dictus. Et post multas cum iudaeis Almedinensibus, qui somniis suis confictisque pro libidine authoritatibus pertrahi in suam sententiam non poterant, disputationes, suos ad arma uocauit, iudaeos praeliis undecim uicit et Mechanos grauissime afflixit. Postremo annum agens .lxiii., spiritum multis flagitiis contaminatum furiis scelerum suorum uindicibus infelix reddidit excruciandum. Annis .xxiii. leges suas, commutatis subinde uersibus, fixit et refixit. Versus in chartulis scribi (11) iussit, quos suos edocendos tradidit. Recuperatos deinde (nam memoriae parum fidebat insanus) in arcem legationum suarum (sic (12) adpellari a suis consueuit) fortuito coniecit, eosque post obitum Mahometis soceri sui Ozmenes, rex Mahometanorum tertius rhapsodi officio functus, in libros .4or. aequaliter dispertitos congessit. Mirum igitur cuique uideri non debet cur tota Alcorani dictio uersuumque ipsius connexio tanta confusione sit pertubata. Verum genus, mores, doctrinam et flagitia Mahometis amplius et diligentius Alcorani ipsius interpretatione pertractabo.

(1) Palatii Rhenani... utriusque A] utriusque Babariae Wid. - (2) principem A] ducem Wid. - (3) optimumque dicatio A] scripta Wid  - (4)idolatris A] idololatris Wid. - (5) Syria praem. in Wid. - (6) legis seu om. Wid. - (7) idolatriam A] idololatriam Wid. - (8) transp. dissidiorum suorum Wid. - (9) Surgium (sic AWid.), add. lac. AWid; coni. Sergium <Bahira> - (10) circa A] circum Wid. - (11) scribi A] describi Wid. - (12) sic add. enim Wid.

ed. Óscar de la Cruz Palma (islamolatina)

 

Notas sobre Widmanstetter y su uita Mahometis en pdf.

 

 

[Este trabajo ha sido citado en: U. Cecini, "Johann Albrecht Widmanstetter", Christian-Muslim Relations. A bibliographical history (CMR-7), volume 7: Central and Eastern Europe, Asia, Africa and South America (1500-1600), D. Thomas - J. Chesworth (eds.), Leiden-Boston, 2015, pp. 235-245].

Campus d'excel·lència internacional U A B